« »
 
MAPPA 1, MAPPA 3, MAPPA 4, MAPPA 5, MAPPA 6.
[]« 1 mappa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA1
1. MAPPA. Mappæ appellati ludi Circenses, quia cum proxime edendi erant, mappa dimittebatur : cujus ritus originem Neroni adscribit Senator lib. 3. Var. Epist. 51 :
Cum enim prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille Mappam, qua tergendis manibus utebatur, jussit abjici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulandi. Hinc tractum est, ut ostensa Mappa, certa videatur esse promissio Circensium futurorum.
At Silvius in Laterculo id Tarquinio Regi adscribit,
qui Romæ, dum die Circensium pranderet in Circo, de mensa sua Mappam foras, ut aurigis post prandium currendi signum daret, abjecerat
. Hinc idem Silvius Mappam pro Circensibus ludis usurpavit : 7. Idus Jan.
Prima Consulis Mappa
. Idibus Januarii,
secunda Mappa
. Et 13. Kal. Maias :
Consulis tertiæ Mappæ.
Julianus Antecessor Const. 98 :
Secunda autem (processio Consulis) ea, quæ Mappa, tertia autem ea, quæ Theatroquinegium appellatur.
Infra :
In sexta antea (processione) in Circum procedat, et faciat Mappam.
Tertullianus de Spectaculis cap. 16. ubi de Ludo Circensi :
Non vident missum quod sit. Mappam putant : sed est Diaboli ab alto præcipitati gula.
Sed et has mappas in Diptychis Consulum Bituricensi, Compendiensi, et Leodiensi expressas annotant viri docti. Punicam vocem esse scribit Quinctil. lib. 1. cap. 5. Vide Forcellinum. Nescio porro, an non et velum dicta fuerit mappa, nam ut mappam facere et dare dicebant, ita et velum. Chronicon Alexandrinum pag. 752 :
Ὁ δὲ θειότατος Ζήνων παρασχών τὸ Βῆλον τοῦ ἰππιϰοῦ, ἐυθέως ἀνελθὼν, ἐθεώρησεν, ϰαὶ ἐδέχθη ὑπὸ τῶν [] τῆς πόλεως.
Scio, velis obductos fuisse Circos docuisse Bulingerum lib. 1. de Theatr. cap. 16.
Mapparii, qui in Circo mappam demittebant, aut excipiebant, in signum proxime edendorum Circensium : μαππάρεοι, D. Chrysostomo in orat. de Circo, in Chronico Alexandrino pag. 876. in Glossis Basil. apud Nicetam in Alexio Aug. lib. 3. num. 2. Scylitzen, et alios.
[]« 3 mappa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA3
3. MAPPA, Mappula, Umbraculum, quod defertur supra Episcopi caput, dum procedit ad altare, sacra facturus, seu stationes facit, diversis imaginibus adornatum, quatuorque baculis innixum, quod a quatuor ministris tenetur, qui inde Mappularii appellantur. Ita Durandus lib. 4. Ration. cap. 6. num. 11.
[]« 4 mappa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA4
4. MAPPA, vox Agrimensorum. Apud Auctores de Limitib. pag. 270 :
Ratio limitum regundorum hæc est : auctores Theodosius et Neuterius de terminis et lineis exposuerunt, 304. jugi agrimensoris qui Mappa, quas lineas habuerint, observetur.
Pag. 273 :
Terminus si scriptus fuerit, et punctos habuerit litteris Græcis, sequeris cursum ejus a Sion, hoc est, ab Oriente, per litteras Græcas de Mappa, hoc est, Pentagonum, quod interpretantur cubitos quinque.
Denique pag. 319 :
In Mappa Albanensium inveniuntur hæc, Ager Heclanensis, ager Benusinus, etc. De Mappis linteis,
quarum in leg. 1. Cod. Th. de Alim. (11, 27.) mentio est, in quibus scribebatur, hæc intelligenda censet Jacobus Gothofredus. Hinc forte
Mappa, Mapada, Mappada, Mappaticus, pro modo agri.
Mapada. Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt ibi aspicientes inter majores et minores campi 46. continentes Map. 100. ubi seminari possunt de frumento modii 34. etc.
Occurrit ibi pluries cum duplici pp. Ibidem :
In Lurba habet mansum[] dominicatum, casam, horreum, puteum, de terra arabili Mapp. 108. possunt ibi seminari inter ambas sationes, de anno modii 120.
Mappada. Idem Tabular. :
Arat Mappadam et corvadam, ut supra.
Mappaticus, Eadem notione. Charta Caroli C. in Hist. S. Marculfi Corbiniacensis, et apud Marlotum in Metropoli Remensi lib. 4. cap. 7 :
De terra vero indominicata ad summum Tilidum Mappaticos quatuor.
Mappagium. Tabularium S. Remigii Remensis :
Septem mod. avenæ de Mappagio et tres mod. de siligine.
Ibidem :
Medio Martio 5. sol. de cap. de Mappagio 12. mod. et dimid. de siligine, de avena 26. mod.
[]« 5 mappa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA5
5. MAPPA, Ornamentum equi. Sic vocantur strata candida, quibus cooperiuntur equi Cardinalium, cum solemni pompa procedunt. Vide infra Mappula.
[]« 6 mappa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 255c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MAPPA6
6. MAPPA, Vestis species videtur ad usum virorum. Vide in Mappula. Charta ann. 1242. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus ch. 123 :
Hellinum una Mappa, Peronam una juppa pro suæ voluntatis arbitrio sine causa rationabili spoliavit. Mappe
nostris a Mappa, pro Nappe in Lit. remiss. ann. 1454. ex Reg. 182. Chartoph. reg. ch. 130. Vide Toacula.