« 2 minator » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 392a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINATOR2
2. MINATOR. S. Eligius Noviom. Episc. Homil. 14 :
Qui erat scurra, id est, Minator : turpia sectans, et immunda loquens, corrigat seipsum, et desinat esse quod fuit : discat bonum loqui, qui potius vana et turpia loquendo, tam se, quam auditores suos maculabat.Legendum videtur mimator, nisi hac voce intelligantur Ursorum circumductores, qui inter scurras et turpia joca sectantes recensentur apud Hincmarum. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an
Minator S. Eligio non idem sit qui antiquis minax, vulgo aretalogus
dicitur, placita videlicet loquens ad sui ostentationem et aliorum oblectationem ; quem
inter scurras recenset Salmasius ad Vopiscum cap. 42.