« »
 
[]« 1 plaga legalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 349b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGA1
1. PLAGA Legalis, Playe leyau, vel plaga leyau, in Consuetud. S. Severi tit. 18. art. 1. et 2. et Foris Bearn. tit. de homicidiis, art. 4. 13. ea dicitur, quæ habet in longitudine et incisione unciam pollicis, quæ est quinta pars du pan de canne. Dicitur autem legalis, quia ob talem plagam debetur domino feudi lex, seu mulcta 7. librarum, et 8. solidorum Turonensium.
Plaga Currit, in Lege Salica tit. 19. § 6. Gall. La plaie court, vel coule, sanguis ex plaga decurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga Aboriendi, Morbi genus. Vide Jejunium Banni.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga ad Bannileugam, Vulnus grave, apparens, apertum, Plaie ouverte ; dicitur ad bannileugam, vel quod qui plagam intulerat, puniebatur mulcta quæ imponi solet iis qui infra bannileugam delictum aliquod perpetrant, vel quod ad jurisdictionem bannileugæ pertinebat, ut de ea judicaret. Charta Philippi Augusti Reg. Franc. ann. 1194. pro Communia Atrebat. :
Quicumque per scabinos convictus fuerit quod treugas infregerit de Plaga ad bannileugam, caput perdet : quod si Plaga ad bannileugam non fuerit, sexaginta libras amittet.
Infra :
Si Scabini viderint quod vulnus illud non sit ad mortem, sed ad Bannileugam, sexaginta libras perdet.
Rursum :
Quicumque intra pacem civitatis infracturam fecerit de raptu, vel de furto, [] vel de plaga ad bannileugam, justitia nostra eum debet arrestare.
Haud scio tamen an Plaga ad bannileugam dicta fuerit quod percussorem intra bannileugam seu immunitatem absque domini forisfacto persequi poterant burgenses ; quod innuere videtur Charta laudata :
Quicumque alium occiderit, vel ad mortem vulneraverit, Major, et Scabini, et tota Communia, debent juvare justitiam nostram ad capiendum eum, et Communia poterit eum sequi ubique infra bannileugam sine forisfacto nostro.
Utcumque est de vocis etymo, obscura non est ejusdem significatio ex Charta Comitissæ Fland. ann. 1379 :
Quiconque enfraindra les trieves par fait dont mort, affolure, ou playe ouverte, que l'on dit Playe à banlieue, s'ensuit, puni sera de peine capitale.
Vide Ictus apparens et Banlauca.
P. Carpentier, 1766.
Playe perciée, in Lit. Joan. ducis Burg. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 585. art. 7. Dici vero videtur Plaga ad bannileugam, quod banno seu exsilio extra bannileugam mulctaretur : et quidem opponitur capitali supplicio. Plague, pro Plage, in Lit. remiss. ann. 1470. ex Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 356.
P. Carpentier, 1766.
Plagam Conjurare, Vulnus sortilegio curare. Vide supra in Conjurium.
Plaga, liber, in Glossis antiquis MSS. Vide Plagia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga, Modus toni musici. Vide Autentus 3.