![[]](img/image.png)
«
Meliorare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 331a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MELIORARE
MELIORARE, Meliorem, vel melius reddere,
Meliorer. Vetus Charta apud Henschenium 26.
Mart. pag. 635 :
Præstiti dimidiam comprehensionem illam in ea ratione, ut diebus
vitæ suæ et filii sui Melioratæ fiant res ipsæ.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col.
624 :
Eumdem electum nequaquam in cura regiminis tam magni, Meliorare vel
proficere, sed potius deficere cernebamus. Meliorem facere,
in Capitul. lib.
7. cap. 335. Utuntur Ulpianus leg. 13. de Usufr. (7, 2.) Gregor. Mag.
lib. 1. Epist. 50. lib. 2. Ind. 2. Ep. 52. lib. 3. Ep. 30. Baldricus lib. 3. Chron.
Camerac. cap. 1. 6. et alii passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorare, Emendare, corrigere. Capitul. Caroli M. ann. 802. cap. 1 :
Ubi autem
aliter quam recte et juste in lege aliquid esset constitutum, hoc diligentissimo animo
exquirere jussit et sibi innotescere,
quod ipse donante Deo Meliorare
cupit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorare Chartam, Confirmare. Præceptum Ludovici Pii ann. 815. in Appendice ad Capit. col. 1406 :
Ostendit nobis exinde auctoritate quod genitor noster ei fecit. Nos vero alia ei
facere jussimus, sive Melioravimus.
Melioratio,
Ἐπιϐελτίωσις, in Gloss. Græc. Lat. Emendatio, incrementum, refectio. Formula 25. inter
Lindenbrogianas :
Cum omni addita Melioratione, vel omnibus suprapositis,
etc.
Charta ann. 1076. ex Tabul. Eccles. Matiscon. :
Ad opus suum
ædificet quia non est recipiendum ad Meliorationem terrarum, sed ad
quantitatem.
Alia apud
Madox Formul. Anglic. pag. 125 :
Et ad
decessum eorum, ea bene, competenter reparata, et ædificia cum omni Melioracione
superposita dimittent. Promiserunt... ponere in Melioratione dictæ domus, etc.
in Charta ann. 1321. apud Lobinell. tom. 4. Hist. Paris. pag. 528. Adde Chron. Andrense
tom. 9. Spicil. Acher. pag. 654.
Immeliorare Servitium, in Capitulari 2. ann. 815. cap. 19. et in Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici
Episcopi Cenom. pag. 38.
Emeliorare. Baldricus Burguliensis Abbas :
Emeliorasti subjecto, ordine, rebus, etc.
Formula 19. inter Lindenbrog. :
Quicquid idem
adtractum Emelioratumque repertum fuerit, etc.
Meliorare Filium,
servum, in Lege Wisig. lib. 4. tit. 5. § 4. in Lege Longob. lib. 2. tit.
20. § 3. 4. Liutpr. 113. (6, 60.)
Aist. 4. aliquid donare quod præcipuum habeat,
Avantager,
nostris. Formulas hac in re usitatas vide apud
Marculfum lib. 2. Form. 11. et 21. inter Sirmondicas. Ita
Melioramentum, pro Dotis accessione, incremento, Gall.
Augment de dot, usurpat Contractus nuptialis inter Hermannum
Comitem Kiburgensem et Margaretam Sabaudam ann. 1218 :
Et ipse Comes Artemannus
donavit pro Melioramento Margaretæ uxori suæ duo millia marcharum argenti quæ ipsa
habere debet super Friburgum.
Infra :
Comes vero Uldricus donavit filio
suo Artemanno extra partem filiorum suorum pro Melioramento castrum de Medenges.
Contractus matrimonii inter Raynaldum dominum Balgiaci
et Sibillam de Bellijoco ann. 1228. ex Archivo Pedemontano :
Cum autem a parte
dicti Raynaudi petitum esset Melioramentum, volui et præcepi quod cum me a partibus
Albiniacensibus redire contigerit, dominus R. de Matiscone Meliorandi liberam habeat
potestatem.
Charta alia ann. 1267. descripta a V. Cl.
Dionysio Salvaingo Boissio :
Item voluit et ordinavit prædictus Humbertus in ultima
voluntate sua, quod Alasia dilecta uxor sua haberet tale donum, quod prædictus Humbertus
eidem Alasiæ quondam fecerat 30. librarum Viennensium pro Melioramento.
Observat
porro idem vir eruditissimus interdum hanc vocem usurpari pro emphyteosi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Melioratio, Eadem notione, in Libello divortii ann. 1135. in Appendice ad Capitul. col.
1558 :
Donec habeat (Beatrix)
in vita sua medietatem omnium
dominicaturarum et staticam S. Martialis per Meliorationem cum laboratione boum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorari, Convalescere. Capitul. Caroli C. tit. 12. cap. 1 :
Donec annuente Domino
isdem frater venerabilis a sua infirmitate optabiliter convalesceret...... quousque ut
prædiximus, a sua infirmitate Melioraretur.
Miracula S. Thomæ
![[]](img/image.png)
Aquinatis tom. 1. Martii pag. 720 :
Et emisso voto puer Melioratus ibidem extitit,
et absque incisione totaliter est curatus.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Melioramentum, Profectus in melius, sanatio. Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 607 :
Cum
Oliverius... in dextro pede prope cavillam infirmaretur... nec Melioramentum
perpenderet, sed de sua cura desperaret, etc.
Meliosissimus, Optimus, in Lege Alemann. tit. 106. Edit. Heroldi.
Mellissimus, cap. 75.
in Cod. MS.
Meliorissimus, in Capitul. ad eamdem Legem editis a Steph. Baluzio cap.
39. 43.