« Ministeriales dominici » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 395c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINISTERIALES
MINISTERIALES Dominici, qui alias Ministri, famuli honorarii, in Notitia Imperii, sub dispositione
viri spectabilis Castrensis. Vide Pancirol. lib. 1. cap. 91. Ministeriales et
Pedagogiani, in leg. 5. Cod. Th. de Divers. offic. (8, 7.) Ministeriales
Imperatorum, apud veterem Agrimensorem pag. 330. Capitul. Caroli M. de Villis § 41 :
Et stabula atque coquinæ, et pistrina, seu torcularia, studiose præparata fiant ; quatenus ibidem condigne Ministeriales nostri officia eorum bene nitide peragere possint.Regula consueta Toribii Archiep. Limæ tom. 4. Conc. Hispan. pag. 665 :
Poterunt tamen in choro esse laici, qui sunt cantores, vel alioquin Ministeriales.
Ministerialis, in Pacto Legis Salicæ
tit. 11. § 6. pro quovis famulo domestico. Glossæ Isonis Magistri ad 2.
Prudentii contra Symmachum :
Alumnos, nutritios, Ministeriales, famulos.
Ministeriales, Minores Officiales Regum, Ducum, Comitum, et dominorum feudalium, qui dominorum
subditis jus dicunt, eorum jura procurant, census et reditus exigunt, villici, seu
villarum præfecti. Ita enim passim indigitantur in veteribus Tabulis. Charta Privilegiorum
concessorum Hispanis a Ludov. Pio :
Alius vero census ab eis neque a Comite, neque a junioribus et Ministerialibus ejus exigatur.Hincmarus de Ordine Palatii cap. 12 :
Tales etiam Comites et sub se judices constituere debet, qui avaritiam oderint, et justitiam diligant, et sub hac conditione administrationem suam peragant, et sub se hujusmodi Ministeriales substituant.Flodoardus lib. 1. cap. 10 :
Unde sæpe justitiam apud Ministeriales regios sibi fieri postulavit.
Ministeriales advocatorum,in Edicto Carisiac. ann. 861.
Ministerialis Palatinus,in Capitul. Caroli M.
Ministeriales ministrorum,in Capit. Caroli C. tit. 32. cap. 16.
Ministeriales regni,tit. 34. cap. 11. Ministeriales Comitatus, tit. 43. cap. 9. Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 85 :
Si vero per oblivionem vel neglectum Ministerialis ejusdem loci terminos præfati census reddendi præterierit, etc.Charta ann. 1238. in Hist. Mediani Monast. pag. 316 :
Si propter culpam..... emenda ad manus villici vel aliorum Ministerialium deveniret.Ita Edictum Pistense cap. 30. Vett. Chartæ apud Beslium in Comitibus Pictav. pag. 269. Sanjulianum in Matiscone pag. 239. Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 10. S. Bernardus tom. 1. col. 271. Miracula S. Adalberti sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 638. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 456. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ His
addere placet Chartam Balduini Comitis Flandr. ann. 1116. apud Miræum tom. 2. pag. 1153.
ubi fuse quæ ad Ministerialis officium pertinuerint, necne, declarantur : Ad ambasNec prætereundum in eadem Charta Præpositum vocari qui Ministerialis subinde appellatur : unde eumdem fuisse qui aliis Ballivus dicitur, merito colligimus. Vide in Præpositi.(festivitates)S. Amandi dimidium quartarium cervisiæ accipiat, neque creditionem ullam unde damnum aliquod homines Sancti sustineant habeat, neque exactionem quam vulgo tolpri vocant, sive herbam aut corvedas inconsulto Abbate exigat, neque jumenta per villam violenter mutuare aut tollere alicujus operis occasione audeat. Et si cui Abbas terram vendiderit, Ministerialis nihil habebit. De justitia pontis se non intromittet, neque subtus neque supra, quamdiu Custos Abbatis per se justitiam habere poterit, neque mansuarios justificabit de his, quæ ad mansos pertinent. De terris censualibus quas tenet censum unoquoque anno dabit, neque exinde aliquid cuiquam in feodum dare ei licebit, neque terram ab aliquo emere, neque aliqua terra sine voluntate Abbatis investiri poterit. Vadium etiam, si pro qualibet forisfactura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra curtim S. Amandi commendabit ; ipse vero Ministerialis ab adventitiis nihil accipiet nisi sex deneratas panum et duos capones. Latro ab eo captus in curtim S. Amandi custodiendus adducetur. Nullo modo placitabit, nisi in camera Abbatis, vel in porticu aut hospitio, et hoc præsente Abbate vel Præposito monacho. De omnibus placitis quæ fiunt per Scabinos suum tertium habebit, et villicus Abbatis et Fratrum hujus tertii tertium ; et Ministerialis concordiam non potest accipere, nisi per Abbatem aut ejus Præpositum monachum ; neque in dominicis curtibus aliquam justitiam exiget aut accipiet. Nullus unquam a Ministeriali accipiet licentiam maritandi : et si Ministerialis villæ decedens plures filios reliquerit, Abbas et Fratres quem ad hoc magis idoneum viderint Ministerialem constituant. Quod si sine liberis mortuus fuerit, in potestate Abbatis erit cui ministerium illud reddere voluerit.
