![[]](img/image.png)
1. MONAGIUM, Idem quod Monetagium, id quod a vassallis domino præstatur, ut monetam
mutare ei non liceat. Charta ann. 1192. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 649 :
Sint liberi et immunes per totam terram nostram.... absque venda, telonio... navagio, Monagio, biano, etc.Statuta Eccles. Andegav. ann. 1294 :
Et nos qui a plurimorum relatu accepimus, quod nonnulli domini temporales civitatum, vel diœcesis Andegavensis, et eorum allocati qui et publicani dicuntur, eorum pedagia, vectigalia, Monagia et costumas colligentes, etc.
P. , 1766.
◊ Nihil necesse est, cur ex
locis supra laudatis eo sensu intelligatur vox Monagium ; idcirco præstationem esse
existimo, quæ pro jure utendi molendino pensitabatur, qua notione aperte occurrit in
Charta Henr. Dalph. Metens. episc. ann. 1322. ex Reg. 101. Chartoph. reg. ch. 105 :
Nullomodo possint in dicto locoA pensitatione pro molitura frumenti, quæ scilicet molitori fit, debere distingui, innuere videtur Charta Guill. comit. Hannon. ann. 1326. in Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 62. v°. :(Regalis-montis)construi facere molendinum aliquod, seu batistorium, seu quodvis aliud instrumentum, quod...... minuere posset jus Monagii,... imo prædicta rivagia et aquæductus et Monagium prædictum sint perpetuo libera.
Nous donnons au devandit maistre Jehan... le monnée, le Monnage et le moulture avoekes toutes les frankises, les droitures et les appartenances que nous aviens en le ville et sour le ville de Marke en Ostrevant.Vide mox Monancius, Monare et infra Mounagium.
P. , 1766.
◊ Alia notione
Monnage, Præstatio nempe a mercatoribus forensibus exsoluta pro facultate vendendi
et emendi merces. Vide in Monetagium 4.