« Mundilio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 546a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDILIO
MUNDILIO. Charta Adalberonis Episcopi Metensis, apud Meurissium :
Statuimus quoque ad usus fratrum in prædicto sancto loco Deo militantium quandam daglam in finibus villæ nostræ sitam, nomine Purnedo, ubi etiam Mundiliones plurimi B. Arnulphi commanent, atque commanentes eandem supradictam daglam legitima sanctione custodiunt ac procurant, quatenus a præsenti die et deinceps supra memorati servi Dei inibi degentes teneant, possideant, liberamque in omnibus habeant potestatem quidquid ex illa voluerint agendi.Vox ejusdem, ut videtur, originis qua est mundius, tutor, qui aliis mundio. Vide Mundium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vocis quidem
origo repetenda videtur a Mundium, tutela, defensio, patrocinium ; ea vero non
tutor ipse, sed qui sub tutela est, significatur : de iis quippe servis hic agitur qui
patronos habebant perinde ac liberti quique Aldii, Fiscalini, vel Liti
nuncupabantur, ad rurales præsertim operas addicti, licet aliqua jam libertatis specie
donati essent. Hæc præter allata non obscure innuit Charta ann. 765. apud D. Calmet. tom.
I. Hist. Lothar. col. 283 : De omnibus Mundilionibus, quos in Wormaciensi regione damus, veniunt quinque solidi, et octo denarii in missa S. Martini, et in anno tria placita non jussa in Flammersheim curte requirunt.Alia ann. 1121. ibid. tom. 2. col. 267 :
Mundiliones quoque annali placito debent interesse et nullum jus debent advocato persolvere.Vide Mundiculus.
L. , 1883–1887.
◊
Mundilionum si qui extra positi sunt, masculus denarios v, femina pullum i persolvet.(Manumissio incolentium Morville-sur-Seille, an. 967, Mus. Arch. dép. p. 31).