« »
 
PALLIUM 1, PALLIUM 2, PALLIUM 3, PALLIUM 4.
[]« 1 pallium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 113c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM1
1. PALLIUM, Christianorum fuisse indumentum testatur Tertullianus lib. de Pallio, a quo ita describitur cap. 6 :
In viris autem Pallii extrinsecus habitus, et ipse quadrangulus, ab utroque laterum regestus, et cervicibus circumstrictus, in fibulæ morsu humeris acquiescebat.
Infra, de quatuor pallii angulis :
Omnis liberalitas studiorum, quatuor meis angulis tegitur.
Nec uno loco Christianorum fuisse proprium innuit, illudque describit ; hinc apud eumdem de toga ad Pallium transire ; cum toga, Gentilium fuerit : tametsi in controversiam cadat, an Christiani ab Ethnicis vestitu diversi fuerint, quod fuse disputat Baronius anno 197. Utcumque sit, Tertullianeum istud Pallium, ex iis fuit, quæ τετράγωνα vocabant, de quibus fuse Salmasius ad hunc Tertulliani librum. Sed et inferioribus sæculis.
Pallium Quadrangulum, cujusmodi etiam fuit Romanorum paludamentum, Regum nostrorum primæ, secundæ et tertiæ stirpis proprium fuit ; sic autem describitur a Monacho Sangallensi lib. 1. cap. 33 :
Gloriosissimus Carolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo Pallio, (cujus jam usus et nomen recessit) utebatur.
Cap. 36 :
Nocturnum atque pendulum Augusti Pallium adhuc nos retrahit. Ultimus habitus eorum erat Pallium canum, vel saphirinum quadrangulum, duplex, sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tegeret, de lateribus vero vix genua contegeret.
Quod quidem pallii genus etiamnum [] retinent Principes nostri in suis inaugurationibus : nam cum quadratum sit, ad sinistrum humerum fibula constringitur, ad dextrum erigitur ; et in armos ipsos sustollitur, quo dextra libera sit. Ita latera nudantur, pedes ante et retro teguntur, quod ait Sangallensis. Verum in hoc diversum fuit e regiis hodiernis, quod ut Romanorum paludamentum, ad humerum dextrum fibula astringeretur. Id etiam de palliis sui ævi docet præ cæteris Nilus Mon. lib. 2. Epist. 245 :
Οἱ μὲν μοναχοὶ στολιζόμενοι ἐπὶ τοῦ ἀριστεροῦ ἀναϐάλλονται ὤμου, γυμνοῦντες ὅλον τὸ εὐώνυμον μέρος. οἱ δὲ φοροῦντες ϰοσμιϰοὶ τὰς χλανίδας τὸ δεξιὸν μέρος τοῦ σώματος τοῖς πᾶσι φανερὸν ϰατεστῶσιν.
Quod vero Pallium Sangallensis, Sagum vocat Eginhardus, ubi de Carolo M. :
Sago Veneto amictus, et gladio semper accinctus, etc.
Infra :
In festivitatibus veste auro texta, et calciamentis gemmatis, et fibula aurea Sagum astringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus, incedebat.
Sed in primis observationem exigit, quod idem Sangallensis scribit, saphyrinicoloris fuisse, id est cærulei, quale est hodie Regum Franciæ liliis distinctum : ut inde discant Heraldicæ artis magistri, unde hic color in armorum regiorum insignibus manarit. Ejusdem etiam formæ fuit Regum Anglicorum Pallium : sic enim describitur a Thoma Walsinghamo, ubi de coronatione Ricardi II. Regis Angliæ pag. 196 :
Postea induit eum Archiepiscopus regali pallio, ita dicens : Accipe Pallium quatuor nuntiis formatum, per quod intelligas quatuor mundi partes divinæ potestati esse subjectas, nec quemquam feliciter posse regnare in terris, nisi cui potestas regnandi fuerit collata de cælis.
Scribit Dionysius Halicarnassæus lib. 3. ἀρχαιολογ. accepisse Tarquinium, Romanorum Regem, a Legatis Hetruscorum,
χιτῶνά τε πορφυροῦν, χρυσόσημον, ϰαὶ περιϐόλαιον πορφυροῦν, ποιϰίλον, οἷα Λυδῶν τε ϰαὶ Περσῶν ἐφόρουν οἱ Βασιλεῖς, πλὴν οὐ τετράγωνόν γε τῷ σχήματι, ϰαθάπερ ἐϰεῖνα ἠν, ἀλλ᾽ ἡμιϰύϰλιον.
Vide Dissertationem 5. ad Joinvillam pag. 158. Utebantur etiam Judæi palliis quadrangulis. Petrus Comestor in Histor. Eccles. cap. 19. Numeror. :
Quadratis tunc Judæi utebantur Palliis, et adhuc in angulis vestis quadratæ in Synagogis suis habent fimbrias hyacinthinas ob recordationem legis datæ de cœlo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Duplex dicitur Monacho Sangallensi illud, quo novus Miles a feminis induebatur. Duplex appellatum vult la Colombiere in Theatro honoris pag. 572. quod ipsi pallio aliud palliolum assutum erat. Haud scio an non potius ob attextam pallio pretiosam pellem, Gall. Doublure, sic nuncupatum fuerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallio, vel potius palliolo, maxime usi sunt veteres Galli ; qui mos a Romanis dum Galliis imperarent interruptus, sensim iterum receptus est. Id autem breve admodum dimidiasque nates vix tegens, ut hodiernum Hispanicum. Martialis lib. 1. Epigr. 93 :
Cerea si pendet lumbis, et trita lacerna,
  Dimidiaque nates Gallica Palla tegit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Fundatum, f. Auro textum. Vita S. Ausegisi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 634 :
De vestimentis vero ecclesiasticis largitus est Pallia, quæ dicuntur fundata, tria.
Vide Fundatus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Pluviale, Ornamentum ecclesiasticum, Cappa, vulgo Chape. Vita S. Odonis lib. 2. num. 2 :
Adspiciebat, et ecce vir venerabilis canitie decoratus, [] stolaque splendida indutus, super quam Pallio pluviali utebatur, Episcoporum more ferulam manu ferebat.
Est etiam
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Rotatum, Pallii ecclesiastici species, in formam rotæ efficti, vel pallium rotarum figuris distinctum, nostris olim Paille roé. Gesta Gaufridi Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 390 :
Dedit etiam in primo reditu de Roma samitum, de quo fecimus duas capas ; alia vice rediens unum Pallium rotatum.
Pallium, Monachorum vestis propria fuit. Eo cum aliquando uterentur Gallicani Episcopi, eam ob rem a Cælestino I. PP. reprehensi sunt. Salvianus lib. 8. de Gubern. Dei :
Palliatum et pallidum, et recisis comarum fluentium jubis ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus, quam infidelis sine convicio atque execratione vix poterat.
