« »
 
[]« Panetarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 128b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PANETARIUS
PANETARIUS, Qui panem conficit, Pistor, Paneteir, in Consuetud. Perusiensi apud Thomasserium. Index MS. redituum Monast. S. Petri Corbeiensis : []
Singuli Panetarii debent singulis dominicis panem unius denarii una dominica, et altera panem unius oboli.
Codex MS. redituum Episcopat. Autissiodor. an. circ. 1290. exaratus :
Quilibet Panetarius de extra villam debet in illis sex Sabbatis supra dictis denariatam panis.
Est etiam Paneter nostris, panem conficere. Charta ann. 1304 :
Lequel blé doit estre cuis et Panetez, et estre le pain distribué aus pauvres.
Maxime vero ita appellabant officialem domesticum, qui mensæ panem, mappas, et manutergia subministrabat. Officium Panetarii describitur in gestis Guillelmi Majoris Episcopi Andegav. cap. 23 :
Nobis autem assisitis, venit nobilis D. Guido de Camilliaco in tunica, gerens mappam supra collum, quam ante nos supra mensam posuit, ministris suis cum coadjuvantibus : qua posita, manibus propriis duos panes coram nobis posuit, et alios panes in dicta mensa in qua sedebamus : quod officium eidem incumbebat ratione feudi de Camilliaco quod tenet a nobis, unde dicta die officium Panistarii subire tenebatur....... Finito prandio, omnes mappas dictorum locorum habuit, quia jus suum erat.
Vide Concilium Parisiense part. 4. cap. 11.
In aula vero Regum Franciæ, dignitas etiam ea olim viguit, qua qui donatus erat, Panetarius Franciæ nuncupatur, vel Magister Panetarius Franciæ, ut Hugo de Atheis Miles anno 1223. Cui similis fuit Pistor ille qui cæteris pistoribus præerat in aula Pharaonis, ἀρχισιτοποιός, Genes. cap. 40. v. 1. et ὁ ἐπὶ τραπέζης, apud Byzantinos, de quo Codinus et alii. In Aresto ann. 1439. descripto in Historia Castilionensi pag. 235. Dominus de Graville Consiliarius et Cambellanus Regis dicitur fuisse Magnus Pistor seu Panetarius Franciæ. Atque ut id obiter moneam, Pestors vocabant nostri, quos Bolengarios dicimus. Charta Caroli filii primogeniti Regis Siciliæ, data Andegavis ann. 1279. in Regesto Andegav. fol. 71 :
Que tous Pestors, tous Boulangers de la ville d'Angers fissent loiaux danrées de pain.
In Hypomnestico de Anastasio Apocrisiario, mentio fit
Plutini beatissimi Imperatorii Pistoris, id est, qui super omnes pistores publicos est
, de quibus egimus in v. Manceps. Hugo de Cleeriis de Senescallia Franciæ :
Tunc Panetarius mittet Comiti duos panes atque vini sextarium, et Coquus frustum carnis et vini haustum.
Magnus vero Franciæ Panetarius, ex sua dignitate præerat omnibus Pistoribus publicis, jusque habebat per se, aut per suos Vicarios, panes qui venum exponebantur visitandi, et habendi super eos
cognitionem, correctionem, et punitionem, et emendas, erogandique ad pios usus panem minus sufficientem repertum
, ut est in Aresto anno 1333. descripto in Histor. Monmorenciaca pag. 373. Vide Talemarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panaterius, Pistor, in Charta ann. 1252 :
Pro pedagio in dicto festo de singulis Panateriis unum panem unius denarii.
Adde Chartam ann. 1314. apud Lobinellum tom. 4. Hist. Paris. col. 519.
P. Carpentier, 1766.
Paneterius, Qui panem conficit et vendit, Pannetier, in Lit. ann. 1331. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 676. art. 8. A regibus nostris aliquando concessum viris etiam privatis, ut Paneterios haberent, id est, ut ejusmodi artifices instituerent sui emolumenti causa. Charta Ludov. Jun. ann. 1158. in Chartul. Mediani monast. fol. 4. v° :
Notum facimus... quod Guidoni Trosselli burgensi nostro Bituricensi et hæredibus suis in [] eadem civitate donavimus duos Paneterios habere.