P. , 1766.
◊ Nostris
Ménestrelz et Menstraulx, eadem acceptione. Charta Frider. ducis Lothar.
ann. 1255. in Chartul. Romaric. ch. 33 : Li commandemens saint Pierre doit tenir tous les plais et mestre tous les Ménestrelz et osteir de par saint Pierre.Redit. comitat. Namurc. ann. 1265. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign. Papier velu fol. 23. v°. :
Et ne puet on nient lever ne prendre cesti taille,... sans le Ménestrel del église, et de cesti taille ne paient nient tout li Menestrel.Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 422 :
Item que à faire ledit essaypro cujusvis rei administratione, in Ch. ann. 1330. ex Tabul. capit. Carnot.(des poids et mesures)ly Menstraulx doivent avoir de chascune ayme un denir. Menistre,
P. , 1766.
Ministeriales Divi, Alicujus sancti vel ecclesiæ vassalli, ejusque servitio mancipati, apud Ant.
Math. de Nobilitate, de Princip. etc. edit. ann. 1686.P. , 1766.
Ministeriales Episcopi. Charta Joan. II. episc. Aurel. ann. 1120. ex Tabul. Miciac. : Si quis autem successorum sive Ministerialium nostrorum contra hoc authoritatis nostræ privilegium aliquid calumpniæ... inferre temptaverit, etc.Vide supra in Minister 3.
Ministeriales, in Monasteriis, qui præcipuas præposituras exercent. Adalardus in Statutis
antiquis Corbeiensis Monast. lib. 1. cap. 1 :
Et ipsi Ministeriales habent inde singuli breves suos, id est, Camerarius, Cellerarius, et Senescalcus.Et cap. 6 :
Et veniat ipsa annona de ipsis villis, quas Præpositus specialiter in ministerio habet.
Ministrales, Iidem qui Ministeriales. Charta ann.
805. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 746 :
Una cum Ministrale nostro Johanne et infantes suos.Charta ann. 1106. in Prob. Hist. Ducum Burgundiæ :
Concessi ut si latrocinium factum fuisset, et clamor ad Monachos et Ministrales eorum deveniret ipsi justitiam planam facerent.Alia Hugonis Ducis Burg. in Probat. Hist. Vergiacensis pag. 134 :
Ministrales siquidem mei, homines de Paredo propter usuarium quod ipsi in confinio potestatis Paschæ proclamabant, creberrime inquietare solebant.Charta ann. 1232 :
Recognovi quod tertiæ de Miemunt quæ de jure spectant ad obedientiam de Dineto, de quibus tertiis Damfrerot de Sanz et filii sui se faciebant Ministrales.Acta sancti Guillelmi Eremitæ tom. 6. Maii pag. 831 :
Duplici opposita clave in parte superiori, quæ custoditur a Ministrale, id est judice, Vallis pro tempore existente.Utuntur præterea auctor Gestorum Episcoporum Salisburgensium pag. 321. tom. 2. Antiq. lect. Canisii, Chron. Mindense pag. 742. 744. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministralli, Eadem notione. Chartul. Prioratus de Domina in Delphin. fol. 99 : Debet taschiam de manso totam... duos panes ad Pascha et iterum procurationem unam Ministrallo cum uno socio vel cum duobus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mysteriales, apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 411 : Habuit etiam gueras cum Mysterialibus Ecclesiæ Magdeburgensis, inter quas Wolmerstadt castrum primo ad Ecclesiam Magdeburgensem venit.