Idem lib. 4. ad Eccl. Cathol. :
Licet religionem vestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem Pallio mentiaris, non credis omnino, non credis.
Concilium Aurelian. I. can. 21 :
Monachus, si in Monasterio conversus, vel Pallium comprobatus fuerit accepisse, et postea uxori fuerit sociatus, etc.
Hinc Palliatas ordo dicuntur monachi. Vide supra.
Pallium, Velum Sanctimonialium. Benedictionale Ecclesiæ Rotomag. editum a Jacobo Petito pag. 295. de Benedictione virginis :
Post hæc imponas puellæ Pallium, et dicas, Accipe, puella, Pallium, quod perferas sine macula ante tribunal Christi, etc.
Ita in Missali Franc. vet. pag. 412. Concil. Tolet. X. can. de viduis :
Ut autem nihil devocetur in dubium, Pallio purpurei vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptæ religionis.
Vita S. Aldegundis Abbatissæ Melbodiensis cap. 4 :
Nimio vapore fidei accensa, a Pontifice B. Audeberto consecratum Pallium accepit, seque in monasterio... retrudi præcepit.
Collectio Canonum Hibern. lib. 43. cap. 10 :
Virgines palliatæ, id est, velatæ.
Pallium, Velum, quod inter Missæ solennia supra caput nubentium expanditur, dum quædam conceptæ orationes a Sacerdote recitentur. Durandus lib. 1. Ration. cap. 9. n. 9 :
Ideo nubentes post benedictionem vita (vitta) uno invicem vinculo copulantur, ne compagem, id est, fidem unitatis conjugalis disrumpant. Eadem vero vita candida est, purpureoque colore permiscetur, quia candor est munditia vitæ, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia, et lex continendi, ab utrisque ad tempus admoneatur, post hoc ad reddendum debitum non negetur.
Hujusmodi nuptialis velaminis meminit Nicolaus I. PP. in Responsis ad consulta Bulgarorum cap. 3 :
Ut primum quidem in Ecclesia Domini cum oblationibus, quæ offerre debent Deo per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen cæleste suscipiunt ad exemplum videlicet, quod Dominus primos homines in Paradiso collocans, benedicens eis dixit, Crescite et multiplicamini, etc... veruntamen velamen istud non suscipit, qui ad secundas nuptias migrat.
Et Joannes Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 11 :
Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis Ecclesiæ jungit auctoritas, Pallio velentur altaris, aut alio ab Ecclesia constituto, ut thorus, qui Christo conciliante construitur, sic in fide castitatis fragilitatis suæ maculas protegat, ut totius sit probri aut coufusionis ignarus.
P. Carpentier, 1766.
Ejusmodi pallii alter usus in nuptiis [] indicatur in Vita S. Emmeram. tom. 6. Sept. pag. 483. col. 2 :
Ille autem, adprehensa prædictæ mulieris dextra manu, circumvoluto Pallio, ut mos nuptiarum compellit coram adstantibus conservis conjuge et prole, hilari vultu tradidit illi (viro) in matrimonium.
Eadem totidem ferme verbis rursum leguntur ibid. pag. 497. col. 1.
Pallio Cooperire filios natos ante matrimonium, mettre les enfans sous le drap, vel, sous le poile, natos scilicet ex concubina, quam pater postmodum in uxorem legitimam coram proprio Sacerdote accipit. Cujus ritus initium fluxisse arbitror ab eo, qui in adoptionibus observabatur : quippe adoptivos pallio ac stola propria adoptantes quodammodo involvebant, ut ab iis quasi prognatos indicarent, de quo quidem pluribus egimus ad Joinvillam et ad Annam Comnenam. Ita in legitimationibus per subsequens matrimonium, liberi in ipsis nuptiarum sacris solennibus, cum patre et matre pallio operiuntur, ut ab iis ex legitima conjunctione procreati innuantur. Willelmus Gemmeticensis lib. 8. Hist. Norm. cap. 36 :
Hac itaque de causa Comes Richardus Gunnorem Comitissam more Christiano sibi copulavit, filiique, qui jam ex ea nati erant, interim dum sponsalia agerentur, cum patre et matre Pallio cooperti sunt.
Philippus Mouskes in Lothario :
Li Duc ki les enfans ama,
Gunnor adoncques espousa,
Et li fil ki ja furent grant,
Furent entre autredeus en estant,
Par dessous le Mantiel la mere
Furent fait loial cil trois frere.
Ubi observandum solo matris pallio opertos Gunnoris filios. Hujusce etiam ritus meminit Robertus Grosseteste Lincolniensis Episcopus in Ep. 13. ad Walterum Ralegium tribunalis Regii Præsidem :
Et ut seniorum relatione didici, consuetudo etiam in hoc regno antiquitus obtenta et adprobata tales legitimos habuit et hæredes : unde in signum legitimationis nati ante matrimonium consuerunt poni sub Pallio super parentes eorum extento in matrimonii solemnizatione.
Item Ralegius in Epistola ad Robertum proxima :
Ad confirmandam hanc legem, quod bastardus sub Pallio supra parentes nubentes extento positus fuit bastardus, induxisti testimonium Richardi de Luce (Justitiarii Angliæ sub Henrico II.) cujus testimonium quantam et qualem habeat comparationem ad testimonia divinæ Scripturæ et canonicæ contrarium, testificantia, lippis patet et tonsoribus.
Subdit Seldenus, ex quo præallata ex Roberto Lincolniensi eruimus ex ejus Dissertatione ad Fletam :
Cæterum ritum eundem ipsum sub Richardo II. quando autoritate Parlamentaria legitimi facti sunt liberi Joannis Gandavensis Ducis Lancastriæ e Catharina uxore tertia ante matrimonium suscepti, idque in ipsis Comitiis adhibitam alicubi me legisse memini.
Vide Legitimare, Mulier et Purificare.
Pallia, dictæ nostris eæ vestium liberationes, quæ fiebant Officialibus regiis convivis, seu commensalibus. Nam aliis Pallia, aliis Robæ dabantur statis anni tempestatibus, ut observatum a nobis ad Joinvillam Dissert. 5.
Droit de manteau
. Computum Thesauri ann. 1239 :
Pallia Militum. Dominus Robertus de Curtiniaco pro Pallio xv. lib... Pallia Clericorum Archiepiscopo Senonensi pro Pallio x. lib. etc.
Comput. Thesauri ann. 1300 :
Pallia Militum de termino [] Pentecost... Pallia Clericorum,... Robæ Valletorum et aliorum hospitii.
