« Liber » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 089b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBER
LIBER, Saxonice Land-boc, vel Bocland, id est, terra ex scripto, quasi terra
libraria, terra testamentalis, in Legibus Kanuti Reg. cap. 32. apud Bromptonum.
Terra hæreditaria, in Legibus Alvredi cap. 20. et ejusdem Kanuti cap. 104. apud
eumdem Bromptonum. Fundum, inquit Lambardus, veteres aut ex scripto, qui Bocland : aut
sine scripto, qui Folcland dicebatur, possidebant. Quæ fuit ex scripto possessio,
commodiori erat conditione, hæreditaria, libera, atque immunis. Fundus sine scripto,
censum pensitabat annuum, atque officiorum servitute erat obligatus. Priorem viri
plerumque nobiles, atque ingenui, posteriorem rustici fere et pagani
possidebant. Iliam Angli vulgo Freehold, et per Chartam ; hanc ad voluntatem
Domini appellant.
◊ Ejusmodi autem fuit conditionis Bocland, ut ad hæredes transire
necessario deberet, proindeque alienari non posset, nec vendi. Leges Henrici I. cap. 70 :
Si Bocland habeat, quam ei parentes dederint, non mittat eam extra cognationem suam.Quod etiam statui in Legibus Alvredi cap. 37. observat Spelmannus, etsi aliam legis sententiam fuisse contendat Somnerus, nempe, alienari non posse, si testamento, aut alio scripto, id prohibitum fuerit. V. Leges Edwardi Senioris c. 3. et Henrici I. c. 13. Epistola Gauffridi Supprioris et Monachorum Ecclesiæ Cantuariensis ad Regem Henricum II. apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind, pag. 210 :
Sed et hoc attestantur scripta vetustissima, quæ lingua Anglorum Landbokes, id est, terrarum Libros vocant.Concilium Clovesohense ann. 822 :
Huic reconciliationi consensit, ea conditione, ut præfata Abbatissa prænominatam terram scilicet centum manentium, cum libris quos Angli dicuntLandhoc,
et cum eadem libertate quam ante habuerat, in perpetuam hæreditatem tradere. Mox :
Ista quoque reconciliatio nec hac vice rata fuit, quia post hæc præmissio 12. mensibus imperfecta remansit. Retenti sunt enim tres manentes de prædicta conditione, et Libri quinquaginta septem manentium, Liber de Bockland, Liber de Wambelea, Liber etiam Herferdingland.Rursum :
At illa coram posita Concilio, suffusa leni pudore, omnia quæ deerant, humiliter promisit se reditturam. Libros etiam quarundam terrarum quos ante non promiserat, cum terris in eodem Concilio Archiepiscopo libenti animo reddebat..... terram quoque 30. manentium ubi dicitur Cumbe, cum libello ejusdem terræ, pro emendatione Archiepiscopo dedit.Conventiculum Clovesohense ann. 824 :
Habuit autem Episcopus ante nominatus terram cum Libris, sicut Æthelricus ante præcepit, ut ad Wigorniensem Ecclesiam redderetur. Statuta autem atque decreta ab Archiepiscopo et ab omni sancta Synodo illa consentienti, ut Episcopus qui Monasterium et agellum cum Libris haberet, cum juramento Dei servorum,... sibi in propriam possessionem terram illam cum adjuratione adjurasset.Unde porro Angli et Dani boc et bog pro libro usurparint, vide conjecturam Olai Wormii in Literatura Runica cap. 1. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 493.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Censualis, seu Polyptychum, in quo summa cujusque Ecclesiæ seu Monasterii
possessionum exhibebatur. Nullum antiquiorem novimus Codice MS. Irminonis Abb. Sangerman.
regnante Carolo M. exarato.P. , 1766.
Libri Claustrales, De vita monastica agentes. Testam. Alani episc. Autiss. ann. 1182. inter Instr.
tom. 12. Gall. Christ. col. 137 : Dedit nobis præterea septem calices et omnes Libros suos, tam claustrales quam ecclesiasticos.
Libri Deifici. Ita Christianorum libros sacros vocabant gentiles. Vide Passionem S. Felicis
Episcopi Tubizacensis, et gesta purgationis Felicis Episcopi Aptungitani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libri Judicum, Codex legum Gothicarum apud Navarros Antiq. Navarræ pag. 421 :
Cindasuinctus Rex. Recesuinctus Rex. Egica Rex. Urraca Regina. Sancio Rex. Ranimirus Rex. Sarracinus socius. Vigila Scriba. Garsea discipulus. Hi sunt Reges qui abtaverunt Librum Judicum..... In tempore horum Regum atque Reginæ perfectum est opus libri hujus discurrenteT. xiiii. id est, 1014. Moretus vertit :
Estos son los Reyes, que ajustaron el Libro del Fuerojuzgo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libri Lintei, In tela linea descripti, de quibus Titus Livius aliique Romanarum scriptores.
