« »
 
[]« 1 maneria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANERIA1
1. MANERIA, Idem videtur quod infra Manerium, habitatio, vel villa rustica. Charta Ildefonsi Regis Aragonum apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 159 :
Scilicet castrum meum, et villas, et mansos, et terras, et vineas, et prata, et justitias, et firmantias, et Manerias, et nemora, sive culta, sive inculta, etc.
Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 83 :
Neque arbores quæ ab antiquo servatæ fuerunt propter decorem et amœnitatem Maneriarum... aliquo tempore scindantur.
Bern. de Breydenbach Itin. Hierosol. pag. 78 :
Sarraceni fecerunt sibi Maneriam, et maxime de sepulchro ejusdem B. Johannis B. quod de marmore fuit factum, etc.
Vide Manerium.