De suis vadiis et Palliis assignentur et solvantur
, in Statuto Johannis Reg. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 483. Wadia et Palia, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1368. pro Officialibus Parlamenti. Vide, quæ ibi observamus. Exstat Statutum ejusdem Reg. pro iisdem Officialibus ann. 1364. tom. 4. Ordinat. pag. 418. in quo eadem leguntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium, Prætextus, simulatio. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Frider. II. Imper. apud Murat. tom. 8. col. 518 :
Cumque Marchio se de hoc alicujus licet frivolæ Pallio rationis excusaret, etc.
Epist. Concil. Pisani ad Benedictum PP. ann. 1409. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 642 :
Hæc enim convocatio ad locum et terminum ante dictos nullo valet colore difficultatis impediri, seu quocumque conficto Pallio differri, declinari seu mutari.
Vide Palliatio.
[]« 2 pallium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 115a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM2
2. PALLIUM, Aulæum, vel Palla. Victor Uticensis lib. 1. de Persecut. Vandalica pag. 8 :
De Palliis altaris, pro nefas ! camisias sibi et femoralia faciebat.
Alcuinus Poemate 3 :
Plurima Basilicæ sunt ornamenta recentis,
Aurea contortis flavescunt Pallia villis,
Quæ sunt altaris sacri velamina pulchra.
Et Poem. 66 :
Pallia suspendit parietibus, atque lucernas
Addidit, etc.
Helgaudus in Roberto Rege Franc. :
Dedit etiam et Pallia tria pretiosa in ornatu Ecclesiæ, etc.
Rupertus lib. 2. de Divin. offic. cap. 23 :
Pallia, quæ solenniter appenduntur templi parietibus.
Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Per singulas denique columnas Palliorum cortinas pendere jussit Regina.
Hist. fundationis Monast. S. Clementis in insula Piscaria lib. 1 :
Fuerant etiam in ejus domo diversa Pallia auro et gemmis radiantia, quibus parietes Ecclesiæ ornabantur, et fratres induebantur, quoties magna festivitas in Ecclesia celebrabatur.
Historia Episcopor. Autisiodor. cap. 50 :
Dedit Ecclesiæ Pallium ingens optimum, quod vulgo Dorsale dicitur.
Gervasius Dorobernensis in Descript. Ecclesiæ Cantuar. :
In circuitu vero ad altitudinem fornicis prædictæ via quædam facta est, qua Pallia et cortinæ possunt suspendi.
Eadmerus lib. 5. Histor. Novor. pag. 108 :
Pallia valde bona quamplurima, ac nonnulla alia decori domus Dei competentia juri Ecclesiæ perpetuo possidenda concessit.
Petrus Damian. lib. 6. Ep. 9 :
S. Laurentii Monasterium a se constructum nuper, ut dedicaretur, effecit, et duodecim ibi Pallia munificus obtulit.
Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Insuper donavimus ibi Pallia optima 78.
Lib. 3. cap. 3 :
Pallia 78. vestimenta 49. viginti alia, cum Pallio paratum unum.
Chronicon S. Trudonis lib. 1. pag. 350 :
Cussinos sericos tres, Pallia 4. majora, et minora 44. item Pallium unum cum friso et margaritis.
Vide Vitam S. Willelmi Ducis cap. 21. edit. Mabillonii, Vitam S. Benedicti n. 28. edit. ejusd. Mabillonii, Visionem Wettini Monachi num. 9. Leonem Ost. lib. 2. cap. 38. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 137. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Linostimum, de quo Anastasius in S. Silvestro et in S. Zozimo, ut videre est in Linostimus, quodnam fuerit ornamentum ambigitur inter eruditos. Mappulam seu manipulum et stolam sive orarium hac voce simul significari[] tradit Altaserra : manipulum esse putat Gavantus : cum Macris fratribus in Hierolex. lubentius crediderim orarium lineis staminibus et filis intextum (quod est linostimum) intelligi debere. Vide Anastasium cum notis variorum tom. 3. pag. 81.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallia Olobera, vel Olovera, id est, infecta mero vel vero conchylio seu murice, hoc est, purpura. Vide Holoverus et Oloforus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium, Vexillum ex panno serico. Acta B. Michelinæ tom. 3. Junii pag. 936 :
Quælibet ars ordinet habere unum novum Pallium, pro qualibet arte, secundum conditionem et qualitatem artis.
Pallium interdum, atque adeo in plerisque supra allatis locis, ipsa pallii materia, pannus ipse, sericus aut pretiosioris materiæ, dicitur. Ugutio :
Pallium, a pellibus, unde fiebat : sed modo dicitur Pallium quoddam genus panni ex serico, et quilibet mantellus.
Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Casulas de Pallio 30. fanones de Pallio auro paratos 10.
Lib. 3. cap. 3 :
Fanones ad offerendum auro parati 14. ex brandeo 3. ex Pallio 15... in sacrario ad tabulam cooperiendam vestimentum lineum Pallio paratum.
Liber ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 4 :
Casulam de Pallio non habeat.
Ibidem :
Absque aurifrisio et Pallio et omnibus sericis.
Vetus Charta in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. :
Et unam capam Pallii.
Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciæ :
Scamnum pulcherrimum fulcro Pallii, aut tapeto coopertum.
Sugerius Abb. in Ludovico VI :
Ubi etiam aurum et argentum, et vasa concupiscibilia, et Pallia, et Palliatas culcitras, et omne mobile, quod possidebat... egenis distribuens, etc.
Infra :
Cappas de Pallio pretioso decem.
Chronicon Trudonense lib. 1. pag. 350 :
Cappæ 33. pretiosæ de Pallio.
Lib. 6. pag. 403 :
Similiter et cingulos duos, unum de nigro bonoque pallio,... alium, de Pallio varii coloris valde bonum, etc... Cappam unam albi Pallii valde bonam, etc.
Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 9 :
Inde adducti sunt caballi fortissimi 30. cum frenis argenteis et sellis optimis de Pallio et ebore compositis, quos Duci dedit.
Testamentum Riculfi Episc. Helen. ann. 915 :
Roquos 4. unum purpureum cum auro, et alium Palleum Græco,... et alios Palleos corporales quatuor, Palleos 4. e brosdo unum,... cossino pallio uno, etc.
Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 246 :
Cum cappa una de Pallio, etc. Casulæ sine Pallio, auro et argento,
in Hist. de Exordio Ordin. Cisterc. cap. 17. Cucullæ fluxæ et Pallio ornatæ, in Vita S. Odon. Cluniac. lib. 3. cap. 1. Testamentum Guillelmi D. de Montepessulano ann. 1146 :
Donet... optima vestimenta, et unum lectum de Pallio.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 95 :
Habeo Pallium sericum, de quo mihi casulam vel planetam facere volo.
Infra :
Et quid operis de serico facere possimus, simul inspiciamus.
Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 1 :
O quam dignum erat et amœnum nobis omnibus cruces illas cernentibus, vel sericas, vel auro textas, aut quolibet genere Pallii decoras, quas in chlamydibus suis aut birrhis, sive tunicis peregrini... super humeros consuebant.
Hist. Mediani Monast. pag. 242 :
Casulæ tres de Pallio, cappæ ix. dalmatia quatuor de Pallio.
Chron. Abbatiæ S. Theofridi Calmeliac. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Histor. MSS. :
Planetas Sacerdotales ex serico Pallio x... et alias de simplici Pallio vii.
Pallea, Aulæum, vel potius pannus [] sericus. Nam et palleum, pro pallium dicebant. Glossæ antiquæ MSS. : Peplum, stola vel Palleum. Pepulo, Palleum. Heito Episcopus Basiliensis in Visione Wettini Augiensis cap. 12 :
Dona magnifica et innumerabilia in Palleis et vasis argenteis, etc.
Anastasius in S. Zacharia P. :
Pendentia vel inter columnas ex Palleis sericis fecit.
Ita fere semper in Cod. Thuano, ut monet Fabrotus ad pag. 110. 111. Appendix MS. ad Hist. Turpini :
In qua B. Romani basilica optima et pulcherrima erat, Palleis et codicibus optimis, et crucibus argenteis, et testibus aureis decorata.
Encomium Emmæ Reginæ :
Ingens allata est Palleali (f. pallea) extento in gremio, quam ipse Rex suis manibus imposuit.
Fulbertus Carnot. Epist. 115 :
Dabit vobis pro hoc negotio mille libras denariorum, et centum Pallias.
Lege palleas. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 23 :
Ornatus Ecclesiæ consistit in cortinis, et aulæis, et Palleis sericis et purpureis, et similibus.
Et n. 24 :
Altaris vero ornatus consistit in capsis, in Palleis, in phylacteriis, etc.
Chron. Trudon. lib. 1. pag. 350 :
Item pallium unum cum friso et margaritis. Item Palleas lineas serico coopertas 10. Item Palleas lineas sine serico 98.
Testamentum Arnaldi Episc. Tolosani ann. 1159 :
Cum salinis argenteis et candelabris, et omnibus meis Palleis et cappis sericeis.
Concil. Hispan. tom. 3. pag. 163 :
Et ego Gotmarus episcopus dono ibidem cortina 1. Palleam ad honorem S. Mariæ... ad ipso altare cooperiendum.
Guidonis Discipl. Farf. cap. 23 :
Ornent ecclesiam hinc et inde parietes cortinis nec non Palleis.
Pauleum, pro Pallium, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 210 :
Et duas imagines magnas auro argentoque bene ornatas, et casulam unam per totam brudatam, et alias tres optimas de Pauleo.
Ita præferre MS. codicem monet editor. Sic
Paulium, Eadem notione, in Necrologio Eccl. Carnotensis 18. Kal. Maii :
Qui huic ecclesiæ unum Paulium, et duas cappas sericas dedit.
Occurrit præterea hæc vox apud Anonymum de Miracul. S. Honoricæ apud Mabillon. tom. 6. Vitarum SS. Ordin. S. Benedicti pag. 527. sed pro ipso pallio.
Palleus, ex pallio, seu ex serico. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Anton. de Yepez tom. 5. Chronici Ord. S. Benedicti :
Plumatios digniores Paleos decem, alios subminores 8... almucellas morgones 6. fatoles. Paleos duos, etc.
Alia æræ 1062. ibid. :
Nec non etiam et de lectuaria, certos Paleos duos, vasos de argenteo 4. etc.
Charta ann. 1009. in Append. Marcæ Hispan. col. 969 :
Et iste meminitus Bonutius dimitteret eidem omnem substantiam quam ille defunctus supralibatus jussit distribuere pro anima sua, id sunt Palleos xiv. de variis coloribus.
Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1077. tom. 6. Spicileg. Acheriani pag. 456 :
Pallia 4. aurea, et 20. sine auro, cortinæ Palleæ novem, facitergia decem, etc.
Vide in Fatoles.
Paliosus, Sericeis vestibus indutus. Will. de Podio Laurentii cap. 43 :
Factumque est, ut nonnulli dorsa Paliosa habentes, cœperint difficultates opponere, etc.
Quo spectant primi versus Epitaphii Conradi Imper. Viennæ :
Qui vestes geritis pretiosas, qui sine fine
  Non profecturas accumulatis opes,
Discite, quod paucis opibus post funera sitis
  Contenti, saccus sufficit atque lapis.
Ita Paille notione eadem usurparunt [] olim nostrates. MS. :
Dessus un Paille li ont devant lui mis.
Alio loco :
Une Paille d'Andre li ont desor lui mis.
Rursum :
Buës i offre un vert Paille roez.
Idem Poeta :
Et le mantel à son col li pandi,
Riche d'orfrois, de Paille Alexandrin.
Rursum :
Bien fut vestuë d'un peliçon hermin,
Et par dessus d'un Paille Alexandrin,
A bandes d'or, mult belement li sist.
Alibi :
D'or et d'argent et de Pailles plaiéz.
MS. :
Qui donc vousist hermines et Pailes d'Orient.
Alter Poeta :
La ot maint Gonfanon de Paile Alexandrin.
Le Roman d'Aie d'Avignon MS. :
Or, argent, et Pailles, sachiés tout est noiant.
Galterius Metensis in Mappa mundi MS. cap. 14 :
Envoya trés et pavellon,
Laines et Pailles riches et biaus,
Et mains autres soutiens joiaus.
MS. :
Qui portoient cendals et Pailes Effriquans.
Id est Africana pallia. Vetus Poema de Alberico Burgundo MS. :
Elle prinst Paille, et main riche Bezant.
Alibi :
S'il i trasmist maint Paille seignori.
MS. :
Moult m'a doné or et argent,
Pierres et Pailes d'Orient.
MS. :
Ses chauces furent de brun Paile
Tranchiées à menue maille.
Historia MS. Normannor. Apuliensium :
Et li donnoient divers Pailles, et li mandoient diverses pieces d'or et d'argent, et pour le vestement de li freres, et pour le mangier mandoient chascun jor Besant mult et Tarin, et en la solemnelle feste honoroit lor refector de vaisselle d'or et d'argent.
Statuta MSS. Ordinis Coronæ spineæ edita a quodam Cælestino sub Carolo VI. :
Et sur le cors du defunt Chevalier esdites obseques aura un Paile de drap de soie, et au milieu une couronne d'espines.
Perceval apud Borellum :
Si ot dedans la biere un corps,
Et lor le Paile par defors
Avoit une espée couchié.
