«
9 mandatum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 212c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANDATUM09
9. MANDATUM, Ablutio pedum, quæ fit in Cœna Domini cum silicet Chorus cantat illud Christi :
Mandatum novum do vobis :
de quo more S. Augustinus Epist. 119. cap. 18.
Chilienus Monachus in Vita S. Brigidæ cap. 2 :
Proxima Cœna fuit Domini, qua sancta solebat
Mandatum Christi calido complere lavacro.
Synodus Aquisgran. can. 20 :
In Cœna Domini pedes Fratrum post Mandatum
Abbas lavet et osculetur.
Eadem habentur in Addit. 1. Ludovici Imperat. ad
Capit. Caroli M. cap. 23. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 10 :
Sanctum
Mandatum, quod Salvator noster instituit pridie quam pateretur, abluendis pedibus
pauperum, nunc destructum est ab eodem Abbate nostro, qui melius merito lupus dicitur
rapax, qui sibi vindicat eandem eleemosynam, nummos, quos D. Pontifex Rodolfus
constituit.
Vide Leonem Ostiens. lib. 2. cap. 34. Ut vero ea ceremonia peragi
soleat tum a Monachis, tum a Clericis, consule, si lubet, Udalricum lib. 1. Consuet.
Cluniac. c. 12. Ceremonialem Episcop. lib. 2. cap. 24. etc.
Mandatum quovis sabbato septimanæ fieri jubetur in Regula S. Bened. cap. 35. Nullibi in Regula S. Bened.
Mandatum occurrit ea de
qua nunc agitur notione ; capite autem laudato, ubi
de Septimanariis coquinæ
sermo fit, præcepit S. Pater ut
egressus de septimana, sabbato munditias faciat
,
quo scilicet, ut infra habetur,
Vasa ministerii sui munda et sana cellerario
reconsignet
. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 63 :
Omni Sabbato faciendum est Mandatum, nisi festum fuerit novem Lectionum, vel
Octavæ, aut die postero hoc Dominico festum duplex sequatur. Inter Pascha etiam et
Pentecosten non fit Mandatum.
Adde cap. 12. Folcardus in Vita S. Bertini cap.
10 :
Ad Mandatum Domini, quod apud Monachos singulis sabbatis ex more
celebratur.
Vita S. Erminoldi Abbat. :
Erat autem sabbatum, hora, qua
sonitu tabulæ ad Mandatum Fratres more solito convocantur.
Vita S. Odonis Abbat.
Cluniac. lib. 2 :
Peracta itaque illa hebdomada, sabbato vesperascente, cum nostri
Fratres cœpissent Mandatum regulæ more præparare, etc.
Ut porro
peragatur ejusmodi Mandatum, habet liber Ordinis S. Victoris d. cap. 63. Adde Vitas
Abbatum S. Albani pag. 34. et Gesta Innocentii III. PP. pag. 150. Vide
Alveolus
2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Moris erat
in quibusdam monasteriis tot pauperum pedes lavare, quot erant monachi ; quibus etiam
interdum alii addebantur, in animarum amicorum familiariumque defunctorum solatium. Bern.
Mon. Ordo Cluniac. part. 2. cap. 15 :
Quo facto pronuntiatur a camerario qui
sutulares quo erogati sint, numeravit, quot fratres in claustro sint, ut totidem
pauperes a decano et hospitario ad Mandatum eligantur ; et insuper quantum visum fuerit
D. Abbati pro amicis et familiaribus nostris.
Mandatum Quotidianum, quod a Monachis peragitur,
a capite jejunii usque ad Kalendas Novembris
omni die, sive una vice, sive duabus comedatur, post cœnam,
ut est apud
Udalricum lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 37. Adde eumdem lib. 3. cap. 8. 24. et Hugonem
Flaviniacensem pag. 268. Bulla Benedicti XII. PP. ann.
1337. in Tabul. S. Victoris Massil. :
Locus in quo fit quotidie Mandatum
reparetur.
Mandata etiam post cœnam fieri jubentur in
Capitulari Ludovici Pii ann. 817. cap. 18. in Addit. 1. ad Capitul. Caroli Magni cap. 24.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Præcipuis
anni festivitatibus rite celebrandis ejusmodi
Mandato sese disponebant
Cluniacenses, ex præcepto B. Odilonis, ut testatur Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part.