Horum hic meminimus tantum ut moneamus telam hanc lineam aliam prorsus fuisse a charta
nostra, quæ usus est longe recensioris. Vide Mabill. lib. 1. Diplom. cap. 8. num. 16.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Mixtus, si sic legendum, videtur esse genus esculenti cibis in Monasterio ministrari
consuetis superadditum. Necrologium Parthenonis sancti Petri de Casis :
iv. Augusti obiit D. Petrus Estrelatz, qui dedit Conventui unum Librum mixtum et unam crelhat apres lo mas pro pitancia. l. Libum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Ordinalis, Ordinarius, Ordinis, Liber in quo ordinatur modus celebrandi
officii divini. Vide Ordinale.Libri Nigri, de Necromantia, apud Eckehardum de Casib. S. Gall. cap. 2 :
Ne miremini, si diabolus a quo nigros Libros noctibus discunt, fascinatorum suorum calices, ne offenderentur, continuit.Martianus Capella lib. 2 :
Erantque quidam(libri)sacra nigredine colorati, quorum literæ animantium credebantur effigies.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Ordinarius, In quem quotidie referuntur acceptum et expensum. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis
Majoricæ inter Acta Sanctorum Junii tom. 3. pag. l : Habeat etiam tertium librum, qui vocetur Liber ordinarius, in quo scribat omnes receptas nostras et datas.
P. , 1766.
Liber Provincialis, Liber censuum, qui in diversis provinciis ecclesiæ Romanæ pensitabantur. Apocha
census Romæ persoluti inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 15 : Sicut in Libro provinciali sive censuali Romanæ ecclesiæ vidimus contineri.
P. , 1766.
Liber Sacramentorum, Liber ecclesiasticus, in quo continetur Missarum officium, idem quod Missale
2. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 172. v° : Hujus rei ipsa Aldeardis et filii sui cum Libro sacramentorum, qui vulgo dicitur Missalis, donum super altare sancti Petri fecit.Vide in Sacramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Sæcularis, A profano et gentili auctore scriptus. S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1.
cap. 21 : Pro signo Libri sæcularis, quem aliquis composuit Paganus, generali præmisso signo Libri, hoc adde, ut aurem cum digito tangas, sicut canis cum pede pruriens solet ; quod nec immerito tali animanti infidelis comparatur ; quod etiam signum est canis.
Liber Pacis, qui, ni fallor, osculandus offertur Sacerdoti a Diacono vel Subdiacono. Charta
ann. 1247. in Hist. Monasterii S. Mariæ Suession. pag. 445 :
Relictoque thuribulo in Choro, Diaconus offeret librum pacis, et hora consueta Subdiaconus portabit Librum pacis ad Abbatissam et Priorissam, et ad tenentes chorum, et ad alias Dominas, et exibit cum thuribulo et Libro pacis, alia quæ ad celebrationem Missæ pertinent, officiabitur faciendo.Infra :
De modo incensandi ad Vesperas, de processione diei, de Pace et textu portandis, et de tota Missa, etc.
P. , 1766.
Libri Plenarii Evangeliorum, integer quatuor Evangeliorum textus, in Mirac. S. Emmer. tom. 6.
Sept. pag. 499. col. 1.P. , 1766.
Liber Signorum, Qui, ut videtur, notis scriptus est. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 49. r° :
Item statutum est quod omnia fodra, banna et condemnationes imposita et facta, et quæ de cætero fient et imponentur per commune Vercellarum... scribi debeant per notarios cameræ librorum communis Vercellarum in eorum libro, qui appellatur Liber Signorum.Vide Signum 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Temporum, id est, Paralipomenon, apud S. Hieronymum lib. 2. in Ruffinum cap. 8.Liber Vitæ, Martyrologium, ad cujus calcem scribuntur nomina benefactorum. Testament.
Bertichramni Episcop. Cenoman. :
Sic quoque ut nomina illorum in Libro Vitæ in ipsa Basilica recitentur.Infra :
Post meum obitum ipsa S. Ecclesia in honore sancti Stephani ad suam revocet ditionem, et nomen meum in Libro vitæ inibi, qui tunc tempore Pontifex fuerit scribi jubeat.Charta ann. 1219. apud Kennettum Antiq. Ambrosden. pag. 189 :
Et cum de hac vita migraverimus, facient nomina nostra scribi in Martirologio suo.Vide Martyrologium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ritus iste
adscribendi in Libro vitæ seu Martyrologio nomina Fratrum, benefactorum et eorum
qui ex condicto in societatem admissi erant, ab ineunte sæculo sexto invaluit, uti
colligere est ex laudato Bertichramni testamento. Ejusdem rei testes Litteræ Theodetrutis
matronæ, quæ eodem tempore, anno scilicet xliii. Chlotharii Regis ob donationes
Dionysiano cœnobio factas postulat, ut nomen suum in Libro vitæ
conscriberetur. Insignis hac eadem de re locus eodem ævo exstat apud Bedam in Epistola
ad Eadfridum Episcopum et ad Congregationem Lindisfarnensium Monachorum. Observandum vero
quod benefactores aliique non adscribebantur inter Monachos, sed inter Familiares ;
unde vetus Necrologium S. Benigni, ut docet Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 488. ita
dispositum est, ut in duplici aperti codicis pagina iidem dies utrimque repetantur, et in
uno quidem loco Fratres, in alio Familiares recenseantur. Plura vide apud Mabill. ibid.
pag. 485. et seqq.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liber Viventium, In quo quotidianæ Monachorum præbendæ, seu cibi et potus portiones diurnæ,
unde Liber viventium dictus, recensentur. Charta incerti anni apud Mabillon. tom 5.
Annal. Bened. pag. 678 : Præbendas aliasque administrationes, prout ab antecessoribus nostris accepimus, in hoc Libro qui dicitur Viventium, fecimus adnotari, quatenus Fratres liberiores in divino Officio peragendo redderemus, sublata totius murmurationis tinea.