Hinc nomen mansit panno nigro, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur : ut et umbraculo quatuor hastis sustentato, sub quo vel divina deferri solet Eucharistia, vel quod Regibus aut viris Principibus in solennibus ceremoniis, ac urbium ingressibus prætenditur, quæ quidem umbella poile, pro paille, perperam appellatur. Gervasius Dorobernensis in Ricardo I. Rege Angliæ ann. 1194 :
Processerunt[] omnes ad Ecclesiam, Rege ultimo subsequente, portantibus 4. Baronibus 4. cereos accensos ante eum, et aliis 4. Pallium in 4. hastis super caput ejus.
Joann. Villaneus lib. 12. cap. 111 :
La Reina entro in Vignone con Palio sopra capo.
Matth. Villaneus lib. 1. cap. 20 :
Addestrati da Baroni sotto Palii ricchi d'oro.
Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79 :
Rex Fredericus... intravit Panormum per portam S. Georgii, vadens sub Pallio usque ad palatium.
Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 505 :
Itaque præordinato solemni Palleo, sub cujus umbraculo Rex a maris litore, ubi descenderat in terram, usque ad civitatem processurus erat ex consuetudine regiæ dignitatis, Rex sub eodem Palleo principem secum simul procedere turbis circumquaque spectantibus voluit.
Tabularium Rothon. :
Et erat Pallium super eum, quod habuerunt servitores sui in ingressu cimiterii. D. de Maure, D. de Quebriac... portaverunt Pallium.
Adde Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 901. Vide Petrum IV. Regem Aragon. in Chron. lib. 2. cap. 24. 25. Pal, pro paille, seu pallio. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 327 :
Alba cum apparatu de Pal, et parura, amictus de Pal.
Passim ibi.
P. Carpentier, 1766.
Corrupte Poesle appellatur in Actis Capitul. MSS. eccl. Paris. :
La procession solennelle du Saint Sacrement, faiste le 21. Janvier 1534. par le roy, le Poesle porté par Mrs. le dauphin, duc d'Orleans, duc d'Angoulesme et duc de Vandosme.
P. Carpentier, 1766.
Eadem nomenclatura donatus quoque est pannus niger, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur. Comput. MS. fabr. S. Petri Insul. ann. 1498 :
Pro jure Pallii quondam dom. Joannis Malfuison, etc.
Ibid. ad ann. 1499 :
Pro jure Pallii dom. Joannis Viseux, etc.
Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 102 :
Quo mortuo, prædicti filii ejus Guicherius atque Rodulfus portaverunt eum tumulandum ad Majus monasterium, et in redemptionem unius tapeti, quod patri mortuo superpositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi apud villam Gumbergenam. Pallia
vero altaris ad hunc usum adhibere vetat Concilium Urbicum in vet. Pœnitent. MS. ex Bibl. reg. fol. 85 :
Non licet.... de velis nec de Palliis, quæ in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum (mortuorum) cum ad sepeliendum vadunt, super feretrum ponere.
Vide Palla 2.
Ab eadem voce vernacula paille, deducta vox Palare, et Paller, pro ædium parietes palliis exornare, Tapisser. Michael Carbonellus in Chronic. Hisp. pag. 27 :
La palau dels marbres era ornat y Empaliat de draps de ras molt bells, etc.
Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 330 :
Unum frontale Palatum de cendalo et croceo.
Charta Henrici VI. Reg. Angl. ann. 1428. apud Rymer. tom. 10. pag. 392 :
Palatos quatuor lectos de media assisa, colorum rubei et viridis, Palatos duos lectos rubei coloris, cum curtinis de media assisa.
Computum Stephani de la Fontaine Argentarii incipiens a 1. Julii ann. 1351 :
Autres parties d'une chambre à parer, Pallée de draps d'or et de camocas.
Infra :
Pour dix pieces de cendaux azurez et blans à faire courtines Paelées d'icelle chambre.
Rursum :
Et est à savoir, que 12. draps d'or de deux sortes, c'est à sçavoir six ouvrées [] à bestes et oiseaus sur champ azuré : les autres six ouvrez d'estranges feuillages d'outremer sur champ blanc cendré, et 6. camocas azurez, desquels draps d'or et camocas fu Pallée ladite chambre.
Sane ex his, opinor, perspicue docemur, unde vox pallé, in armorum seu insignium descriptionibus, originem ducat : cum certo certius videatur, ita in iis pallia bicoloria designari, non vero palos, seu paxillos, ut hactenus creditum est ac persuasum a viris Heraldicæ artis peritis. Ita insignia Regum Aragonensium palliata sunt ex auro et rubeo, seu Palliis aureis et coccinei coloris distincta. Vide Palata arma.
Sed et Itali Paglio vocarunt, quod nostri Paille. Hinc enim correre il Paglio dicunt, cum equorum vel equitum cursus instituitur, palliis pretiosioribus in præmium propositis, uti observatum a Falceto. Vide Palium 2.
[]« 3 pallium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 116c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM3
3. PALLIUM, Græcis Ὠμοφόριον, Vestis species Summis Pontificibus, Patriarchis, Primatibus, et Metropolitanis propria, quæ sic describitur a Durando lib. 3. Ration. cap. 17. n. 13 :
Est autem Pallium de candida lana contextum, habens circulum humeros constringentem, et duas lineas ab utraque parte, videlicet ante et retro pendentes : a sinistris est duplex, a dextris simplex : habet quatuor cruces purpureas, scilicet ante et retro a dextris et a sinistris. Infiguntur in Pallio tres acus aureæ.
Auctor Ceremonialis Romani lib. 1. sect. 10 :
Cura conficiendorum et conservandorum palliorum ad Subdiaconos Apostolicos pertinet, qui ex lana munda et alba illa hoc pacto conficiunt. Sanctimoniales Monasterii S. Agnetis, vel Religiosi qui sunt in illa Ecclesia, offerunt quotannis agnos duos albos super altare illius Ecclesiæ in die festivitatis sanctæ Agnetis, dum in Missa solemni cantatur Agnus Dei : qui Agni recipiuntur a duobus Canonicis Ecclesiæ Lateranensis, et ab eis postea consignantur Subdiaconis Apostolicis, qui agnos ipsos in pascua mittunt, quoad veniat tempus tondendi ipsos agnos opportunum. Ex his agnis lana tondetur, quæ mixta cum alia lana alba et pariter munda reducitur in filum, ex quo Pallia hujusmodi contexuntur latitudine digitorum trium, redacta in orbem, ita ut humeros præsulum ambiant. A pectore et renibus particulam pendentem habet Pallium longitudinis palmi, et in extremitatibus laminas plumbeas tenues ad parem latitudinem, et in fine orbiculatas, nigro serico tectas, insutas supra pendentes particulas ante et post, et super humeros utrosque. Sic confecta Pallia per Subdiaconos portant ad Basilicam Principis Apostolorum, et per Canonicos Basilicæ ponuntur super corpora Petri et Pauli Apostolorum sub altari majori : ubi factis ex more vigiliis illa per noctem dimittunt, deinde restituunt Subdiaconis, qui in loco honesto ea conservant.
