« »
 
[]« Palificatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 110c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALIFICATURA
PALIFICATURA, Palificatio, Telonei species, in Charta Berengarii et Adalberti Italiæ Regum ann. 952. in Bibl. Sebus. Cent. 1. cap. 99. quod pro palis, quibus fluviorum ripæ continentur, exsolvebatur : Itali quippe Palificare etiamnum dicunt, palis instruere, palos defigere :
Portonaticum, Palificaturam, tholoneum, ripaticum, navium ligaturam.
Charta Henrici Reg. Roman. ann. 1311 :
Ductus aquarum, Palificationes molendinorum, ripatica, etc.
Charta Ludovici Pii Imp. apud Ughellum tom. 4. pag. 789 :
Et... peragere negotium voluerit in portis Walparioli et Cremonæ cum milites applicent, et in sorte stent, sic milites Comaclenses et debitum reipublicæ, quod est ripaticum, et Palificturam, pastumque ad duos riparios... adimpleant. Pali molendinarii,
in Charta Grodegangi Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 169. Vide Palare 2.
P. Carpentier, 1766.
Seu quod exsolvebatur pro facultate figendi palos ad ripas, ad quos religentur naves. Charta Ludov. II. imper. ann. 852. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 25 :
Et cujuscumque loci vel gentis ripa palum figere, quandoque devenerit in sortem stare et riparios juxta portum pascere, et debere reddere per unamquamque navem decimum modium salis et Palisfictura denarios quatuor.
Vide infra Palliaria. Alia vide ibidem col. 22.