2. cap. 24 :
Mandatum faciendum esset, nisi in quinta feria præcedente factum est ;
nam more universalis Ecclesiæ, qui fit de sancto mandato, quinta feria, quæ nuncupatur
Cœnæ Domini, roboratus et autorisatus venerabilis pater B. Odilo, sanxit, ut hoc idem
feria quinta præcedente Pentecosten a fratribus celebretur : in Nativitate etiam Domini,
natalique summorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Assumptione sanctæ Mariæ, si
Sabbatis aut Dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri præcedenti quinta feria
censuit : quibus domnus et venerabilis pater Hugo festum Vinculorum S. Petri, et festum
Omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariæ, et
Dedicationem ecclesiæ, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem sanctissimæ
Trinitatis conjunxit, si in prædictis diebus eadem festa evenerint.
Mandatum trium pauperum,
quod per singulos dies cum eleemosyna in Quadragesima fit
, in libro
Ordinis S. Victor. Parisiensis cap. 14. et 63.
quod in capite jejunii incipit, et in
Cœna Domini finitur
, ubi et ritus ejusmodi Mandati describitur. Consuetudines
Floriac. :
Quicunque Psalmos prostratos,... vel Mandatum trium pauperum.....
perdiderit, (i. omiserit)
veniam in Capitulo..... petere debet.
Rursum :
Per totam æstatem, quoties est dies jejunii, fit Mandatum post prandium
tribus pauperibus.
Petrus Cluniac. lib. 1. Epist. 28 :
Et per totius anni
spatium unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum
vino offerimus.
Interdum pluribus. Eadem Consuetud. Floriac. pag. 399 :
Faciuntque illi Mandatum ad duodecim pauperes.
Ordericus Vital. lib. 3.
pag. 487 :
Et post Capitulum ab omni Conventu Mandatum pauperum, sicut in Cœna
Domini peragitur.
Vide Hugonem Flaviniacensem pag. 167. et Bernardum
Monach. in Consuetud. Cluniacens. cap. 48. part. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Viget
etiamnum in Abbatia S. Dionysii in Francia usus, ut post prandium ter qualibet hebdomada,
feriis scilicet 4. 6. et Sabbato, a capite jejunii ad Kalendas Novembris hebdomadarius
trium pauperum manus abluat in capitulo, quibus et eleemosyna tribuitur.
Mandatum Pauperum, quod agitur inter pauperes, Sabbato ante Palmas, de quo Rupertus lib. 5. de
Divin. Offic. cap. 22. Joannes Abrinc. de Eccl. Off. pag. 44. et liber Usuum Ordinis
Cisterc. cap. 21. Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 20 :
Item consulimus, ut
Mandatum pauperibus, saltem in hebdomada semel fiat, sicut in Monasteriis ordinatis
fieri quotidie consuetum est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc
Mandé a
nostris nuncupata hæc ceremonia, quam non monachos tantum, sed etiam clericos, certis anni
temporibus, adjuncta in pauperes erogatione, usurpasse certum est. Necrol. Paris. Ms.
vij. Id. Jan. :
Ordinatum est et statutum sollempne illud Mandatum
Quadragesimæ, in quo singulis diebus a secunda feria post Invocavit
me usque ad quintam feriam in Cœna Domini, solis diebus Dominicis exceptis,
etc.
Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 112 :
Ad supplicationem dilectorum nostrorum præpositi, decani et capituli ecclesiæ
Attrebatensis, ad augmentationem cultus divini in eadem ecclesia, et præcipue cujusdam
elemosinæ, vulgaliter vocatæ le Mande, quæ per eos annuatim certis temporibus fieri
consuevit, etc.
Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 321 :
Com il soit
acoustumé en l'ordre de Cistiaus que certains moines en chascune abeie de cele ordre,
ore cil, ore il, chascun Samedi apres vespres, combien que li jors soient sollempnex,
doivent laver les piez as autres en fesant le Mandé, etc.
Occurrit rursus ibid.
pag. 342. Quo sensu etiam hæc vox
Mande legitur in Constit. Fontis-Ebraldi cap.
23.