Hinc Pallia de corpore B. Petri sumta passim dicuntur. Per diaconos ecclesiæ Romanæ debere tradi legitur in Cerem. Rom. lib. 1. § 10. cap. 5 :
Vidi etiam, cum essem minister ceremoniarum, Sixtum papam IV. manibus propriis dedisse Pallium patriarchæ CP. dom. Hieronymo Landi Veneto, tunc archiepiscopo Cretensi, quod tamen, ut arbitror, non puto multum condecens esse, cum traditio pallii proprie ad diaconum spectet, et ipsi Romano pontifici in sua coronatione et consecratione nemo imponat pallium, nisi prior diaconorum.
Hanc etiam descriptionem attigit Cencius Camerarius in Ceremoniali :
Prior [] S. Laurentii sacri palatii ponit Pallium super altare, quod ipse Prior propria manu debet parare et statim Archidiaconus cum secundo Diacono dat in manu Pontificis, et solus Archidiaconus dicit Pontifici : Accipe Pallium, plenitudinem scilicet Pontificalis officii ad honorem omnipotentis Dei et gloriosissimæ Virginis ejus Genitricis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et S. R. E. et nihil aliud. Statimque ipse Archidiaconus cum Priore Basilicario aptat Pallium prædictum super Pontificem, intromissis spinulis aureis tribus ante et retro, et sinistro latere, in capite quarum sunt innixi tres hyacinthi lapides, et sic ornatus accedit Pontifex ad altare, et ibi celebrat honorifice Missam.
Jacobus Cardinalis de Coronat. Bonifacii VIII. Papæ lib. 2 :
Pallia tunc humeris crucibus candentia nigris
Imposuit Levita rubens, quibus aurea puros
Sapphiros defixit acu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et hæc quidem est forma hodierni pallii ; diversam vero olim fuisse innuere videtur Johannes Diaconus in Vita S. Gregorii M. lib. 4. cap. 8 :
Pallium ejus bysso candente contextum, nullis fuisse cernitur acubus perforatum, sic ipsum circa scapulas obvolutum fuisse, non autem confixum dignoscitur, sicut vetustissimis musivis vel picturis ostenditur.
Et cap. 84 :
Pallio midiocri a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulariter deducto : deinde sursum per sinistrum humerum post tergum deposito, cujus pars altera super eumdem humerum veniens, propria rectitudine, non per medium corporis sed ex latere pendet.
Ex quibus recte concluditur Pallium antiquum quoddam vestimenti genus fuisse ab Omophorio Græco non multo diversum. Vide D. de Marca Concord. lib. 6. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed et illud quoque ex Johannis Diaconis verbis efficitur. Pallium hodiernum etiam quoad materiam a veteri esse distinctum ; Gregorianum enim ex bysso candente, hoc est, ex tenuissimo lino contextum scribit : hodiernum vero ex lana conficitur. Hanc mutationem tum materiæ cum formæ circa sæculum octavum accidisse existimat Ruinartius noster in Dissertatione de Pallio Archiepisc. quæ edita est tom. 2. oper. posth. Mabillonii ; unde pleraque desumta sunt, quæ eidem rei illustrandæ hic addenda judicavimus.
P. Carpentier, 1766.
Circa cruces, quibus pallium insignitur, audiendus omnino Domin. Georg. Rhodig. lib. 1. de Liturg. Rom. pontif. de solemni celebrat. Missar. cap. 25. num. 6. ubi hæc habet : Miror, inquit, cur cardinalis Bona scribat pallii fascias purpureis crucibus esse insignitas, cui adstipulatur Ruinartus in Dissert. de Pallio archiep. Olim quidem cruces purpureæ fuerunt, idque ex remotissima antiquitate arcessitur, raro nigræ ; sed postmodum nigri coloris cruces receptæ sunt. De rubeis autem illustre in primis monumentum est, quod de pallii S. Leonis Romani pontificis, cognomento Magni, reliquiis, inter ejus exuvias repertis ann. 1607. oculatus inspector literis consignavit :
Remanserat, inquit Bollandus Apr. tom. 2. pag. 21. super humero dextro crux parva rubri coloris, quæ erat pallii pontificalis ; item aliam crucem paulo longiorem ejusdem pallii juxta pectus in parte dextera tenebat. In medio pectoris conspiciebatur aurea una spinula pallii infixa planetæ ; de pallio vero nihil exstabat.
Hæc refellunt, addit idem Rhodiginus, Hugonem [] Menardum, qui cruces pallio infixas antiquitus non fuisse putavit.
Ejus originem et usum ab ipso Lino quidam repetunt. Alii ante S. Marci Papæ, qui vixit ann. Chr. 336. tempora, ejus mentionem non fieri observant : alii denique pallii prærogativam Silvestro Papæ a Constantino M. tunc demum concessam volunt, unde ad cæteros Patriarchas et Archiepiscopos profluxerit. Quædam in hanc rem observamus in Dissert. de Byzantinorum Impp. nummis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ea probabilior longe videtur sententia quæ Pallii originem divisioni provinciarum ecclesiasticarum asserit, eo maxime tempore quo Sacerdotes a Diaconibus, a Sacerdotibus Episcopi, atque inter ipsos qui primas obtinebant, vestibus distingui cœperunt ; neque enim aliud ornamenti genus præter Pallium mihi occurrit quo Episcopi inter se discernerentur.
Ad Summum Pontificem solum spectat Pallium concedere, quod, ut diximus, de corpore S. Petri sumi solet. Scribit Will. Tyrius lib. 15. cap. 13. Radulfum Patriarcham Antiochenum, Romanæ Ecclesiæ subjacere dedignantem, quod diceret
utramque Petri esse Cathedram, suamque quasi primogenitæ insignem prærogativa,
Pallium de altari Antiochenæ Ecclesiæ sua sibi sumsisse auctoritate : sed postmodum eo resignato, aliud ei sumtum de corpore B. Petri, more solemni, per Priorem Diaconorum traditum.
