« »
 
[]« Ostagio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 075c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSTAGIO
OSTAGIO, Fidejussio, cautio, sponsio. Literæ Matthæi Ducis Lotharingiæ ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 881 :
Quod si carissima domina mea Blancha illustris Comitissa Trecensis, et Theobaldus Comes Campaniæ natus ejus, dominus meus, damnum aliquod incurrerent pro Ostagione, quam ad preces et instantiam meam fecerunt pro me erga dilectum et fidelem meum Henricum Comitem Barri-ducis, videlicet de tribus millibus libris Metensibus, de quibus tenentur facere creantum ipsius Comitis Barri-ducis, si ego infra instans Natale Domini non darem ei Ostagios, quos teneor ei dare de tenenda pace, quæ facta [] est inter me et ipsum Comitem Barriducis ; ego tam catalla quam damna, quæ propter hoc ipsi Comitissa et Comes filius ejus haberent, tenerer ipsis restaurare ad plenum.
Vide Obstagium.
P. Carpentier, 1766.
Leg. Ostagiatio, ut habet eadem Charta in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris.