« »
 
[]« Mallenta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 197c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALLENTA
MALLENTA, Plegium, ut videtur, vadimonium ; de recredentia quippe servorum hic agitur : porro quando quis homines suos repetebat, ii statim coram judice servos se profitebantur, aut vade dato id se professuros spondebant. Vide Recredere. Forte etiam Mallenta est jus aliquem ad mallum citandi. Vide Mallum. Litteræ Eduardi II. Regis Angl. ann. 1314. apud Rymer. tom. 3. pag. 505 :
Propter quod eadem Margareta ex causis præviis (et præcipue pro eo quod in Curia nostra S. Severi recredentia, vel Mallenta quorumdam hominum suorum, per Senescallum laudatum arestatorum, ex parte præfatæ Margaretæ ibidem petitæ, in casu videlicet ubi recredentia vel Mallenta, secundum foros et consuetudines partium illarum, dari debent, denegatæ fuerunt) ad Curiam Franciæ appellavit, sicut eadem Margareta nobis significavit, etc.
Vide Mallare ad servitium, in Mallum.