«
3 mansura » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 229c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSURA3
3. MANSURA, pro Mansione, domo, ædificio : nostris
Masure. Charta ann. 1122. ex Hist. Beccensi MS. pag. 324 :
Anno vero
sequenti Guillelmus de Garlande... dedit illis in puram et perpetuam eleemosynam suum
dominium in Marbodio... et suam Mansuram Marbodii.
Charta Johannæ Comit.
Fland. ann. 1232. apud Miræum tom. 2. pag. 1219 :
Præpositus, Decanus et
Capitulum Ecclesiæ S. Donatiani Brugensis recipere poterunt in terram suam homines
Comitis... vel eos qui ibi habuerunt Mansuram.
Occurrit apud
Innocentium III. PP. lib. 13. Epist. 206. Willelmum Thorn ann. 1143. Loisellum in Hist.
Bellov. pag. 270. Beslium in Hist. Pictav. Comit. pag. 424. 507. in Monast. Anglic. tom.
1. pag. 383. etc.
Hodie apud nos ut plurimum sumitur
mansura pro loco, ubi olim
exstructa ædes fuit, nunc vacua et culta.
Mansuram intrare, Domicilium constituere, in chart. Otton. Comit.
Eberstein. ann. 1265. qua confirmantur statuta oppidi
Holzminden in Schœnem. cod.
Dipl. tom. 1. pag. 181 :
Quicunque intraverit Mansuras in eo, sive servus vel
cujuscunque conditionis homo, infra annum et diem a nemine requisitus, de cetero liber
habeatur.
◊ Videtur etiam quandoque sumi pro
manso, seu modo agri
Præceptum Caroli C. ann. 849. apud Marten. tom. 1.
Ampliss. Collect. col. 117 :
Mansuram unam, quæ habet plus minusve aripennum
unum.
Tabular. B. M. de Bononuncio Rotomag. :
Concessi Rogerio....
quamdam meam Mansuram terræ in parrochia S. Laurentii sicut se porportat ante et retro
cum toto porprisio ibi pertinente, quæ sita est inter Mansuram filii Adelmi et
Mansuram filiæ Emme de Cruce, ante Mansuram Radulphi de Passagio.
Chron.
Watinense apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 805 :
Quæ in summa ducenta viginti
tria diurnalia quæ vulgo Mansuras nominamus faciunt.
Charta apud Lobinell.
tom. 2. Hist. Brit. pag. 223 :
In quo mansilio habetur Mansura terræ ad octo
boves.
Ex quibus videtur
Mansura nusquam statutæ et definitæ mensuræ
fuisse. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 50 :
Quot autem
Mansuris constet, (terra illa) pro magnitudine ipsius non potuit æstimari.
Ch.
98 :
Tres Mansuras terræ arabilis.
Ch. 117 :
Duas Mansuras silvæ
Gastinensis.
Ch. 121 :
Partem terræ illius... cujus quantitas 4.
Mansurarum æstimatur.
Occurrrit semel ac iterum hac notione in veteri Charta
apud Baldricum Noviomensem lib. 1. cap. 52. Charta ann. 1087. ex Tabul. S. Alb. Andegav. :
Dedit etiam unam Mansuram
optimæ telluris, id est, quantum quatuor immensæ fortitudinis boves arare possunt,
juxta morem agricolarum.
Polypt. Irmin. Br. 12. cap. 15 :
Alias Mansuras novem in eadem villa, habentes de terra arabili inter totos
bunuaria 23. de prato aripennos 6. de pasturas bunuaria 5.
Ubi Gerardo est,
Agri portiuncula cum tugurio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansura, ut quid diminutivum a
manso, occurrit in Charta ann. 1191. tom. 8. Spicil.
Acher. pag. 205 :
Cum omni dominio ejus et dominatione, dervesis, mansis et
Mansuris, appennariis, etc.