« »
 
MORTICINIUM 1, MORTICINIUM 2, MORTICINIUM 3, MORTICINIUM 4.
[]« 1 morticinium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTICINIUM1
1. MORTICINIUM, Morticinum. Gloss. Lat. Gr. : Morticina, θανάσιμα. Papias : Morticinium, quod ab hominibus non utitur, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium est morbida caro, nec apta ad salutem corporis, cujus causa sumitur. Prius quidem observatum propter unitatem duorum parietum. Sed nunc quis Christianus observet, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est. Theodorus Cantuar. in Capitul. cap. 83 :
Qui manducat Morticinum, 40. dies jejunet.
Boncompagnus de obsidione Anconæ cap. 3. apud Murator. tom. 6. col. 929 :
Vivebat enim sicut milvus ex raptu ; et velut corvus Morticinum, sic quorumlibet bona requirebat.
Vide Ivonem parte 15. cap. 100. Pœnitentialem Halitgarii cap. 10. Adamum Bremensem cap. 178. et quæ observat Baronius ann. 51. n. 13. et seqq.
[]« 2 morticinium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTICINIUM2
2. MORTICINIUM, Idem quod Mortuarium, de quo infra. Charta Friderici I. Imper. ann. 1153. apud Hundium in Metrop. Salisburg. tom. 2. pag. 377 :
Stabilimus ei ut Morticinia quæ vel dicuntur (quidam reponunt vendicantur) de hominibus sæpe dicti Monasterii, ubicunque defuncti fuerint, Monasterio salva sint et custodita, nec in eis alicujus loci libertate injuriam patiatur.
Emenda ex Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 146 :
Stabilimus etiam ei (monasterio) ut Morticinia, quæ Val dicuntur, etc.
Ita legendum esse probat usitata etiamnunc ejusdem juris appellatio, Todtfall nimirum.
[]« 3 morticinium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTICINIUM3
3. MORTICINIUM, Mortifer et gravis morbus. Miracula S. Gengulphi tom. 2. Maii pag. 650 :
Hujusce mortis laqueo hic idem extricatus, acrius Morticinii genus incurrit rursus. Per tres nimirum hebdomadas infirmitatis lectum tenuit, nec cibi aliquod genus omnino deglutire valuit. Morticinio corruere,
in Annal. Edwardi II. Reg. Angl. auctore Johan. de Trokelowe pag. 35.
[]« 4 morticinium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTICINIUM4
4. MORTICINIUM, Licentia tenendi possessiones in manu mortua, Gall. Amortissement ; unde Morticina possessio, apud Chopin de Leg. Andium part. 1. pag. 630. col. 1. Vide Mortificatio.