« »
 
[]« Livelarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 130a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIVELARIUS
LIVELARIUS, vel Livellarius, Emphyteuta, qui sub emphyteusi possidet, Ital. Livellario. Decreta Placent. ad calcem stat. fol. 88. v° :
Item judex ecclesiasticus ad quem spectat, possit cognoscere contra emphiteutas, Livelarios, massarios et fictabiles ecclesiarum, etc. Pensionarius, Livellarius, vel superficiarius, etc.
in Stat. Genuæ lib. 1. cap. 34. pag. 61. v°. Vide Libellus.
P. Carpentier, 1766.
Livellarius, Idem quod Libellarius, Emphyteuticus. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 69. ex Cod. reg. 4620 :
Res aliqua quæ vendi contigerit,... non sit nec esse intelligatur libera a servitute seu servitutibus, quibus subjacebat ante ipsam venditionem, et intelligatur etiam res Livellaria subjacere servituti.
Stat. Vercell. lib. 3. pag. 85. r° :
Si concessa vel investita fuerit in perpetuum, vel Livellario nomine de novem annis in novem annos, etc.
Vide mox Livellus 2. []