« »
 
LEGITIMUS 1, LEGITIMUS 2.
[]« 1 legitimus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 062b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGITIMUS1
1. LEGITIMUS, ex Lege idoneus ad aliquid agendum. Lex Longob. lib. 2. tit. 29. § 1. Liutpr. 19. (4, 1.) :
Hoc prospeximus ut intra 18. annos non sit Legitimus homo ad res suas alienandas, etc.
Charta ann. 1277. ex Chartulario S. Vandregisilli tom. 1. pag. 306 :
Vendidi... pro lxiv. sol. Tur. quos a prædictis Religiosis viris legitimis præ manibus recepi.
Suspicor legendum esse,
Quos a prædictis Religiosis viris Legitimos... recepi
. Vide Legalis.
P. Carpentier, 1766.
Vel Probus. Charta pro monast. de Fontaneto in Reg. 106. Chartoph. reg. [] ch. 371 :
Electi sunt quatuor Legitimi viri communi assensu, qui omnia hæc, quæ prædicta sunt, recordati sunt, et se illa verissime recordatos fuisse super sanctum Evangelium juraverunt.
Ubi Legitimi viri, iidem videntur qui alibi Boni homines appellantur. Vide in hac voce.
[]« 2 legitimus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGITIMUS2
2. LEGITIMUS, Ingenuus. Charta apud Meiche'bec. tom. 2. Hist. Frising. pag. 529 :
Tradidit eadem matrona... suum servientem Herimannum, ea ratione ut ipse cum omni sua posteritate Legitimorum servientium uteretur jure.
Vide Hæberlin. de Histor. Frising. tom. 1. pag. 164.