Mistrales, contractius, in Statutis Delphinalibus pag. 12. in Chartis ann. 1195. et 1196.
apud Guichenonum in Probat. Hist. Sabaudicæ pag. 45. 46. vulgo Mistrals, in
Antiquitatibus Viennensibus Joannis le Lievre pag. 414.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ut
autem Mistralium Delphinalium plenior atque dilucidior habeatur notio, horum
duplicem ordinem distinguendum existimamus ; neque enim omnium, quibus id nomen commune
erat, eadem fuit dignitas, idem officium, eædem prærogativæ. Mistrales itaque in
majores et minores distinguimus : majores urbium præfecturam exercebant cum omnimoda juris
dicendi potestate, ut Viennæ Allobrogum ubi duo erant Mistrales, unus pro Comite
Viennensi, alter pro Archiepiscopo. Hic e Canonicorum numero electus urbis Præfecti
fungebatur officio, atque cum suprema auctoritate subditis Archiepiscopo civibus jus
dicebat. De utriusque Mistralis officio et potestate plurima occurrunt notatu digna
in Inquisit. pro jurisdict. Comitum, etc. ann. 1276. tom. 1. Hist. Dalhin. pag. 23. quæ
hic paucis exscribere non abs re erit : Primo D. Guido de Tullino Mistralis et Canonicus Viennensis... dicit quod Comites Viennenses et eorum Mistralis pro eisdem habent jurisdictionem Viennæ sub hominibus qui morantur penes dictos Comites... Item dicit quod si aliquis jacuerit penes dictos Comites... illa nocte et in crastinum per totam diem efficitur de jurisdictione ipsorum Comitum, ita quod si deliquerit illa nocte vel die crastina, quocumque ierit debet puniri per Comites... donec jacuerit penes Archiepiscopum Viennensem ; quo casu... non punitur adhuc per Comites... Item dicit quod cum nundinæ Comitum incipiunt, Mistralis et gentes Comitum veniunt ad dictum testem et venire debent, vel ad eum qui est Mistralis Archiepiscopi pro tempore, et petunt ab eo claves civitatis, et ipse debet eis tradere recepto ab eis prius juramento, quod ipsi custodiant fideliter civitatem, et quod finitis nundinis restituent eidem Mistrali claves prædictas firmantes et claudentes prout eisdem traduntur. Item dicit... quod custodia civitatis pertinet ad Mistralem Archiepiscopi per totum annum, exceptis quindecim diebus nundinarum Comitum... Item dicit quod nullus debet ire armatus per civitatem Viennensem, nisi familiares Archiepiscopi et Mistralis... Dominus Siboudus Mistralis Comitum... homicidam illum... faciet poni in sacco et præcipitari in Rhodanum... Comites habuerunt Mistralem et judicem suum qui cognoscebant de causis, et puniebant malefactores... Gentes Comitum et Mistralis ceperunt bona ipsius defuncti sine hærede... et diviserunt inter se, etc.Archiepiscopi Viennensis Mistralem supprimendum censuit Johannes XXII. PP. ann. 1338.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alii
Mistrales, quos minores appello, mulctas et pecuniarias pœnas imponere,
fidejussores exigere, Leges et Statuta locorum asserere poterant. Pacta et conventiones
ann. 1291. ibid. pag. 137 : Item extitit conventum et ordinatum.... quod uterque de dictis Mistralibus possit banna, multas imponere, ambo insimul levare ad opus dictorum dominorum, et fidejussores uterque recipere, et communiter laudimia et venditiones ambo insimul recipere.Jus tamen dixisse nusquam videntur, sed curiæ judicata executioni tantum mandasse, ibid. pag. 136 :
Ponant duos Mistrales... et mandent executioni quod pronunciatum fuerit per judicem.Iidem Mistrales dominorum procurabant jura, reditus, census et alia hujusmodi exigebant domino fideliter reddenda. Inquisitio Morestelli ibid pag. 134 :
Bermundus Matheus est homo Comitis, et tenet de eo Mistraliam de parte Vilenchi... et debet recolligere et levare census et omnia usagia in Mistralia, et fideliter reddere domino.Adde quod propriis sumtibus dominorum agros excolere, fructus inde colligere, atque in eorum horrea deportare tenerentur. Charta ann. 1220. ibid. pag. 129 :
