« 1 legitimus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGITIMUS1
1. LEGITIMUS, ex Lege idoneus ad aliquid agendum. Lex Longob. lib. 2. tit. 29. § 1. Liutpr. 19. (4, 1.) :
Hoc prospeximus ut intra 18. annos non sit Legitimus homo ad res suas alienandas, etc.Charta ann. 1277. ex Chartulario S. Vandregisilli tom. 1. pag. 306 :
Vendidi... pro lxiv. sol. Tur. quos a prædictis Religiosis viris legitimis præ manibus recepi.Suspicor legendum esse,
Quos a prædictis Religiosis viris Legitimos... recepi. Vide Legalis.
P. , 1766.
◊ Vel Probus. Charta pro
monast. de Fontaneto in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 371 : Electi sunt quatuor Legitimi viri communi assensu, qui omnia hæc, quæ prædicta sunt, recordati sunt, et se illa verissime recordatos fuisse super sanctum Evangelium juraverunt.Ubi Legitimi viri, iidem videntur qui alibi Boni homines appellantur. Vide in hac voce.