« 2 manganum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 217b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANGANUM2
2. MANGANUM, et Mangana, numero multitudinis, Machinæ bellicæ jaculatoriæ. Gloss.
Græco-Lat. :
Μάγγανον, Manganum.Boxhornius a Cambro-Britannico Mangnel, aries bellicus, bellica machina, deducit. Gloss. Lat. MS. Regium :
Machinas, Mangana, Insidiæ.Papias :
Tormentum dicitur, quidquid vi torquetur, ut vulgo Manganum.Abbo lib. 1. de Obsid. Lutetiæ vers. 364 :
Will. Tyrius lib. 3. cap. 5 :Conficiunt longis æque lignis geminatisMangana, quæ proprio vulgi libitu vocitantur,Saxa quibus jaciunt ingentia.
Jaculatorias, quas vulgari appellatione Mangana dicunt et petrarias fabrefieri placuit.Lib. 8. cap. 6 :
Castella et machinas jaculatorias, quas Mangana et petrarias vocant.Cap. 13 :
Alii vero minoribus tormentis, quæ Mangana vocantur, minores immittendo lapides, etc.Thwrocz. in Aba Rege Hung. :
Quosdam vero lapidibus obruentes, alios autem in Manganis ferreis vastantes occiderunt.Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 102 :
Compositis autem ab ingeniosis Pisanorum artificibus Manganis, gattis atque ligneis castellis, urbem fortiter expugnabant ; et cum his machinis urbis mœnia et mœnium turres potentissime rumpebant.Hinc
Manganarii, in Hist. Miscella lib. 17. μαγγανάριοι, apud
Theophanem, et Leonem, in Tacticis cap. 5. § 7. 27. cap. 15. § 35. qui mangana conficiunt.
ut ait Will. Brito lib. 7. pag. 173. Voces istas nostri, hoc est, Latini, a Græcis hauserant, apud quos, μάγγανον, machina est. Niceph. Call. lib. 9. cap. 9 :Ars est nota quibus usu balearica longo,
Ὡς ἐϰ μαγγάνης τινὸς, ἢ Θεός, τὸ λεγόμενον, ἀπὸ μηϰανῆς.Nec dubium, quin Græci ipsi prius a Latinis acceperint, et a machina suum μάγγανον efformarint. Synaxaria ad 29. Octob. μαγγάνοις τισὶ πιέζεται. Vide Glossaria Rigaltii, Meursii Fabroti et Cang. med. Græc. col. 840.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganus, Idem quod Manganum. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6. ad ann.
1224. apud Murator. tom. 6. col. 436 : Post hæc autem Terdonenses cum Alexandrinis apud Arquatam iverunt, et quum ibi Manganos erexissent in castrum ac ipsum præliarentur, etc.Chron. Malvecii apud eumdem tom. 14. col. 911 :
Erexerant quoque petrarias, quas nos Manganos aut trabuccos dicimus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manghanum. Chron. Parmense ad ann. 872. apud Murator. tom. 9 : Quum ordinatum esset per Commune Parmæ exercitum facere generalem contra prædictos extrinsecos, et multa Manghana et apparamenta fierent.Occurrit ibid. iterum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manganellus, diminut. a Manganus. Card. de Aragon. in Honorio III. PP. apud Murator.
tom. 3. pag. 568 : Immissus ab adversa parte lapis Manganelli cecidit super caput ejusInventar. castri Sommer. in Occitan. ann. 1260 :(Simonis Comitis)et comminutus expiravit.
Item iiii. fonde de Manganello, etc.
P. , 1766.
Manganella, Idem. Charta ann. 1359. ex Bibl. reg. : Prænominatis consulibus in adjutorium perficiendi opus... dicti pontis de fusta, quæ nunc est in loco prædicto de Moisiaco de resta certæ summæ fustorum, quæ pro provisione in obsedio B. Anthonini portata fuerant, dempta tamen de fusta et resta prædicta... fusta apta et dedita ad faciendum... Manganellas, usque ad valorem D. scutorum auri, dedimus.
Mangena, Idem quod Manganum. Occurrit vero apud Paulum Diac. lib. 21. Histor.
Misc. Scriptorem Vitæ Lud. Pii ann. 803. Monachum Egmondan. in Chronico Belgico ann. 1160.
Albertum Aq. lib. 2. cap. 31. lib. 3. cap. 25. 41. lib. 5. cap. 31. lib. 6. cap. 2. 11.
