« »
 
MANCEPS 1, MANCEPS 2.
[]« 1 manceps » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCEPS1
1. MANCEPS, Satelles, lictor, vel qui satellitibus præest. Manceps, Sergent, in Glossar. Lat. Gall. Sangerm. S. Cyprianus Epist. 69 :
Latrones Mancipi, obsequio pleno humilitatis obtemperant.
Mox :
Præpositus illic agnoscitur et timetur.
Lucifer Calaritanus lib. 2. pro S. Athanas. pag. 89 :
Non esse Christianus, sed plane Manceps latronum cognosceris. Manceps carceris, et vinculorum janitor,
apud Prudentium libro Peristeph. S. Zeno in Serm. de S. Arcadio :
Hunc vero profitentem ad nefandam custodiam noxiæ mentis Mancipes rapuerunt.
Manceps Mutationum. Gloss. Gr. Lat. : Ἐπίσταθμος, ὁ τῆς ϰαταμονῆς ἡγούμενος, Stationarius, Manceps.
Mancipes cursus publici
, de quibus in Cod. Th. in leg. 15. 22. 35. 36. 42. etc. de Cursu publ. (8, 5.) Senator lib. 4. Epist. 47 :
Si quos autem intemperans culpa pertulerit, collectam quantitatem per vices agentes Mancipibus mutationum volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum.
Manceps Thermarum, Salinarum, in Cod. Th.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mancipes, Publicani spontanei, inquit Gothofredus ad leg. 17. lib. 13. Cod. Theod. tit. 1. quibus cura ut distributionis, ita exactionis injungebatur, suo privato commodo.
[]« 2 manceps » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCEPS2
2. MANCEPS, Pistor publicus. Μάγϰιψ, ὁ τεχνίτης τοῦ δημώδους ἄρτου, in Glossis Basilic. Ita Mancipes usurpant leg. 1. et 2. Cod. Theod. de Frumento urb. CP. [] (14, 16.) ut censet Cujacius. At Jacobus Gothofredus non quosvis pistores ; sed eos, qui pistrinis publicis, atque adeo panum civilium et militarium pistoribus præpositi erant, ex d. leg. 18. et ex Socrate lib. 5. cap. 18. solos Mancipes appellatos contendit. Verum in d. leg. 18. Mancipatus, non est præpositura pistrinorum ; sed panis excoctio, et obsequium pistrini, ad quod tenebantur omnes, præter eos, qui ratione dignitatis a muneribus sordidis immunes erant, ex leg. 15. eod. Cod. de Extraord. sive sordid. (11, 16.) Præterea Græcos recentiores μάγϰιπα quemvis pistorem vocasse constat. Vide Vitam S. Auxentii Archimandritæ cap. 8. et alios laudatos a Meursio. Hinc μαγϰιπεῖον, apud Cedrenum pag. 324. in Basilicis, apud Suidam, etc. et μαγϰίπιον, in Chronico Alexandrino pag. 786. pro pistrino. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Ἀρτοπόλιον, τὸ μαγϰυπεῖον, ἐν ᾧ οἱ ἄρτοι γίνονται.
Aliud Lexic. habet μαγϰύπιον. Vide Glossar. med. Græcit. col. 846. Anastasius Bibl. in Vita S. Joannis Eleemosynarii cap. 7. n. 36 :
Et animal portans siligines a Mancipio causa prandii ipsius.
Vide Panetarius.