« »
 
[]« Memoratorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 335b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MEMORATORIUM
MEMORATORIUM, Notitia, breve rememoratorium. Leo Ost. lib. 1. cap. 47 :
Non autem videri superfluum est, si hoc loco Memoratorium quod prædicti Abbatis...... studio gestum reperimus de rebus et cellis hujus Monasterii... annectimus.
Placitum ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 508 :
Et post solutam pœnam hoc breve Memoratorium in omni robore [] firmitatis permaneat.
Vita S. Ansegisi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 639 :
Memoratorium, qualiter domnus ac venerabilis Ansegisus Abbas disposuit vestimenta et calciamenta, etc.
Vide Breve rememoratorium, et Notitia. Aliud sonat in Vita S. Licinii Episc. Andegav. n. 24 :
Præcepit ante se memoratum leprosum adducere, et de cibo suo reficere, et post completum Memoratorium eum sibi præsentari : peracto autem Completorio tota nocte, etc.
Ubi videtur sumi pro Completorio.