Mistrales capiunt 4. gerbas, et crientas et solagium... et pro iis quæ Mistrales capiunt in dictis corvatis, debent facere arare, seminare et herciare eas quando seminantur, et bladum recolligere, et facere apportare ad granarium Comitis, et alias operas circa culturam earum necessarias.Præter frumentum vero et alia id genus quod ex officio percipiebant, ad ipsos etiam pertinebat tertia pars bannorum, escaetarum, placitorum, quæ absque dominici census imminutione solvenda erat. Charta mox citata :
Capiunt ratione Mistraliæ de Avalone tertiam partem omnium bannorum et escaetarum de Mistralia sua, ita videlicet quod si Comes capiat pro aliqua offensa sexaginta solidos de aliquo, ipsi postea levabunt ab eodem triginta solidos pro parte sua.Quæ cum reditus non modicos efficerent, isthæc officia, quæ primum suis familiaribus aut vassallis ad nutum revocandis committebant domini feudales aut per se aut per Castellanos suos, postmodum in feuda erexere, quæ ipsi etiam Nobiles ambire, sæpius et exercere non dedignati sunt. Sed hæc non multo post ob exactiones varias et vassallis et dominis ipsis oneri esse cœperunt ; quare Mistralias suas pecunia multi redemere : ut G. Episc. Gratianop. ann. 1288. Archiepiscopus Viennensis ann. 1275. cæteras penitus sustulit Carolus V. ann. 1377. si paucas exceperis. Plura vide non minus fuse quam erudite pertractata in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 107. et seqq. Adde D. Chorier Hist. Dalphin. lib. 11. et 22.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mistralia, in Chartis mox laudatis, et in aliis passim, pro Officium, jurisdictio et
districtus mistralis. Verum non in Delphinatu tantum, sed et in Provincia nota et
usurpata fuit hæc vox, ut colligitur ex Charta Godefredi Comit. Provinciæ xi.
sæc. apud D. Chanteloup in Hist. Mont. Major. ubi Mistralia, nude pro
justitia accipitur : Denique in villa quam rustica lingua nominat Pertusum, tenebamus Mistraliam, et portum, et mercatum, et districtum.Mistralie, in Lit. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 80. Menistre, eodem sensu, in Testam. Renati reg. Sicil. ann. 1474. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1278 :
Lesquelles quantité de trente sextiers de froment et somme de dix livres, ledit seigneur assiet et assigne sur les rentes et revenues de la Ménistre.Pro beneficii seu feudi specie, in Charta ann. 1065. ex magn. Chartul. S. Vict. Massil. pag. 32 :
Landulfus ministralis omnia quæ habebat in castro Baido sive Gandalberto pro Ministralia et castellaria, dedit et vendidit et accepit solidatas xij. a monachis.Vide in Ministerium. Neque alio sensu accipienda videtur
Ministralia. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 18 :
Ministraliam autem hujus cabannariæ dedit quidam villicus, etc.Infra :
Et iterum donaverunt Ministraliam et placitum præfato Monasterio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Menestralia, Eadem notione. Charta apud Stephanot. part. 1. Antiquit. Bened. Occitan. MSS.
pag. 389 : Per ipsam Menestraliam habeas tu Petrus unum modium annonæ, et dono tibi Petro et infantibus tuis las masadas de Seiveraco per Menestraliam.
Ministeriales etiam dicti majores aulæ seu Palatii Regii Officiales. Capitul. de villis Caroli M. num. 16 :
Volumus ut quicquid nos aut Regina unicuique judici ordinaverimus, aut Ministeriales nostri Sinescalcus et Butticularius de verbo nostro aut Reginæ ipsius judicibus ordinaverint, etc.Arestum ann. 1224. apud Belforestum in Histor. Franc. :
Præterea cum Pares Franciæ dicerent quod Cancellarius, Buticularius, Camerarius, et Constabularius Franciæ, Ministeriales Hospitii domini Regis, non debebant cum eis interesse ad facienda judicia super Pares Franciæ ; et dicti Ministeriales Hospitii domini Regis e contrario dicerent se debere ad usus et consuetudines observatas interesse cum Paribus ad judicandum Pares : judicatum fuit in Curia D. Regis, quod Ministeriales prædicti de Hospitio D. Regis debent interesse cum Paribus Franciæ ad judicandum Pares.
P. , 1766.
Ministeriales appellantur Majores imperii officiales a Theodor. de Niem tom. 2. Conc.
