« Trustis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRUSTIS
TRUSTIS, Fides, fiducia, ex Germ. Trost, vel Trust, aut Teutonico
Troost, quod idem sonat, præterea solamen, solatium, levamen, etc. Marculfus lib.
1. form. 18 :
In manu nostra Trustem et fidelitatem visus est conjurasse,id est, fidelitatem sacramento firmasse. Capitulare ann. 779. cap. 14. et Lex Longob. lib. 3. tit. 4. § 2. Carol. M. 11. :
De Truste facienda, ut nemo præsumat ad nos venienti mansionem vetare, et quæ necessaria sunt, sicut vicino suo ei vendat.Ubi Boherius :
Expone de Truste facienda, i. regali servitio faciendo.Glossæ aliæ Caballicatam, hoc loco Trustem interpretantur, sed perperam : est enim Trustem facere, fidem, seu, ut posteriores locuti sunt, hominium Regi præstare. Lex Salica tit. 43. § 4.
Si quis eum occiderit, qui in Truste dominica, est, etc.Ita tit. 44. § 2. et in Recapitul. ejusdem Leg. § 31. Lex Rip. tit. 11. § 1 :
Si quis eum interfecerit, qui in Truste Regis est, etc.Homo ex Truste regali, in eadem Lege Sal. tit. 66. § 2. Quibus locis In Truste dominica, In truste Regis, vel Ex truste regali esse dicuntur qui regi ipsi fidem jurarunt quod Procerum præsertim fuit, quos inde Antrustiones vocarunt, Fideles ii postmodum dicti. Vetus Codex MS. Pacti Salici ex Bibl. Regia, pro eo, quod habetur in edito :
Si quis eum occiderit, qui in Truste Dominica est, etc.hæc præfert :
Si quis Antrustionem Dominicum occisserit, Malb. Malcha, 24. denariis, qui faciunt solidos 600. culpabilis judicetur.Id præterea omnino declarat Marculfus formula laudata, cujus titulus est, De Regis Antrustione vel Amstrustione, ut est apud Lindenbrogium form. 47 :
Rectum est, ut qui nobis fidem pollicentur inlæsam, nostro tueantur auxilio. Et quia ille fidelis, Deo propitio, noster, veniens ibi, in palatio nostro, una cum arimania sua in manu nostra Trustem et fidelitatem nobis visus est conjurasse, præterea per præsens præceptum decernimus ac jubemus, ut deinceps memoratus ille in numero Antrustionum computetur. Et si quis fortasse eum interficere præsumpserit, noverit se wirgildo suo sol. 600. esse culpabilem * judicetur.Ubi Antrustio, seu fidelis fidem Regis profitetur, et vicissim Rex tuitionem ac patrocinium ob juratam fidelitatem Autrustioni pollicetur. Fiebat autem ejusmodi Trustis, seu fidelitatis sacramentum, a fidelibus,
more Francico, in manus Regis in vassaticum manibus commendatis, Sacramento interdum ad sanctas Reliquias præstito ut est apud Continuatorem Aimoini lib. 4. cap. 64. Quam quidem fidelitatem Hominium postmodum appellarunt. Vide Commendatus, Fidelitas, hominium, Vassaticus, etc. Fuisse autem Antrustionum summam dignitatem ex eadem Lege Salica tit. 32. § 20. edit. Heroldi, colligitur, ubi,
si quis Salecus Salecum castraverit, 600. solidis culpabilis judicatur ; si quis vero Antrustionem castraverit, 1800. solidis culpabilis * judicetur. Et tit. 74. ejusdem edit. hominis ingenui Chreodiba luitur solidis 600. Antrustionis 1800. id est triplo. Unde cum viri Salici et ingenui inter nobiles haberentur, consequens est, Antrustiones viros fuisse in aula Regis primarios. Adde tit. 76. ejusdem edit. ubi locis citatis Antrussio editum habetur.
Trustis pro eo, qui in Truste Regia est. Ita videntur vocem hanc usurpare Capitula
Caroli C. apud Carisiacum ann. 877. cap. 20 :
Nullus homines nostros sive alios deprædari audeat,.... quod si aliquis præsumpserit, in triplo componat, sicut ille, qui in Truste dominico committit.Ubi observanda triplex compositio in eo, qui trustem occiderit, seu qui in truste Regis est, quod et habent Leges Salicæ et Ripuariæ, ut et Marculfus locis laudatis.
Trustis, non omnino eadem notione, occurrit in Decretione Chlotarii Regis post Legem
Salicam, apud Bignonium pag. 182 :
De fiscalibus, ut contra dominum censuimus, pro tenore pacis jubemus, ut in Truste electi Centenarii ponantur, pro quorum fide atque sollicitudine pax prædicta servetur. Et quia propitiante Domino inter nos germanitatis charitas indisrupto vinculo custodiatur, Centenarii inter communes provincias licentiam habeant latrones persequi, vel vestigia assignata minare, et in Truste, qua defecerit, sicut dictum est, causa remaneat. Ita ut continuo capitale ei qui perdiderit, reformare festinet, et latronem perquirat ; quem si in Truste perinvenerit, medietatem sibi vindicet, vel delaturam.Supra § 3. de latrone :
Qui si in Truste invenitur, medietatem compositionis Trustis adquirat, et capitale exigat a latrone.Ubi trustis non est, qui in truste regia est, sed provincia ipsa suo quæque Principi subdita, et fide obstricta. Ejusmodi igitur verborum sensus est, ni fallor, in hac Childeberti Decretione, quæ pars est pacti ejusdem Regis cum Chlotario Rege, ut verba ipsa satis ostendunt, et recte observatum a Bignonio. Injungitur ergo Centenariis, ut in qualibet truste, i. in utriusque Regis provinciis fide sibi obstrictis, eligantur Centenarii, qui latrones persequantur, ita ut si defecerint, i. si eos comprehenderint in truste, seu in provincia alterius Regis, in ea latronis causa peragatur, ipsaque trustis, seu dominium Regis ipsius, ubi captus fuit, medietatem compositionis habeat, ut perinde trustis alia, e qua profecti sunt Centenarii, alteram.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Posteriorem
locum de latrone paulo aliter ex MS. refert Eccardus pag. 138.
Trustemque ibi interpretatur eum, qui jussu Regis excubat et vigiliis
fungitur. Sed Schilterus in Glossario Teuton. V. Drost, TrustemDecretionis Chlotarii, eodem quo Cangius, sensu explicat per
fines provinciæ scilicet sive territoriumfide Regi obstrictum. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 269. 275. et 943.