« »
 
[]« 2 mundus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDUS2
2. MUNDUS, Muliebris supellectilis. Lex Alaman. inter Addit. cap. 30 :
Si maritus uxorem suam dimittit, quadraginta solidos ipse componat, et de Mundo [] suo non habeat potestatem, et omnia ei reddat quod ei per legem obtingit.
Vide Mundium. Eleganter Tertull. Mundum muliebrem sic describit lib. 1. de Cultu fem. cap. 4 :
Habitus feminæ duplicem speciem circunfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus, quem Mundum muliebrem vocant : ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro, et argento et gemmis, et vestibus deputatur : iste in cura capilli, et cutis et earum partium corporis quæ oculos trahunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundum neutr. gen. Eadem notione, apud Nonium ex Lucilio :
Legavit quidam uxori Mundum omne, penumque.