« Limen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMEN
LIMEN, Ecclesia. Vetus Inscriptio allata a Catello in Historia Occitanica pag. 738. et
Stephano Baluzio ad Salvianum et Capitular. + Do. et. Xpo.
Miserante. Lim. hoc C. L. K. T. E. (conlocatum est) Anno
iii. CS. Valentiniano. Aug. iii. KL.
D. xviiii. Anno Epus. Rusti... Infra, quod hic
limen, Ecclesia appellatur : quomodo
Limina Apostolorum, aut Sanctorum visitare, formula frequens apud Scriptores de iis qui peregrinationes ad Sanctorum memorias instituunt, de qua quædam diximus in Descript. Ædis Sophianæ, ubi de solea : multa vero Savaro ad Sidon. lib. 1. Epist. 5. et Rosweidus ad Paulinum. Adde Turneb. lib. 12. Adversar. cap. 5. Epistola 22. ex iis quæ tom. 1. Histor. Franc. habentur :
Sed nec illum insalutatum relinquo, cujus gressibus indesinenter Sanctorum Limina visitantur. A Liminibus Ecclesiæ separari,pro excommunicari, lib. 2. Hist. Casin. cap. 43. 48. lib. 4. cap. 32. 57. 88. 94. 109. Anacletus PP. Epist. 1 :
Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere Liminibus.Le Roman de Partonopex MS. ead. notione vocem Lime usurpat in his versibus :
Limina, pro templis, usurpasse etiam paganos Scriptores alii observarunt, Martialem, Statium, etc. Vide Solium.Si vait bien ains au mostierIluec font lor afflictions,O larmes et o oraisons,Et si demeurent trusqu'à prime,Tant mainent ceste seinte Lime,Que de Dieu sont enluminées.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc emendanda
Charta ann. 1232. apud Rymer. tom. 1. pag. 324. ubi perperam pro Limina, bis
legitur, Lumina B. Thomæ Martyris.P. , 1766.
◊ Unde nostris Lintier,
eadem acceptione. Vitæ SS. ex cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 67. r°. col. 2 : Com l'abbé Jehan venist à Rome por visiter les Lintiers de Apostres, etc.
Limina Portarum, Loca mortuorum, vel potius
Martyrum, ut Grævius emendat in Gloss. Isidori : quæ firmant
conjecturam nostram in Descript. Ædis Sophianæ super hac re allatam.