« 1 narta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NARTA1
1. NARTA, Species solearum lignearum, quibus in transmittenda glacie altissimisque nivibus
utuntur Scricfinni aliæque gentes finitimæ. Nil aliud sunt, ut Hofmannus exponit, quam
lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cujus medietate ansa est ex
corio, cui pes inseritur, subjecta ex contorto vimine alia, qua posteriora pedis
firmantur. Plura vide apud
eumdem Hofmannum et apud Bened. Balduinum de Calceo antiquo cap.
6.