«
3 mina » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 390a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINA3
3. MINA, Mensura frumentaria. Charta Odonis Episcopi Belvac. ann. 1140 :
Omnia
concesserunt absque ulla retentione, præter quatuor Minas frumenti, quas accipient
annuatim a Monachis pro censu.
Passim. Addo tantum sequentia de mina Anglica ex
Lib. Joannis
de Westerham Prioris Roffensis, circa ann. 1320. sub capite,
Quid mensuræ grangii continent. Mensura, inquit
, ad
frumentum, et ad bladum, et ad pisa, quæ alio nomine Mina vocatur, continet 5. eskippas
de duro blado ; et istæ 4. Minæ, cum gata, quæ dicitur Gundulfi, faciunt 3. sumas,...
unde Mina et gata faciunt 3. quarteria. Mina ad grutdum recipiendum continet 7.
eskippas. Mina ad brazium continet 3. eskippas de duro blado. Mina ad farinam in
pistrino continet largiter 7. eskippas, et debet mensurari sicut sal, et radi.
Hæc liber iste apud Spelmannum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Qualis fuerit
Mina apud nostros discimus ex Charta Guillelmi Comitis Pontivi ann. 1208. in
Tabul. Centul. :
Concessi quoddam jus hereditarium quod nomine advocationis apud
Noerias annuatim possidebam, scilicet quatuor sextarios et unam Minam avenæ, quos
subscripti viri mihi persolvebant : Gislebertus tres Minas, Robertus tres Minas,
Ingelramnus tres.
Ubi manifestum est duas minas, uti etiamnum, sextarium
æquiparare. Nec minus in eamdem rem aperta sunt quæ leguntur in Chartul. 2. S. Vincentii
Cenoman. :
Reddemus monachis S. Vincentii singulis annis undecim sextaria bladi
legitimi juxta genus terræ illius. Erunt autem iv. sextaria et Mina de
frumento ; sex et Mina dimidiatim de hordeo et avena.
Vide
Adæquationes
mensurarum in voce
Modius 2. Cujus ponderis fuerit
Mina apud
Genuenses colligere licet ex Annal. Genuens. ad ann. 1171. apud Murator. tom. 17. col.
1005 :
Nam tum erat victus inopia, et mensura frumenti Mina vocata, onus scilicet
viri habile, ultra decem solidos non valuit, hisque temporibus si solidos 50. non
transcendit ipsa mensura, frumentum valere nimis non dicitur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1141. in Chartul.
S. Magl. ch. 40 :
Triginta Minas frumenti et triginta Minas avenæ, hoc est, duos
modios et dimidium.
Convent. Saonæ ann. 1526 :
Item pro salmata collo seu
Mina frumentorum, etc.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Mina, Modus agri, cui seminando
mina sufficit, nostris etiam
Mine. Charta
Phil. V. ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 1 :
Quatuor Minas terræ
sementis, quæ fuerunt Manasseri Malivicini.
Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 205.
ch. 434 :
Le suppliant transporta par maniere d'eschange à Benoist l'Estendu,
demourant au villaige de Treze, baillage de Chartres, trois Mines de terre avecques ung
Minot en plusieurs pieces.
Vide
Minata.
P. Carpentier, 1766.
Mina Panis, Tantum panis, quantum ex
mina confici potest. Vita S. Lanfr. tom. 4. Jun.
pag. 621. col. 1 :
Cum enim intercessores ejus duodecim pauperes quotidie
reficerent, et aliis Minam panis erogarent, hic...... integrum sextarium instituit
quotidie dari.
P. Carpentier, 1766.
Mina, Mensura vinaria, Acad. Crusc. Hemina. Ordo eccl. Ambr. Mediol. ann. circ. 1130.
apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 873 :
Cicendelarius debet habere
de camera archiepiscopi unam Minam vini, de quo fit sacrificium per totam
ebdomadam.