Hæc etiam Patriarcharum prærogativa fuit, ut Pallium suffraganeis suis concederent, cum ipsi a Romana Sede acciperent. Innocentius III. Patriarchæ Constantinopolitano indulsit, ut Archiepiscopis suffraganeis suis usum pallii concederet, Epistola, quæ exstat in Gestis ejusdem Pontificis pag. 102. 103. Sed id postmodum privilegii concessum omnibus Patriarchis in Concilio Lateranensi ann. 1215. cap. 5. in Actis Concilii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obtinuit quidem hæc disciplina ut a solo Romano Pontifice pallium concederetur, sed in sequioribus sæculis ; nam circa natales pallii penes omnes Patriarchas jus fuit pallium independenter a quocumque alio habere, atque illius usum sibi subditis Metropolitanis largiri. Concilium generale VIII. can. 17. apud Labbeum tom. 8. col. 1136 :
Sancta Synodus tam in seniori et nova Roma quam in Sede Antiochæ et Jerosolymorum priscam consuetudinem decernit in omnibus conservari, ita ut earum Præsules universorum Metropolitanorum qui ab ipsis promoventur, et sive per manus impositionem, sive per Pallii dationem episcopalis dignitatis firmitatem accipiunt, habeant potestatem, videlicet ad vocandum eos urgente necessitate ad conventum synodalem, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum.
Cui sententiæ nihil omnino nocet exemplum Radulfi a Willelm. Tyrio relatum ; is quippe e Latinis secundus Antiochiæ Patriarcha fuit, quos non iisdem privilegiis potitos fuisse constat ac veteres Græcos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recentior illa disciplina inducta quoque videtur in Gallias approbante Synodo Suessionensi ann. 742. in ea enim, suggerente Bonifacio Moguntiæ Archiepiscopo, illud decretum est, ut singuli Metropolitani Romanum Pallium a Sede apostolica suscipere in posterum satagerent. Id testatur idem Bonifacius Epist. 105. ad Cuthbertum Angliæ Episcopum. Aliquandiu tamen [] titubarunt Galliarum Antistites quasi metuissent, uti suspicatur D. de Marca, ne tali novitate ad insolitam erga Sedem Romanam subjectionem adigerentur ; vel, quod probabilius est, ne juri suo cessisse viderentur, quo hactenus Metropolitani a comprovincialibus Episcopis consecrationem simul et pallium accipere consueverant. Hinc nata est pallii Romani et Gallicani distinctio, quam tamen respuunt nonnulli doctissimi viri, tametsi aliis eruditis stabilita videtur Canone sexto Concilii Matiscon. I. inter quos pacem conciliare haud difficile erit, modo pallium tunc temporis idem fuisse quod Rationale, concedatur. Vide Ruinart. in laudata Dissert. cap. 10. et infra Rationale.
Pallium olim, ex antiquæ traditionis usu, non nisi Romam et ad Apostolorum limina venientibus, et fortiter postulantibus Metropolitanis dabatur, ut est apud Greg. M. lib. 7. ind. 1. Epist. 5. Greg. VII. lib. 1. Epist. 24. Petr. Damian. lib. 7. Epist. 4. Ivon. Carnot. Epist. 252. in Vita S. Theodardi pag. 761. etc. Vide Jac. Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 531. Postea tamen missum legitur per Legatos Apostolicæ Sedis, apud eosdem Gregor. M. lib. 7. ind. 1. Epist. 5. et Petr. Damian. ead. Epist. Will. Malmesbur. pag. 206. etc. Denique per procuratores, cum hac formula,
Instanter, instantius et instantissime in Consistorio a Summo Pontifice expetitum
, ut est in Ceremoniali Romano, etc.
P. Carpentier, 1766.
Formulam supplicationis ad petendum pallium exhibet Formulare MS. Instrum. fol. 43. ubi, non ab eo qui pallio donandus est, sed ab ecclesia, cui præest, postulatum animadvertere licet :
Supplicat sanctitati vestræ Ecclesia Racusina, quatenus venerabili patri domino B. electo ipsius ecclesiæ et de mandato sanctitatis vestræ consecrato, Pallium de beati Petri tantum corpore sumptum, in quo plenitudo pontificalis officii, cum archiepiscopalis nominis applicatione, confertur, concedatis, si placet ; et hoc supplicat et petit instanter, humiliter et devote, et iterum hoc supplicat et petit instantius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huic petitioni adjuncta erat fidei professio, quam exigit Concilium Ravennatense can. 1. sub Johanne VIII. PP. immo et Romano Pontifici obedientiam profitebantur, quod a Bonifacio Moguntino introductum arbitratur D. de Marca Concord. lib. 7. cap. 7. Formulam edidit Sirmondus tom. 2. Conc. Gall. pag. 56 :
Beato vero Petro et Vicario ejus debitam subjectionem et obedientiam ..... profiteor.
Hæc circa sæculi xi. medium mutata, auctore Gregorio VII. ut plerique opinantur, in quoddam veluti juramentum fidelitatis conversa est. Eam primus emisit Henricus Aquileiæ Archiep. in Conc. Romano VI. apud Labbeum tom. 10. Concil. col. 379. his verbis :
Se non fore nec in consilio nec in facto, ut Papa Gregorius successoresque ipsius, vitam, aut membra, aut papatum perdant, aut capti sint mala captione, etc.
Antequam vero Metropolitanus pallio decoretur, non ei licet Clericos ordinare, Pontifices consecrare, vel Ecclesias dedicare, nec potest Archiepiscopus appellari. Ita Joannes VIII. PP. Epist. 26. ex iis, quas edidit Sirmondus, Synodus Ravennensis ann. 878. can. 1. Innocentius III. Papa lib. 1. cap. 63. c. Quod sicut. 28. § Super eo Extr. de elect. Petrus Damian. lib. 7. Epist. 4. An vero [] illud recipere possit ante consecrationem, vide Will. Neubrigensem lib. 4. cap. 17. et Menardum ad libr. Sacram. Gregorii M. pag. 314.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Iis omnibus præiverat Nicolaus I. PP. in Responsionum ad consulta Bulgarorum cap. 72 :
Propter longitudinem itineris non jam huc consecrandus qui electus est veniat, sed hunc Episcopi, qui ab obeunte Archiepiscopo consecrati sunt, simul congregati constituant sane interim in throno non sedentem, et præter Corpus Christi non consecrantem, priusquam Pallium a Sede Romana percipiat, sicuti Galliarum omnes et Germaniæ et aliarum regionum Archiepiscopi agere comprobantur.
Ubi quod de Galliarum usu habet Nicolaus penes fidem illius sit : certum enim est Johannem VIII. qui secundus ab ipso Pontificatum obtinuit, e Galliis cum Italiam esset reversus, graviter conquestum esse in Epist. ad Rostagnum Arelat. Archiepisc. quod Galliarum Metropolitani, nondum Pallio a Sede Apostolica suscepto, dignitatis suæ munia exercere non dubitarent, ac si jurisdictionem Metropolitanorum non censerent Pallio annexam :
Proh dolor ! cum in Galliæ partibus essemus, inter cætera unum valde prohibendum invenimus. Metropolitæ antequam Pallium a Sede Apostolica suscipiant, consecrationem facere præsumant, quæ antecessores nostri et nos canonico decreto ne fieret interdiximus.
