« »
 
MANDATOR 1, MANDATOR 2, MANDATOR 3, MANDATOR 4.
[]« 1 mandator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATOR1
1. MANDATOR, ut Mandatorius, in Litteris ann. 1587. apud Rymerum tom. 14. pag. 10 :
Ut pote aromata, maximique pretii margaritas et uniones et alia haberent, quæ ad fratres et respective institores et Mandatores suos Olissiponæ residentes, destinatæ essent.
[]« 2 mandator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATOR2
2. MANDATOR, Officium palatinum in aula Imp. CP. apud Anastasium in Vita Hadriani II. PP. pag. 228. et in Collatione S. Maximi Martyris statim initio, Luithprandum in Legat. cap. 58. Theophanem in Justiniano pag. 550. et alios laudatos a Rigaltio, Meursio, et Fabroto, in Glossariis Med. Græcit. col. 863. a. : ubi Mandatores dicuntur, qui Imperatorum jussa et mandata expedite deferebant, οἱ ταῖς βασιλιϰαῖς διατάξεσι ταχύτατα διαϰονούμενοι, ut definiuntur in Glossis Basilicn Labbeanis, verbo, ἡμερόδρομοι. Gloss. Græc. Lat. : Ἐγχειριστής, Mandator, Ἐντελλόμενος, Mandator. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2062 : Πευθήν, ὁ μανδάτωρ... οἱ γὰρ μανδάτορες ποιοῦσι τά μηνύματα ἔντε τοῖς διϰαστηρίοις, ϰαὶ τοῖς ἐν αὐτοῖς διϰαζομένοις. Glossæ. Basilic. : Μανδάτορες, οἱ τὰ μανδάτα ἀπὸ τῶν ἀρχόντων πρὸς τοὺς στρατιῶτας ὀξέως διαϰομίζοντες. Totidem habentur apud Leonem, in Tacticis Constit. 4. § 16. cui Militare est officium, de quo eodem cap. 4. § 6. 35. 49. cap. 7. etc. Vide Epistolam Concilii Italiæ ad Theodosium Imperatorem.
Protomandator, πρωτομανδάτωρ, qui primus Mandator, Anastasio in VIII. Synodo act. 5. ubi
Primus Mandator Excubitorum, Primus Mandator Icanatorum
. De hac dignitate Scylitzes pag. 541. 620. Continuator Theophanis lib. 4. num. 16. Anonymus Combefisianus in Romano Lacapeno n. 8. et Leo Grammaticus pag. 498.
Ejusdem nomenclaturæ et muneris Officiales perinde habebant Castellani Reges. Leges Alfonsinæ, Partidæ, part. 2. tit. 9. lege 21 :
Mandaderos son llamados aquellos que el Rey embia a algunos omes, que non puede dezir su voluntad por palabra, o non puede, o non quiere embiargelo dezir por carta ; estos tienen officios grandes e mucho honrrados, come aquellos que han de monstrar la voluntad del Rey por su palabra.
[]« 3 mandator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATOR3
3. MANDATOR, Fidejussor, sponsor, Gall. Caution, garant. Charta ann. 1164. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 599 :
Donamus vobis Mandatorem et fidejussorem eumdem Raymundum Trencavelli et filium ejus Rogerium, etc.
Alia ann. 1166. ibid. col. 528 :
Et de hoc Mandatorem, custodem et defensorem dono Isarnum Jordanis... Ego Isarnus Jordani dono me ipsum custodem et defensorem et facio guirentiam per me et per meam posteritatem, etc.
Chartul. eccl. B. M. Conven. :
Ego Bernardus comes Convenarum dedi Mandatores et obstaticos A. W. de la Barta et B. de Maleon et Garmon de S. Beato et Petrum de Malabesina et Bern. de Juisan, Arsivo episcopo Convenarum pro omnibus debitis quæ ei debebamus.
Vide supra Mancipium 5.
[]« 4 mandator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATOR4
4. MANDATOR, Lictor, consulum minister, Gall. Sergent de ville. Pactum [] inter episc. et cives Vasat. ann. 1340. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 59 :
Item quod habeant unum ministrum, vocatum vulgariter Mandatorem, qui baculum, cum signo seu armis villæ depictis in baculo, deferre possit.
Charta commun. castri de Podio Surigario ann. 1353 in Reg. 82. ch. 153 :
Habeant unum messegarium seu Mandatorem, qui mandare valeat dictos consules, consiliarios et clavarios.
Ubi nominis rationem habes, ut et ex Libert. villæ de Lespiniano ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 546. art. 4 :
Dicti consules eligent et habebunt unum famulum seu Mandatorem, qui similiter jurabit dictos consiliarios mandare pro consilio et aliis negociis dicti consulatus tractandis, et aliis ad dicta negocia evocandis.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Mandator etiam appellantur confratriæ S. Affrodisii famulus, in Stat. ejusd. ann. 1393. ex Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 313 :
Item quod post mortem alicujus confratris vel confratrissæ, Mandator dictæ confratriæ hospitalerius hospitalis S. Affrodisii possit ire per villam eques vel pedes, indutus quodam supervestimento, insignyto ymagine beati Affrodisii, portans quandam campanam, ad denuntiandum confratribus et confratrissis, ut intersint in exequiis dicti mortui,