« »
 
[]« Leudes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 074a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEUDES
LEUDES, Vassalli, subditi ; Saxonibus Leoð ; Germanis, Lieden, luden, luyden et leute, homines dicuntur. Vide [] Joan. Gryphiandrum de Weichbildis Saxonic. cap. 14. n. 9. et Fredericum Sandium ad Consuetudines feudales Gelriæ pag. 16. Quæ definitio minus accurata videtur D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 94. et seqq. cui Leudes ii sunt, qui ad stipendia principis vel alicujus ex proceribus militabant, atque adeo nec inter vassallos, nec inter subditos accensendi. Ipsum consule et vide an tanti sint, quæ ab ipso proferuntur argumenta, ut a doctiorum virorum hactenus recepta opinione discedas. Qui fidem principi obligabant et subjectionem, Murator. Antiq. Ital. tom. 1. col. 553. B. Vide in Trustis. Lex Wisigoth. lib. 4. tit. 5. § 5 :
Inter Leudes quicunque nec Regiis beneficiis aliquid fuerit consecutus.
Occurrit passim in Addit. 1. ad Leg. Burgund. tit. 1. § 2. apud Gregor. Turon. lib. 2. Hist. cap. 42. lib. 3. cap. 23. lib. 8. cap. 9. lib. 9. cap. 20. Fredegar. in Chron. cap. 1. 27. 41. 42. 46. 53. 54. 56. 58. 61. 87. 109. in Chronic. Francor. Moissiacensi ann. 641. Chron. Besuensi, etc.
Maxime vero Leudes dicuntur vassalli nobiliores, cujusmodi sunt Barones. Lex Longob. lib. 2. tit. 22. § 1. Carol. M. 76. :
De omnibus debitis solvendis, sicut antiquitus fuit consuetudo, per 12. denarios solidi solvantur per totam Legem Salicam : excepto, si Leudes, id est, si Saxo aut Friso Salicum occiderit, per 60. denarios solidus solvatur.
Nam Salici nobilissimi Francorum dicuntur Ottoni Frisingensi. Vide Capit. 3. Mabill. cap. 5. et Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 652.
Leodes et Fideles, in Edicto Chlotarii II. in Synodo Parisiensi V. apud Gregor. Turon. lib. 3. Hist. cap. 23. Gesta Regum Francorum cap. 13 :
Vivat Rex, qui tales habet Leodos.
Leudi. Fredegarius Nibelungi ann. 768 :
Rex Pepinus... Comites suos scaritos, et Leudos suos ad perquirendum Waifarium transmisit.
Adde Aimoinum lib. 3. cap. 81. 92. lib. 4. cap. 8. 15. Chronicon S. Benigni pag. 387. Chartas Pipini Regis apud Doubletum pag. 695. 701. Dagoberti apud Miræum lib. 2. Diplom. Belgic. etc.
Luidi. Charta Dagoberti Regis apud Browerum lib. 7. Annal. Trevir. pag. 422. 1. Edit. :
Manu id propria cum Luidis nostris subter firmavimus.
Vide Vignerium in tract. de Minori Britannia pag. 159. 160.