Vide supra Panestarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panaterius, inter officiales ecclesiæ Aniciensis recensetur in Charta ejusdem Eccl. ann. 1312 :
Pro alia libratione fieri solita officiariis ecclesiæ Aniciensis ratione reddimii ; succentori xl. s. vi. d. senescallo totidem, cellerario cum suis servitoribus xl. s. xi. d. Panaterio xxvii. s.
Viguit et in aliis Ecclesiis idem officium. Panetarius Remensis Ecclesiæ eodem jure quo Capellani antiquæ institutionis gaudet, certis in ecclesia addictus servitiis. Vide Indicem beneficiorum ejusdem Ecclesiæ. Inter officiales feudatarios Abbatis S. Barnardi de Romanis Panetarius memoratur tom. 1. Hist. Dalph. pag. 142. Haud scio an idem omnino sit in Ecclesia Lugdunensi qui Panitarius nuncupatur : inter ea enim quæ in Ordinat. MS. Officii divini ejusdem Ecclesiæ recensentur ad Panitarii officium pertinentia, nihil occurrit quod ad nominis interpretationem accommodari possit :
Panitarius debet purgare totam ecclesiam extra chorum usque ad portas occidentales et subtus coclearium... Item Panitarius tenetur resarcire in trabibus et postibus coclearium, et tornos campanarum meliorare, si necesse fuerit, et ligaturas ferri ad firmandum campanas in tornis, et tradere ligaturas batellorum, et omnes alias expensas, tam in cocleari quam in aliis locis ecclesiæ, sive il choro, si inest aliquid resarciendum, vel in portis vel in ostiis, clavibus, vel trabibus, vel cindulis, vel tegulis vel in aliis ecclesiæ meliorandis. Item Panitarius debet facere candelas trufebufe, sed Thesaurarius tradit ei tres libras et dimidiam ceræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panataria, Pistrix, quæ panes vendit. Concil. Legion. can. 34. inter Hispan. tom. 3. pag. 192 :
Panatariæ quæ pondus panis falsaverint, in prima vice flagellentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panateria, Eodem significatu, in Statutis Mont. Regal. fol. 283 :
Et revenditrices nec Panateriæ stando ad vendendum panem et fructus, etc.
Panetaria, Officium Panetarii, seu quod ad ejus ministerium pertinet, in Computo Hospitii regii ann. 1312 :
Panetaria : pro mappis et manutergiis emptis Parassis pro Parlamento et pro Paschate, et Pentecoste, burellis Regis, et liberorum, et aliis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Panetaria, Officium illius in plerisque ecclesiis, qui frumentum, unde panis conficitur, recipit. Acta capit. eccl. Lugdun. ann. 1348. ex Reg. Cam. Comput. Paris. fol. 149. v°. col. 2 :
Cum officium Panetariæ in dicta ecclesia Lugdunensi... solitum est clerico assignare,... dictum debet dari solummodo uni de militibus dictæ ecclesiæ.
Charta capit. S. Quint. Viromand. ann. 1349. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 176 :
Officium Panetariæ dictæ ecclesiæ, id est, receptæ granorum, etc.
Vide in Panetarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panateria, Eadem notione, in Computo ann. 1333. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 272. Charta ann. 1240. ibid. tom. 1. pag. 142 :
Feudus autem Clementis de quo dictum est superius, est Panateria quam habet ab Abbate, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panetria, Idem quod Panetaria. Charta ann. 1327. apud Rymer. tom. 4. pag. 290 :
Cum mittamus dilectum servientem nostrum Alexandrum de Norhumptonia, ad ea quæ pro officio Panetriæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panetaria, Cellarium, seu locus ubi conficitur panis. Charta Agnetis Comit. ann. 1050. tom. 2. Gall. Christ. [] inter Instr. col. 468 :
Sed quia ecclesia consuetudinariam procurationem nobis debet, quam præ nimia paupertate ferre non potest, placuit domno abbati, et fratribus ejus monachis, ut de redditibus ecclesiæ concederent nobis pro ipsa procuratione minagium..... et in Panetariis diebus Dominicis unum denarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Panneteria, Eadem notione. Reparat. factæ in Senescal. Carcassonæ ann. 1435. ex cod. MS. D. Lancelot :
In quadam fenestra domus Panneteriæ dictæ thesaurariæ, etc.
Panetaria, dictum præterea Cellarium, seu uti vocatur ab Anastasio Bibliothecario, Paracellarium Summi Pontificis in Ceremoniali Cencii Camerarii, ut auctor est Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateran. parietin. cap. 4.