« »
 
[]« 4 matta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 310b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MATTA4
4. MATTA, Storea, teges. Vetus interpres Juvenalis Sat. 6 : Teges, ut Matta, supellex cubilis obscæni. Gloss. Græc. Lat. : Ψίαθος, Teges, tegestratoria, Matta. Ita Codex MS. sed vocem tegestratoria dividendam puto in teges, stratoria, vel storea ; perperam terratoria, in Editis. Papias : Matta, tapetum. Idem : Matta, vulgo cella dicitur Gregorio in Dialogo ; inde mattula, pro culcitra. Nostris, Nattes. Inquisitio, de Vita D. Caroli apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 45 :
Item quod nec supra culcitram plumeam jacebat neque jacuit postquam captus fuit, ut præfertur, sed super quemdam parvum lectum de Matta, Matteras Gallice, aliquociens super stramina, cum solo coopertorio et lintheaminibus.
Et infra :
Per totum tempus quo fuit cum dicto D. Carolo, ipse D. Carolus jacuit super straminibus, superpositis quadam sargia seu Matta et lintheamine, absque culcitra plumea.
Adde Histor. Paris. ejusdem Lobinelli tom. 5. pag. 730. Vox veteribus nota. Ovidius lib. 6. Fastor. vers. 679 :
In plaustro scirpea Matta fuit.
Matta Monachica, apud Petrum Cluniac. lib. 2. Epist. 1. quæ Monachorum propria habita est, quod et eas ipsimet texerent, in iis cubarent, orationes funderent, collationes haberent, extremum denique spiritum exhalarent.
Mattas autem texuisse et confecisse Monachos, docet in primis Regula S. Pachomii, § 5 :
Funiculos in Mattarum stramina manu celeri præparabit.
Et § 26 :
Si Mattas operabuntur, interrogabit minister ad vesperum præpositos domorum singularum, quibus juncorum singulis domibus necessarium sit ; et sic infundet juncos, et mane per ordinem unicuique tribuet, etc.
Adde § 12. 24. 27. 124. 125.
In mattis dormiebant Monachi. Consultationes Zachæi lib. 3. cap. 3. de Monachis :
Juncia perinde lectulis strata, parvisque velaminibus permissum somno corpus obtegitur.
Regula S. Pachomii [] § 88 :
Præter psiathium, id est, Mattam, in loco cellulæ ad dormiendum nihil aliud omnino substernet.
Regula S. Benedicti cap. 55 :
Stramenta autem lectorum sufficiant, Matta, sagum, læna et capitale.
Adde Regulam Magistri cap. 81. Joannes Mon. Cluniac. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 2 :
Qui super nudam humum, Matta solum, et quibus induebatur vestibus contentus erat.
Petrus Cluniac. lib. 1. Ep. 20 :
Mattas, antiquum Monachorum opus compone, super quas aut semper, aut sæpe dormias.
Vita S. Monegundis monialis sæc. 1. Bened. pag. 203 :
Nullum habens stratum feni, palæque mollimen, nisi tantum illud, quod intextis junci virgulis fieri solet, quas vulgo Mattas vocant... hoc omnis lectuli commoditas.
Adde S. Hieron. in S. Hilarione, Gregorium Turonens. de Vitis Patrum cap. 11. etc. Vide Glossar. med. Græcit. vocibus Χαράδριον et Ψιάθιον, col. 1731. et 1783.
In mattis orationes fundebant. Eulogius lib. 3. Memorialis SS. cap. 10 :
Adeo ut subtus Matta, in qua illa prostrato corpore exorabat, humectum lacrymis pavimentum ostenderetur.
Gregorius Mag. lib. 2. Dialog. cap. 11 :
Præcepit vir Dei statim eum in cella sua in psiathio, quo orare consueverat, projici.
In mattis collationes habebantur. Petrus Clun. lib. 2. Epist. 1 :
Ipse ei (Episc.) in Matta monachica, quæ sedi illi contigua erat, assedit : collatio non de imis, sed de supernis habita est.
Mattæ etiam morituris substerni solebant. Cæsarius Heisterbach. lib. 7. cap. 52 :
Præparate aquam calidam, unde lavari debeam, et post paululum sternite Mattam.
Adde lib. 11. cap. 9. 16. 17. 19. 25. 26. et Vitam S. Hildegundis n. 34. Mattarum monachicarum passim alibi occurrit mentio, apud Lanfrancum in Statutis Ordinis S. Bened. cap. 10. Petrum Blesensem Epist. 90. in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 94. in Chronico Windesemiensi lib. 2. cap. 23. 65. etc. Vide cætera in Psiatium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Substernebantur et mortuis in solemnitate exequiarum. Statuta monialium S. Salvatoris Massil. ann. 1400 :
Mandamus ut subtus cadaver monialis defunctæ ponatur mantellus honestus pennaforratus, coopertorium bonum et sufficiens, ac Matalitium cum traversalio seu pulvinari.
Vide Matalacium.
Mattarii, appellati Manichæi, quod super arundines et mattas accumberent, ut auctor est Augustinus lib. 5. contra Faustum cap. 5. et ex eo forte Eckbertus Schonaugiensis Serm. 1. adversus Catharos.
Mattula, Culcitra, Papiæ, vel minor matta. Alibi : Matura, Culcitra. Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 26 :
Lectuli pompa, congesta vili Matula, procul aberat.
Occurrit apud Hug. a S. Vict. lib. 2. de Claustro animæ in Prologo, in in Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bituric. n. 14. in Vita S. Berlendis Virg. cap. 2. num. 9. in Miracul. S. Richarii lib. 1. cap. 6. Hinc nostrum Matelas vel Materas, pro culcitra.