![[]](img/image.png)
3. MORA, vox Italica, Columna structilis, Gall. Pile. Chron. Parmense ad ann. 1279.
apud Murator. tom. 9. col. 793 :
Cuilibet ex pontibus de Galeria et dominæ Giliæ facta fuit una Mora seu pila per Commune Parmæ.Ibid. ad ann. 1287. col. 813 :
Incœptus fuit pons Salariorum, et factæ sunt ibi septem Moræ et quinque voltæ. Morraibid. col. 830. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1251.