Constant. part. 15. cap. 34. col. 452 : Et pro eo rex Boemiæ, existens pro tempore, et Ministerialis et vassallus imperatoris seu regis Romanorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
nomine donatos majores aulæ Comitis Flandriæ Officiales, ut Camerarium, Senescallum,
Dapiferum, Pincernam, observat Miræus ex Charta Philippi Alsatii ann. 1165. tom. 1.
Diplom. Belgic. pag. 705 : Porro denarii præscripti non Ministerialium scilicet Comitis esse proprii debeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mistralis, Officium monasticum, idem videtur qui Præpositus. Charta ann. 1373. apud
Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 485 : Capitulariter convocatis et congregatis reverendo in Christo patre dom. Pontio D. G. abbate(S. Antoni Viennensis diœc.)Humberto de Balma camerario, Andrea Baudeti infirmario et correrio, Jacobo Piscatoris brasserio, Guillelmo de Fiscavillas pitancerio, Petro Johannis Mistrali, etc.
Ministeriales, apud Alamannos seu Germanos varie appellantur : nam in Speculo Saxonico lib. 1.
art. 16. § 2. art. 38. § 2. art. 52. § 1. lib. 3. art. 42. § 2. 3. art. 74. § 2. art. 80.
§ 2. Germ. Dinstman,
Dinstwif. servis vel certe hominibus obnoxiæ conditionis
accensentur, adeo ut Liberis semper opponantur, et dicantur libertate donari, et permutari
a dominis. Ita Ministeriales appellati, quod dominorum ministeria exequerentur, seu
officia ab iis injuncta, quod Liberi non faciebant. Serrarius in Notis ad Vitam
Godefridi Comitis Campebergensis, Ministeriales in Westphalia ait triplicis esse
generis : 1. qui corpore, jumentisque suis domino alicui serviunt, et vocari prædia
integra : 2. qui solo corpore, dictos Rotter : 3. qui tabellarios agunt,
Bringsitter. Eorum ministerium seu juge obsequium erga dominos testatur
Constitutio Caroli Crassi Imper. de Expeditione Romana ann. 881. § 5 :
Similiter de Ecclesiarum filiis vel domesticis, id est Ministerialibus, vel quorumcumque Principum clientela, qui quotidie ad serviendum parati esse debent, statuimus, etc.Vetus Charta in Privilegiis Ecclesiæ Hamburgensis pag. 201 :
Nos Henricus et Otto Milites fratres dicti de Barmstede renuntiantes nobilitati et libertati nostræ spontanea voluntate, facti sumus Ministeriales Ecclesiæ Bremensi,... facientes corporaliter juramentum, sicut Bremensis Ecclesiæ ministeriales facere consueverunt, jurantes nos Ecclesiæ antedictæ sicut Ministeriales perpetuo servituros. Uxores nostræ, liberi nostri jam nati, et adhuc nascituri idem facient, quando prædictus D. noster Archiepiscopus, vel suus nuncius duxerit requirendos, etc.In alia Charta ann. 1093. apud Hubertum Leodium in Monumentis antiq. Ministeriales a Liberis perinde distinguuntur :
Pro præsumptione autem delicti imperando dijudicamus, ut si liber est, 10. talenta ; si Ministerialis, 5. talenta ; si ex familia, totam substantiam ad Cameram nostram persolvat.Adde Bruschium de Monast. Germ. pag. 41. Eorum liberi perinde ac servorum in partitionem veniebant. Charta Henr. Comitis Palatini Rheni ann. 1262. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 388 :
Si quis ex Ministerialibus utriusque partis ex alterius familia uxorem duxerit, gratum utrimque tenebitur, et proles inde nata æqualiter dividetur, et primogenitus patrem sequatur, ex jure pertinentiæ ; unicus autem hæres communis erit, et proles ex eo genita dividetur.
◊ Sed postmodum e fece hominum emersere, habitique
deinceps inter nobiles, licet inferioris ordinis. Petrus de Andlo lib. 2. cap. 12 :
Post Baronum ordinem Valvassores, id est, minores Capitanei, qui et proceres sive Ministrarii dicuntur, locum sibi vindicant, simplicem Militiam transcendentes.Crantzius in Metrop. lib. 1. cap. 2 :
Sublimius nomen ex Ministerialibus nunc aucupantes, Nobiles se dici volunt, cum sit infimus nobilium gradus in Baronibus.Et lib. 2. cap. 11 :
Ministeriales suos, qui soli volunt hodie dici Militares, coæquavit urbicis ad militiam conscriptis, quos etiam in ordinibus duxit, nihil minoris habitos. Sed posteriora sæcula distinxerunt ordines militantium et urbicorum, ut jam non patiantur sibi illos coæquari : et quod est arrogantius, jam qui olim Ministeriales dicti sunt, aut feudatarii, nunc ambiunt dici Nobiles. Sed coarguit eorum superbiam usus principalium scribarum, et omnium recte discernentium munera graduum singulorum. Primi enim Barones inter Nobiles deputantur, inde Liberi domini, postea Comites, inde Duces, quos appellat Papa Nobiles viros. Quid patitur Ministerialis, ut in hac Nobilitatis appellatione coæquari quærat Duci ?
