« 2 morticinium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTICINIUM2
2. MORTICINIUM, Idem quod Mortuarium, de quo infra. Charta Friderici I. Imper. ann.
1153. apud Hundium in Metrop. Salisburg. tom. 2. pag. 377 :
Stabilimus ei ut Morticinia quæ vel dicunturEmenda ex Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 146 :(quidam reponunt vendicantur)de hominibus sæpe dicti Monasterii, ubicunque defuncti fuerint, Monasterio salva sint et custodita, nec in eis alicujus loci libertate injuriam patiatur.
Stabilimus etiam eiIta legendum esse probat usitata etiamnunc ejusdem juris appellatio, Todtfall nimirum.(monasterio)ut Morticinia, quæ Val dicuntur, etc.