![[]](img/image.png)
1. LUCERNA, Genus cocullæ, in Glossis Isidori ; sed legendum
Lacerna.
Est consuetudo in Lucernis positis in pariete proprio vel communi illius qui lucem accipit per ipsas Lucernas, si ipsæ Lucernæ extiterint per 30. annos in pace et continue, ipsæ Lucernæ non possint claudi a parte adversa.Adde caput sequens. Alibi :
In pariete proprio vel communi nemo debet facere fenestram vel Lucernam.
Campanella deferenda ad infirmos, et ad elevationem Corporis Christi : Lucerna boeta, campanellæ ad mortuos, etc.Ubi Lucerna boeta, ea est, ni fallor, quæ in majori pyxide, forte vitrea, quam boetam nostri dicunt accensa includitur, ne, dum in plateis effertur, extinguatur. Vide Boeta.
Vasa autem altaris calicem argenteum cum patena, et coronam, signum, crucem, et Lucernam æream.Occurrit ibi pluries, et in aliquot aliis tabulis Hispanicis apud eumdem Scriptorem. Alia Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. ibid. tom. 4 :
Ministeria Ecclesiæ... coronas argenteas tres, ex quibus unam gemmis et auro comptam : Lucerna, id est, Turibulorum ex auro, cum sua offerturia, capsas argenteas, etc.Vide Absconsa.
In primis sit a Domino maledictus, et... arreptus a diabolo currat, et a fronte Lucernis careat, Gisei lepra sit percussus, etc.Occurrit crebro hæc formula in Chartis Hispanicis.