« »
 
[]« 1 narta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NARTA1
1. NARTA, Species solearum lignearum, quibus in transmittenda glacie altissimisque nivibus utuntur Scricfinni aliæque gentes finitimæ. Nil aliud sunt, ut Hofmannus exponit, quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cujus medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subjecta ex contorto vimine alia, qua posteriora pedis firmantur. Plura vide apud [] eumdem Hofmannum et apud Bened. Balduinum de Calceo antiquo cap. 6.