« »
 
LEGALITAS 1, LEGALITAS 2, LEGALITAS 3.
[]« 1 legalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGALITAS1
1. LEGALITAS, Probitas, ratione cujus quis juri stare potest, idoneus est, ac legalis. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 257 :
Legatis e diverso respondentibus... accusatorum esse probare quod objecerint, si legitimi sunt, vel in causa simoniæ, ubi nulla requiritur Legalitas, eo quoque qui accusatur, Romanam Sedem appellante, etc.
Ordericus lib. 11 :
Legalitatis, et futuræ derogationis immemor.
Lex Friderici I. Imp. apud Conradum Usperg. :
Universo jure, honore et Legalitate privatus habeatur, ita ut ferendo testimonio, vel ad judicandum de cætero nequaquam sit admittentus.
Vide Waddingum ann. 1347. n. 7. et Mauritium Episcop. Catanensem de Translatione S. Agathæ virg. num. 12.
Legalitatem Suam Redimere, in Legibus Canuti Regis § 34. dicitur Judex qui pravo judicio edito exlex, legalitatem redimit, seu idoneitatem, mulcta definita Regi exsoluta. Vide Lagam redimere.
[]« 2 legalitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGALITAS2
2. LEGALITAS, Fidelitas, fides, probitas. S. Bernardus Epist. 39. ad Theobald. Comitem Campaniæ ann. 1127 :
Non quidem pro ipsorum jure precor ; in tantum quippe de vestra justitia et Legalitate confidens, ut nec hosti vestro in vestra curia placitanti de suo jure timendum esse existimem.
Votum Jacobi Regis Aragon. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 496 :
Promittimus in fide de nostra Legalitate, quod si Deus, etc.
Chartularium Cenoman. fol. 154 :
Proinde Legalitatem suam in manu domini sui Gaufridi Decani Brittonis secundum ordines suos loco Abbatis dedit, ut per hoc fiducialiter daret intelligi, se nobis hoc pactum semper legaliter servaturum.
Ordinatio Ludov. Reg. Siciliæ ann. 1359. ex MSS. D. Brunet f. 104 :
Propter ipsorum constantiam Legalitatis et fidei merita.
Tabul. B. M. Piperacensis :
Quod nostræ Legalitati videbitur faciendum. Fidelis et maximæ legalitatis vir,
lib. 1. Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 279. Adde tom. 8. col. 272 :
Juraverunt Legalitatem et obedientiam,
in Chronico Estensi apud eumdem Murator. tom. 15. col. 464. Codex Legum Normann. cap. 13. apud [] Ludewig. tom. 7. pag. 177 :
Ligantiam autem sive Legalitatem de omnibus hominibus tocius provincie debet habere ;
id est, fidelitatem ei debent omnes. Vide Fidelitas.
[]« 3 legalitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 058b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGALITAS3
3. LEGALITAS, Gradus bonitasque monetæ. Charta Galteri Archiep. Senon. ann. 1231 :
Comes in civitate Autissiodorensi non poterat facere cudi monetam nisi ad pondus et Legalitatem xvi. solidorum et viii. denariorum.
Vide Lega 2.