« Pactum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 086c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PACTUM
PACTUM, quodvis Fœdus, Contractus, Traité. Glossæ ad Regulam S. Benedicti cap. 2 :
Testamentum, placitum, vel Pactum.Hesychius, Πάϰτα, ἡρμοσμένα. Anonymus Casinensis ann. 1149 :
Eugenius Papa Pactum cum Romanis reformans.Erchembertus in Hist. Langobard. :
Cum autem uterque se junxerit ad Pactum, vel ad bellandum, quod deinceps egerint, præsenti opusculo inseram.Charta ann. 1350. apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Occitan. Bened. MSS. pag. 503 :
Nihilominus promisit idem Englesius sub juramento prædicto per Pactum expressum, eidem dominæ abbatissæ stipulanti et recipienti ut supra, quod, etc.Statuta Massil. lib. 2. cap. 16. § 12 :
Quod autem dictum est de solutione vel remissione debiti Pactive de non petendo opponendis et probandis sic determinamus videlicet, etc.
Pactare, Pactum inire. Carolus IV. Imp. in Vita sua :
Et cum ibi exercitus diu stetisset, Pactaverunt illi de castro cum eis.Vita S. Stanislai Episc. tom. 2. Maii pag. 268 :
Cœpit cum sancto Stanislao mente tenus Pactare dicens, etc.Statuta Arnaldi II. Episc. Barcin. :
Ipsumque servitium fieri Pactent diebus et terminis designatis.Græci recentiores παϰτεύειν dixerunt. Chronicon Alexandr. pag. 906 :
Ἐγὼ τὴν ἐξουσίαν εἶχον τοῦ λαλῆσαι ϰαὶ παϰτεῦσαι μετά σου.Vide Meursium in Gloss. et in Notis ad Constantinum Porph. de Adm. Imp. pag. 149. Consule præterea Glossarium hoc nostrum, in v. Apatisatio, et Pectare.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1406 : Et fuit Pactatum, vallatum et inter dictas partes concordatum, quod, etc. Pactiser,eadem acceptione, in Charta ann. 1481. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 345. col. 1.
Pactura, pro Pacto, apud Jul. Cæsarem. Vide Salmasium ad Jus Atticum pag. 803.
Pactum, Tributum ex pacto concessum, qua notione Teutones etiamnum Pacht
usurpant. Histor. Miscella lib. 18. pag. 538 :
Sarracenorum vero tunc sub Pactis Persarum constitutorum multitudo Equitum clam in Imperatorem irruere meditabantur.Lib. 19. pag. 604 :
Locaverunt... residuas septem generationes quæ sub Pacto erant.Lib. 23 :
Aut tribue mihi Pacta, aut veniam usque ad Auream portam.Speculum Saxonic. lib. 3. art. 76 :
Licebit... censum seu pensionem, aut Pactum solvere.Capitulare Sicardi Principis Beneventani ann. 836. cap. 32 :
Ut coloni tertiatores non dent in collata, nec in Pactum.Charta Arnoldi Wesemaliæ Domini ann. 1269. apud Miræum in Donat. Belg. :
Notum facio quod teneor Decano et Ecclesiæ Trajectensi in centum marcas Coloniensium denariorum legalium occasione Pactus detenti, et etiam expensarum pro ipso ab eis factarum.Ubi Miræus Pactum detentum, censum non solutum interpretatur, qui Flandris Pache dicitur. Græci πάϰτα hac notione frequenter usurpant. Theophanes
ὑποσχόμενος ϰαὶ ἐτήσια τῷ Βασιλεῖ παρέχειν Πάϰτα. Cedrenus :
Ἐζήτησαν οἱ Βούλγαροι Πάϰτα διὰ τὰ ϰάστρα.Veteres Glossæ verborum Juris :
Πούϐλιϰα ἐστὶ δημοσία εἰρήνη, τὸ πάντα λαὸν τῇ βασιλείᾳ πείθεσθαι, ϰαὶ Πάϰτα δοῦναι.Constant. de Adm. Imp. cap. 30 :
Καὶ τελοῦσιν αὐτοῖς Πάϰτα.Adde pag. 71. 96. Chronicon Alexandrin. pag. 694. 900. Antiquit. Constant. Lambecii pag. 148. Hinc παϰτιάριος apud Nicetam Choniatem in Joanne Comneno num. 4. qui pacta exigebat. Vide Pachtus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Exemplis supra
laudatis maxime significatur tributum quod ex pacto Principi qui regionem subegit
exsolvitur ab incolis, ut a cædibus et incendiis temperet. Nostri Pactis vel
Pastis eadem notione dixerunt. Froissart. vol. 3. pag. 276 : Ce Geoffroi... avoit mis tout le pays à certains Pactis, et parmi toutes ces pactions toutes gens labouroient en paix dessous lui et demeuroient.Vide Appatiamentum et Appatissamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pactitii, Qui ejusmodi tributa exsolvebant, apud Paul. Emil. in Carolo VII.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patuum, Eadem notione, in Charta ann. 1434. ex Tabul. Archiep. Ausc. : Item fuerunt capti plures per dictos inimicos ad causam dictorum Patuorum.Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appatuari, de ejusmodi tributo pacisci, vel illud solvere, nostris Apaticher vel
Apatisser. Charta laudata : Item terra comitatus Astariaci non erat nec fuit Appatuata cum inimicis domini Regis....... Insidiando transeuntibus pro eis depredandis, capiendis et apprisionandis qui essent de terra non Appatuata.Vide Menag. in Orig. Gall. et Apitasatio.