◊ Quod vero Crantzius, Ministeriales feudatarios
fuisse ait, firmatur præterea ex aliis Scriptoribus, præsertim ex Petro de Vineis lib. 3.
epist. 5. adeo ut ii fuisse videantur, qui certa et rata, ac pactis definita obsequia
dominis suis debebant, ut apud nostros, ii quos servientes feodatos vulgo dicimus,
de quibus suo loco. Id præsertim colligere est ex Charta Conradi Comitis Lutzilenburg.
ann. 1135. pro Monasterio S. Maximini Trevir. :
Accepimus igitur per sententiam, quod equos eorum qui Ministeriales sunt et jus Ministerialium a prædecessoribus suis integritate generis et conditionis obtinuerunt ; illi qui ad hoc officium infeodati sunt, circa nonam advenientis festi in quoddam pratum, quod est Kune, deducent, et usque ad nonam sequentis diei, vel quandiu Abbas ipsos Ministeriales detinere voluerit, custodient, nullum pabulum eis debetur. Ministerialis, si cum uxore sua venerit, 12. panes, 6. sextaria vini, ovem unam recipiet. Si autem sine uxore venerit, cum Abbate ipse et famuli sui, qui duo tantum, vel tres esse debent, comedet. Et sicut nullum prædictorum Ministerialium a consilio et a mensa Abbatis in ipso festo arceri debet, ita nullus eorum prædictum servitium foris offerendum recipiet, nisi loco Militis Abbati decenter assistere et servire possit. Si quis Ministerialium Ecclesiæ extraneam uxorem duxerit, filii ejus prædictum servitium quod pater eorum, quia Ministerialis Ecclesiæ erat, habuisse videbatur, non habebunt. Femina Ministerialis Ecclesiæ, si viro extraneo nupserit, filii ejus propter conditionem matris prædicto servitio non privabuntur, ipsi Ministeriales deposito amictu chlamidis, vel alterius supervestimenti, in Vesperis, in Cœna, in Missa subsequentis festi debita cum reverentia Abbatis obsequio se offerent. Abbas, si proximo die post festum de negotiis privatis vel communibus cum Ministerialibus aliqua tractare voluerit, sive nos præsentes, sive absentes fuerimus, absque expensis eorum ipsos detinebit. Si ad placitum venire non poterimus, et Abbas eorum præsentia carere voluerit, circa nonam in ipso festo redeundi ad propria singulis licentiam dabit. Hæc igitur de jure nostro, de jure Ecclesiæ, de jure Ministerialium per sententiam nobis relata, et assensu omnium comprobata, Abbate et Fratribus atque Ministerialibus petentibus, scripto commendavimus, etc.Similem prope Constitutionem de Ministerialibus Bambergensis Ecclesiæ descripsit Gretzerus in Divis Bambergens. pag. 89.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Qualis
fuerit apud Germanos Ministerialium infeodatorum status et conditio, fuse et aperte
declarant Leges feudales Tecklenburgicæ apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 297. ex
quibus, quod mihi præcipuum visum est, exscribam : Otto D. G. Comes in Tecklenburg. Notum sit omnibus quod jus nostrum et Ministerialium nostrorum tale est. Primum est quod Ministeriales nostri infeodati, cum per nuntium nostrum infeodatum ante ad xiv. dies ad nostri castri munitionem vocamus, venire tenentur et per quatuor septimanas residentiam in castro nostro facere propriis expensis, etc. Secundum est, quod si fortior nobis vellet nobis inferre violentiam, si de consilio Ministerialium nostrorum ipsi justitiam facere volumus, quamdiu juris ordinem hoc modo prosequimur, infeodati, nostri nobis corpore et rebus servire tenentur, etc. Ministeriales vero nostri a nobis infeodati, si in necessitatibus se nobis exhibuerunt in servitio nostro in nobis necessariis procurare tenemur,... si vero ex detractione alicujus Ministerialis noster fuerit diffamatus apud nos, ipso ad nos vocato et Ministerialibus nostris indicato, ipsum audire tenemur, et secundum eorum sententiam causam ejus juste terminare. Si vero contrarium facere