« Mancusa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 209b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANCUSA
MANCUSA, pro Manca, seu marca, passim habent Scriptores Anglici,
Anglo-Saxonibus mances, mancessa, et mancus, ut auctor est Spelmannus. Matthæus
Westmonast. ann. 857 :
Romæ autem singulis annis 400. denariorum Mancusas præcepit portari, etc.Simeon Dunelmensis, ann. 855 :
Romam quoque pro redemptione animæ suæ trecentas Mancusas portari præcepit, etc.Alibi habet trecentas Mancusas denariorum. Ita Will. Malbesb. lib. 1. de Gestis Angl. cap. 4. pag. 31. Asserus de Rebus gestis Ælfredi pag. 4. Auctar. ad Matth. Paris pag. 158. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 123. 215. tom. 2. pag. 842. tom. 3. pag. 116. 120. etc. Perperam mancula, videtur editum apud Rogerum Hovedenum pag. 415. Vide in Berbix.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Apud nostros
quoque fuit in usu hæc monetæ species sub nomine Mangon, quod a nemine, quod sciam,
hactenus observatum existimo. Le Roman de Guillaume au Faucon MS. : Vide Mango in Manganum 2. et Meloquinus.Dist la dame or avez faucon,Deux besans valent un Mangon.Ce fu bien dit deux mots à un,Qu'il en auroit deux pour un.
P. , 1766.
◊ De qua moneta etiam mentio
fit in vita J. C. MS. : MS. part. 1 :Trente Mangons d'or m'en donnés,Ce li respondi la pucele.
Et son cheval ferrant, qui vaut tous les Gascon,Ne seroit éligié pour un mui de Mangon.
◊ Quidam existimant, vocem Mancusa esse Anglo-Saxonicam :
alii Mancusam ita appellatam fuisse quasi manu cusam, ut Caius et Watsius,
quod procul abest a vero, cum constet, Mancusam non fuisse monetam percussam ; sed certum
monetarum aliquot pondus, licet contra sentiat Lambardus in voce Mancusa.
Vide Manca 1. et Marca. Codex MS. Will. Thorn. S. Benedicti Cantuar.
sub. ann. 848 :
Et pro hac donatione prædictus Clericus dedit eidem Regi centum Mancusas in duabus armillis et nota, quod Mancusa est pondus duorum solidorum 6. denar.Addit vetus Chronicon, laudatum a Spelmanno in voce Romescot, ann. 858 :
Et sciendum, quod Mancusa et marca pro eodem tunc temporis accipiebantur.His adde Hickesium in Dissertat. Epistol. pag. 109. Vide Marca 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Fuit et
Mancusa mensura liquidorum, ut colligitur ex Indice Cod. MSS. dom. Simondsii
d'Ewes apud Hickesium pag. 306. ubi memoratur Charta venditionis viii.
Mansarum agelluli pro lx.
Mancusis purissimi olei.Mancusus, Mancosus, Idem quod Mancusa. Charta 90. inter Alamannicas
Goldasti :
Folcardus et Adalolfus ejus fidejussores sunt in Mancosos mille.Testamentum S. Everardi Comitis Forojuliensis :
Quartus Rodulfus volumus ut habeat spatas tres, Mancosos 100. balteum unum, etc.Tabularium Casauriense ann. 13. Ludov. Imp. Ind. 11 :
Ut componerent ipsi Totoni vel suis hæredibus Mancosos 50. et illas res per nullomodum ingenium quærere vel causare possit.Mancusi monetæ Barcinonensis, in veteri Charta. In alia apud Diago de Comitib. Barcinon. lib. 2. cap. 53. 7000. Mancusi ejusdem monetæ dicuntur conficere 1000. uncias auri. Usurpatur promiscue de moneta auri et argenti. Charta Sanctii Pampilonensium Regis æræ 1111. apud Blancam :
Convenit enim Almutadyr dare Regi Sanctio 120. Mancussos auri vel argenti, ita quod si vult argentum, accipiat septem solidos monetæ Cæsaraugustæ pro Mancusso.
Mancusi Auri. Iso Magister in Glossis ad Prudent. aureos :
Mancusa. Philippei, Mancosi.Mox :
Mancuosa.Præceptum Caroli Mag. pro monast. Casaur. tom. 5. Spicil. Acher. pag. 396 :
Mille Mancosos auri eidem monasterio persolvere culpabilis habeatur.Placitum Rainerii Ducis Tusciæ ann. circ. 1014. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 526 :
Tunc domnus Rainerius Marchio et Dux, exinde misit bannum domni Imperatoris, ut si quis monasterium hocCharta Italica apud Franciscum Mariam in Mathildi Comitissa lib. 3. pag. 95 :(Farfense)de eis disvestire præsumserit, duo millia Mancosorum aureorum compositor existat.
Qui vero fecerit, prædictos mille Mancosos auri se agnoscat compositurum.Adde pag. 116. 118. Anastasius Bibl. in Hadriano pag. 116 :
In auro solidos Mancussos numero ducentos.Quidam Codd. MSS. habent Mancos. Petrus Rex Arag. in Curia Generali Catalaniæ ann. 1351. ubi de monetis, quarum mentio fit in Usaticis Barcinonensibus :
Mancussus auri Valentiæ valet 16. denarios ipsius monetæ,Vide Historiam Pinnatensem pag. 479. et Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 267.(Barcinonensis de Terno)et non ultra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mancuscea, Mancusia aurea, in Charta ann. 1117. apud Murator. delle Antic. Estensi
pag. 284.Mancusi Argenti. Anastasius Biblioth. in Leone IV. pag. 197 :
Multosque ei in argento Mancosos præbuit.Tabularium Casauriense 1. part. cap. 93. ann. Christi 953 :
Componamus tibi vel tuis hæredibus argentum Mancosos sexcentos.Alibi :
Componamus vobis Mancosi argentei 20.Rursum :
Una cum socio fisco distringente argenti Mancosos 20. componamus.Passim in hoc Tabul. Innocentius III. lib. 1. Ep. pag. 209. 242 :
Dabimus vobis nunc et per singulos annos decem millia Mancusorum argenti.Vide Joan. VIII. PP. Epist. 67. 74. 89. 206. et 270. ubi pondo, pro mancuso usurpat, Leonem Ostiens. lib. 1. cap. 36. Ughellum in Italia sacra tom. 4. pag. 596. tom. 5. pag. 602. 666. tom. 6. pag. 135. tom. 7. pag. 1296. 1439. 1441. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mancusi Barcheonenses, Barcinonenses, in Charta Guillelmi Comit. Cerit. ann. 1067. Append. ad Marcam
Hisp. col. 1137 : Et accipio a vobis pro hac donatione libenti animo et pro hac diffinitione et evacuatione quatuor millia Mancusos Barcheonenses.