Pactum, Professio Monastica. S. Hieronymus ad Demetriadem Epist. 8 :
Nunc quia sæculum reliquisti et secundo post baptismum gradu iniisti Pactum cum adversario tuo, dicens ei, Renuntio tibi, diabole, sæculo tuo, pompæ tuæ, et operibus tuis, Pactum custodi, ne tradat te tortori.Concilium Eliberitanum can. 13 :
Virgines quæ se Deo dedicaverunt, si Pactum virginitatis perdiderint, etc.In Regula S. Fructuosi cap. 18. Annotari in Pacto, est Professionem monasticam edere. Ita συνθήϰην vocant Græci Patres, Clemens Alexandr. lib. 3. Strom. initio, Origenes Homil. 3. super Numer. S. Basilius ad virg. laps. in Jure Gr. pag. 435. etc. Hinc votorum transgressor, παραϐάτης τῶν συνθηϰῶν ἑαυτοῦ dicitur in Concilio Oecumen. VIII. can. 14. ubi Anastasius, propriorum transgressor Pactorum. Exstat apud Anton. in Chronico Ordinis S. Benedicti, ann. 944. cap. 1. Charta continens electionem Abbatis, cui Monachi electores subjectionem et obedientiam profitentur, cujus prima verba sunt :
Sub Christi nomine et individuæ Trinitatis, hoc est Pactum quod pepigimus nos omnes, etc.
Pactum vel Pactus, Lex quæ ex pacto convento, et ex communi populorum consensu
fertur, et admittitur : quo nomine donantur fere Leges omnes nostræ veteres, seu quarum
usus fuit in Francia et Germania : ac Romana quidem in Charta Heccardi Comitis ex
Tabulario Persiacensi apud Perardum pag. 26 :
Waltario Episc. Pacto Romano libro, et anapo corneo majore, etc.Gundebada Burgundionum, in eadem Charta : ubi Pato Gunbaldo perperam pro Pacto scribitur. Salica ; quæ inscribitur in editione Heroldi, et in Codd. MSS. uti monet Steph. Baluzius, Pactus legis Salicæ. Præfatio ad eamdem Legem :
Quidquid in Pacto habebatur minus idoneum, etc.Eadem Charta Heccardi Comitis :
Heccardo filio Heccardi tabulas corneas, et Pacto saleco, et sigulosHariulfus lib. 3. cap. 3 :(l. sigusios)duos, etc.
Lex Romana, Pactum legis Salicæ, etc.Alamannica in veteri Cod. MS. inscribitur Pactus legis Alamannorum, ut observat idem Baluzius. Ripuaria, apud Reginonem, qui in lemmate cap. 405. lib. 1. de Ecclesiast. discipl. hæc habet :
De eadem re ex Pacto,nempe ex cap. 58. ejusdem Legis Ripuariæ. Bajwaria, in Concilio Bavarico ann. 772. cap. 9 :
De eo ut nullus hæreditate sua privetur nisi per tres causas quas in Pacto scribentur, i.in Pacto scribuntur, seu in Lege Bajwariorum tit. 2. Denique Lex Francorum, Pactum Francorum appellatur ab eodem Reginone lib. 1. cap. 404. Burchardo lib. 2. cap. 29. et Ivone pag. 6. cap. 130 :
Quia sic scriptum est in Pacto Francorum.Eodem titulo donatur Constitutio Arichis Principis Beneventani apud Camillum Peregrinum tom. 1. Hist. Longobard. pag. 319 :
Incipit Pactum quod constituit dominus Arechisi gloriosus Princeps, etc.Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 325. voce Phâhta. Quod vero Pactus, pro Pactum, interdum scribitur, vitio dari debet barbari seculi, tametsi eadem perinde voce usus est Plautus in Cistellaria :
Meretrices fuimus, illa te et ego mihi educari ex Pactibus conventis.In eadem porro Lege Salica tit. 11. § 8. Pactus sumi videtur pro ea particulari lege, quæ in aliquo mallo, seu placito, vel conventu definitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atque hinc est
etiam quod Pactum pro judicium, decretum, usurpabant, quia nimirum secundum legem,
quam Pactum vocabant, judicabatur. Gloss. vetus MS. Bibl. regiæ : Decretum, Pactum, judicium.
Pactum, Catalogus, Matricula. Regula S. Fructuosi :
Adnotetur in Pacto cum fratribus, et vivat inter Monachos probatus et ipse Monachus. i.in Catalogo eorum qui professionem ediderunt. Acta Murensis Monasterii pag. 25 :
De jure vero sive legitimis sacræ familiæ non possimus nec volumus pro prolixitate quid scribere, quia in libro qui vocatur Pactum, in quo omnium nostrorum jura conscripta sunt, hoc plenius habetur, etc.Id est, in quo professiones Monachorum scriptæ erant.