vellemus, dapifer noster per annum et diem in coquina cum familia nostra procurabit, Ministerialibus cum ipso pro jure et gratia apud nos intercedentibus. Si vero his contemtis contrarium vellemus, in palatio Episcopali Osnabrugæ per annum et diem est procurandus, Episcopo cum sua Ecclesia pro ipso jus et gratiam a nobis postulante ; hac observata disciplina quod in duobus prædictis terminis faciem nostram is de quo agitur evitabit, tali reverentia gratiam nostram captando. Si vero Ministerialis noster absque lumine et camerario dormitorium uxoris nostræ dicatur introiisse, et super hoc fuerit infamatus et jure quo convenit fuerit convictus, bona quæ a nobis tenuit libere ad nos redibunt et gratia nostra carebit. Item si ærarium nostrum absque camerario nostro introivit et ibi deprehensus fuerit, etc. Item si mortem nostram machinatus fuerit, vel in honoris nostri depressionem conspiraverit, etc. Item si aulam imperialem ire disponimus, Ministerialibus nostris pluribus vel paucioribus assumptis, ipso in expensis nostris exhibere tenemur et in omnibus necessariis iisdem providere. Profecti vero in pedem Alpium, si transalpare volumus, ipsis liberum est redire ad sua, nisi de bona voluntate sua sequi nos voluerint. Si vero Ministerialibus nostris aliquis violentiam vult inferre, et ipsi quod juri pareant coram nobis fuerint protestati ; ipsos in castrum nostrum recipere tenemur, et quamdiu juri paruerint corpore et rebus juvare. In bonis vero hæreditariis in quibus nascuntur nostri Ministeriales, quamdiu in cognatione sive genealogia vir vel mulier invenitur cui talium bonorum jus et actio competere possit, hæc bona ad nos tanquam vacantia redire non possunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ De
negotiis feudalibus non Ministerialium modo, sed et Nobilium cognoscebant atque
judicabant. Charta Henrici Reg. Rom. ann. 1222. apud Butkens tom. 1. Troph.
Brabant. inter Probat. lib. 4. pag. 68 : Inventum igitur et sententiatum est ibi, quod in jure feudali, omnis Ministerialis feudatarius æque judicare possit, super feudis Nobilium et Ministerialium ; exceptis tamen feudis Principum. Adhuc sententiatum est ibi, quod quilibet Nobilis sive Ministerialis feudatarius, a domino suo jure feudali prima citatione ad quindenam potest citari. Iterum si aliquis sive Nobilis sive Ministerialis allodium Ducis de Duce tenet in feudum, ipse Dux eum citare potest super illo allodio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Concessus etiam feminis Ministerialis titulus. Charta pro Monast.
Altenburg. ann. 1237 : Berchta Ministerialis imperii.
◊ Erant igitur Ministeriales ii non ex servis, ut hi de
quibus agit Spec. Saxonicum, neque etiam ex iis quos nobiles et Liberos dominos vocabant,
sed ex Nobilium inferiori ordine, modo per Liberos
intelligas qui nulli alteri fidem obligaverint. Unde post Liberos
homines vulgo recensentur in veteribus Chartis descriptis in libro de fundatione
Monasterii Gozecensis pag. 211. 218. Hist. Trevirensis pag. 235. tom. 12. Spicileg.
Acheriani :
Convocata ad se Liberorum et Ministerialium multitudine gravi, etc.Liber de fundatione Gozecensis Monasterii pag. 225 :
Fecit et hoc, Ecclesiarum ipsius videlicet et Hildenesheimensis, vectigalibus, et apparitoribus primus Ministeriales instituit, Liberorum hominia suscepit, et tam illos quam istos, stipendiis Fratrum inbeneficiavit.Hist. Archiepiscopor. Bremensium ann. 1337 :
Nobilitatis porro argumentum est, quod prædivites interdum essent, quandoque etiam Milites fierent. De divitiis Ministerialium agit Liber Miraculor. S. Ludgeri Episcopi Mimigard. num. 52 :Respondit humiliter se non eminereSanguine, divitiis, nec tamen egere :Sed de mediocribus genitum sincere,Qui sponte nobilibus multum serviere.