Mangenella, diminutivum a Mangena, hoc est, minor machina jaculatoria, apud Albertum
Aquens. lib. 7. cap. 3. et Jo. de Beka in Chron. in Joanne II. Episc. Ultraject.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangenellus, in Computo ann. 1202. apud D. Brussel. de Usu feud. tom. 2. pag.
cxc. : Pro turre Musterolii facienda, et de granariis et logis ad Mangenellos, iiii. lib. et vi. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Manginella. Beka de Episc. Traject. tom. 1. SS. April. pag. 218 : Applicando Manginellas ad quasdam turres.
Magnella, perperam pro Mangenella, apud Galbertum in Vita Caroli Comit. Flandr. n.
181.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magnellus, in Epist. Anonymi de capta urbe CP. ann. 1204. apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
786 : Præterea quidam Ussarius suus habebat Magnellum erectum, etc.Chronic. Arnoldi Lubec. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 723 :
Nihilominus inter duas turres quaslibet seu petraria seu Magnellus erigitur.
Mango, Eadem notione. Vita Lud. Pii ann. 808 :
Adeo illam arietibus, Mangonibus, vineis, et cæteris instrumentis lacessivit.:
Chargie un macle d'or fin et de Mangons.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ubi vox
Mangon minus recte ad machinam bellicam, de qua mox, referri videtur. Est enim,
ni fallor, monetæ species notissima, quæ Mancusa alio nomine nuncupabatur. Vide in
hac voce.Mangona, in Passione S. Thyemonis Archiepiscopi Juvavensis :
Primitus eum ligaverat, proh dolor ! ad machinam extructam, quam vulgo Mangonam appellant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonabulum. Chronicon Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col.
280 : Erectis autem petrariis, Mangonabulis, fundibulis, acriter impetitum est castrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangonale, apud eumdem Zantfliet in Chron. ibid. col. 386 : Machinis petrariis fundisque, et Mangonalibus circum circa sagaciter ordinatis.Vide Biblia.
Mangonus. Ugutio :
Librilla dicitur instrumentum librandi, id est, projiciendi lapides in castra, Mangonus.
Mangonellus, Idem quod Mangenella. Will. Brito lib. 7. Philipp. :
Utuntur hac notione Matthæus Paris pag. 398. 502. 516. Rigordus ann. 1190. etc. Will. de Podio-Laurentii cap. 30. Jo. Monachus Majoris Monasterii lib. 1. Hist. Gaufredi D. Norm. pag. 94. Godefrid. Mon. ann. 1203. idem Willelm. Brito lib. 2. Philipp. pag. 107. 116. Monachus Vallis Sarnai cap. 86. Gesta Innocentii III. PP. pag. 88. etc. Mangonelli navales, in Addit. ad Matth. Paris pag. 108. Chronicon Petri VI. Regis Arag. lib. 3. cap. 24 :Interea grossos petraria mittit ab intusAssidue lapides, Mangonellusque minores.
Après faem la seure un Manganell de dos caxes de Barcelona après deldit giny qui tirava en la vila.Ita Cod. MS. pro meranganell, apud Mich. Carbonellum. Mangoneau dicunt nostri Scriptores passim, Villharduinus n. 38. 86. 122. 207. Froissart. 1. vol. cap. 50. etc. Guillelmus Guiart sub ann. 1204 :
Et alibi :Çà et là, avant et arrieresGietent Mangoniaus et perieres.La grosse pierre arondie,Demaine a l'aller grant bondie.
MS. :En ront Mangoniaus et perieres,Qui souvent tendent et destendent,En destachant grans escrois rendent,Pierres qui par l'air se remue.
Vous peussez bugles, MangoniauxVeoir par dessus les carniaux.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nostri vero
non machinam jaculatoriam tantum Mangoneau vocabant, sed etiam quidquid ex ea
emittebatur, ut observat Menagius in Origin. Gall. ex Froissart. lib. 3. cap. 118 :
Et avoient les Brabançons de tres grans engins devant la ville, qui getoient pierres de faix et Mangoneaux jusques en la ville.Hinc Ovide MS. apud Borellum :
Onques pour une tor abatre,Ne vit-on Mangoniaux descendrePlus briement, ne du ciel destendreFoudre pour abatre un clocher.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunella, in Vita Caroli Comit. Flandr. tom. 1. pag. 215 : Securibus exciderunt jactatoria ingenia, scilicet Mangunellas quibus lapideam domum et turrim... prosternerent. Magnellaex ead. Vita mox exscripsit D. Cangius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mangunellum, apud Sugerium de Vita Ludovici Grossi cap. 17. Vide
Fundabulum.