Quidam Ecclesiæ Mindensis prædives Ministerialis.De Militiæ vero titulo, Charta Henrici IV. Imp. in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 265 :
Offeruntur viri Militares, qui dicuntur Ministeriales, cum prædiis et possessionibus suis, etc.Litteræ Wichmanni Archiep. Magdeburg. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 347 :
Miles quidam Conradus cognominatus Schaph, Ministerialis Ecclesiæ Magdeburgensis mansos quosdam possidebat, dicens se eos a quodam Præposito Ecclesiæ B. M. in feodo suscepisse et feodali jure tenere.Histor. Novient. Monast. apud Marten tom. 3. Anecdot. col. 1128 :
His itaque curtibus subjecta familia trifarie secernitur. Prima Ministericalis, quæ etiam Militaris recta dicitur, adeo nobilis et bellicosa, ut nimirum liberæ conditioni comparetur.Cæsarius lib. 2. cap. 12 :
Erat in proximo manens Miles quidam dives et honestus, Ministerialis tamen.Lib. 4. cap. 77 :
Henricus de Wida Miles fuit dives, valde potens et nominatus, Ministerialis Henrici Ducis Saxonum.Sed et Ministeriales dicti interdum ipsi Comites. Metropolis Salisburgensis tom. 3. pag. 13 :
Hi testes adhibiti sunt Perchtoldus Marchio de Andehsen, et filius ejus Perchtoldus Marchio Ministerialis eorumdem, etc.Charta Rudolphi Romanorum Regis ann. 1277. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 262 :
Monetam quoque, quæ singulis annis avaritia exposcente, solebat renovari, in præjudicium commune habitatorum ejusdem terræ ex nunc volumus sine consilio communi Ministerialium majorum Stiriæ, per aliquem futurorum Principum terræ nullatenus renovari. Ministerialem Austriæsese inscribit Rugerus de Prant in Charta ann. 1267. ibid. pag. 78. Alia de Ministerialibus vide apud Goldastum tom. 1. Rerum Alemann. pag. 217. et Meibomium ad Levoldi Northovii Chronicon Marcanum pag. 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis
adde Johannem Georg. Estor qui Commenrium de Ministerialibus nuper edidit,
ubi quæ pressiori stylo pro instituti sui ratione docuerat D. Cangius, fusiori explicat
ille, atque monumentis undique collectis exornat. Vide præterea Schilter. in Gloss.
Teuton. voce Dienen. Fürthii librum de Ministerialibus, Colon. ann.
1836. editum et alios quos enumerat Mittermaier. Princip. Jur. Germ. §
50.◊ Ad ejusmodi autem exercenda obsequia concedebantur a
dominis feudalibus prædia, quæ Ministeria appellabant. Charta Ottonis III. Imp.
ann. 999. apud Will. Hedam :
Insuper sibi donavimus quidquid Popo filius Waldgeri habuit in Ministerium in hoc Comitatu.Adde quæ supra annotavimus de hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerialia Bona, Quæ jure ministeriali tenentur, in Chron. Florentii Episcopi apud Eccardum
de Orig. Domus Saxon. col. 59 : Aliæ plures beneficiorum collationes et bona feudalia et Ministerialia, et habuit in reditibus ma gnæ mensuræ istius patriæ centum et triginta sex moldia tritici, etc.Vide Ministerialitas 2.
Ministerialis Servus, in Lege Burgund. tit. 10. § 1. qui ministri loco domino est.
Ministralis Fundi, Villicus, ni fallor, seu Major. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 245 :
Et cum calumniaretur prædictus Hugo, judicio dato, duos legitimos homines produximus, prædicti fundi servum qui pariter datus est, et Ministralem ejusdem fundi nostri, qui interfuit, etc.Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu Ch. 174 :
Sciendum quoque quia in prædicto manso Domni Pontii, Humbertus Ferrolus Mestraliam habebat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerialis, Artifex, qui alicujus est ministerii, in Privilegiis concessis a Philippo
Aug. Textoribus Stampens. ann. 1204. apud D. Fleureau Hist. Blesens. cap. 29. pag.
133 : Constituent..... quatuor de probis Ministerialibus illorum per quos ipsi se justificabunt et emendabunt ea quæ erunt emendanda.