Eo tandem auctoritatis pervenit Pallium, ut electo Archiepiscopo, uti supra observatum est, ante illius susceptionem nec dignitatis munia exercere, nec nomen habere permissum fuerit ; quin et sigillo proprio caruisse docet Charta Johannis Archiep. Arelat. ann. 1233. tom. 3. Analect. pag. 502 :
Et quoniam sigillum proprium non habemus, cum nondum Pallium fuerimus assecuti, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallii privilegia pro varietate temporum, personarum et locorum diversa fuerunt ; potiora adnotabimus. Præcipuum est ut qui Pallio decoratur cæteros antistites ejusdem ordinis præcedat, adeo ut Archiepiscopi eum ordinem inter se servent, quo a Sede Apostolica Pallii usum acceperunt ; quod egregie firmatum fuit occasione celebris controversiæ, quæ orta est inter Harduinum Perefixium Archiepisc. Paris. et Henricum de la Mothe d'Houdancourt Auscensem. Pallio annexa pontificalis officii plenitudo, atque Archiepiscopalis nominis appellatio ex hodierna disciplina : unde Episcopi qui eo donati fuerunt, interdum nomen Archiepiscopi sibi assumsere, ut Mettenses : Pallium iis tantum concessum est qui aut sedis dignitate aut virtute cæteris præeminerent.
Pallii usus ad solemniores solemnitates restrictus passim legitur, ne, ut est in Concilio VIII. cap. ult. hujusmodi cultu per fastum aut superbiam abuterentur Metropolitani : quæ quidem sacra festa designantur in Epistolis Pontificiis, scilicet Nativitas Domini, festivitas S. Stephani, S. Joannis, Circumcisio Domini, Epiphania, Dominica Palmarum, Cœna Domini, Sabbatum sanctum, Pascha, Feria secunda post Pascha, Ascensio Domini, Pentecoste, tres (alias quatuor) festivitates S. Mariæ, Natalis B. Joannis Baptistæ, solemnitas omnium Apostolorum, Commemoratio omnium Sanctornm, Dedicationes Ecclesiarum, Consecrationes Episcoporum, Ordinationes Clericorum, Ecclesiæ propriæ principales festivitates, et anniversarius consecrationis[] dies. Ita Leo VII. pro Laureacensi Episcopo apud Tengnagelium, Innocentius III. Papa lib. 15. Epist. 57. 58. Gesta ejusdem Innocentii pag. 64. 102. Hincmarus Remensis tom. 2. pag. 311. Ceremoniale Episc. lib. 1. cap. 16. etc. Pallii præterea usum in Imperatoris et aliorum Magnatum et Principum sepulturis Patriarchæ Constantinop. indulsit Innocentius III. ut in ejus Gestis legitur pag. 102. cum alias id interdictum sit, nisi hoc in privilegio contineatur expressum, Extr. cap. Si Episcopus, etc. Ejus etiam usus erat in Synodis. Vide Hist. Archiepisc. Bremens. ann. 1179.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et quidem in Summi Pontificis beneplacito fuit ut dies assignaret quibus Pallio uterentur ii, qui eo donabantur ; unde orta in Pallii usu pro variis ecclesiis diversitas.
P. Carpentier, 1766.
Epist. Urbani II. ad Bert. archiep. Narbon. ann. 1097. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 27 :
Pallium autem fraternitati tuæ ad Missarum tantum solemnia celebranda ex more concedimus, quo in subscriptis tibi solummodo licebit uti diebus, duobus scilicet diebus in Nativitate Domini, in Epiphania, in omnibus B. Mariæ festivitatibus, in Cœna Domini, in Resurrectione Domini duobus diebus, in Ascensione Domini, in Pentecosten, in Nativitate B. Johannis, in Natalitiis Apostolorum omnium, in festo B. Martini, in solemnitate SS. martyrum Justi et Pastoris ac Pauli confessoris, in consecratione episcoporum ecclesiarum, in ordinatione clericorum.
Pallio autem utuntur Metropolitani in Missarum solemnibus in Ecclesiis sibi subjectis : non vero in processionibus, et aliis occasionibus, nisi ex indulto Pontificis. Ita Gregorius M. lib. 2. Epist. 54. ind. 11. lib. 4. Epist. 11. 15. 50. lib. 5. Epist. 33. lib. 7. ind. 2. Epist. 78. lib. 12. Epist. 15. Leo VII. Papa post Chronicon Reichersp. pag. 6. 7. Gesta Innocentii III. Papæ pag. 64. Durandus lib. 3. cap. 17. num. 22. 23. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia fuit Archiepiscoporum Hispaniæ consuetudo : ipsis enim in usu erat Pallium deferre etiam extra propriam provinciam ; quem usum potius corruptelam, quam consuetudinem dicendum esse scribit Innocentius III. PP. Id tamen ob frequentes barbarorum excursus apud Hispanos invaluisse probabile est ; cum enim Archiepiscopi propriis sedibus pulsi in alienis provinciis degere compellerentur, iis ad solatium Archiepiscopalis honor servatus est ; quod processu temporis in jus abire cœpit.
Solus vero Romanus Pontifex in Missarum solemniis palio semper utitur et ubique : quoniam assumptus est in plenitudinem Ecclesiasticæ potestatis, quæ per Pallium significatur : cum alii non in plenitudinem potestatis universalem, sed tantum intra parœciæ suæ limites vocati sint, ut scriptum legitur in iisdem Gestis Innocentii III. Papæ pag. 64.
Interdum tamen ex peculiari indulto concessum legitur a summis Pontificibus ut Metropolitani quoties vellent pallio uterentur, ut Brunoni Coloniensi Archiepisc. ab Agapeto II. Flodoardus lib. 3. cap. 10. de Hincmaro Remensi Archiepiscopo :
Hic denique venerabilis Præsul Hincmarus, pro suæ sanctitatis ac sapientiæ reverentia, per interventionem Lotharii Imperatoris, Pallium ad cotidianum suscepit usum a quarto Leone Papa, a quo jam aliud perceperat in designatis sibi solennitatibus debite fruendum.[] Quem cotidianum Pallii usum nulli unquam Archiepiscopo se concessisse, vel deinceps concessurum esse idem Papa in Epistola tunc ad eum directa testatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
At ne antiqua consuetudo violata videretur hocce privilegio, duplici Pallio donatum Hincmarum suspicatur Ruinartius, Archiepiscopali uno quo certis tantum diebus uteretur, altero ob præclara ejus merita ad quotidianum usum concesso : quod firmat exemplo Alexandri II. PP. qui duplex Pallium S. Lanfranco Cantuariensi contulisse dicitur apud Willel. Malmesburiensem lib. 1. de Gestis Pontif. Angl. pag. 117. Verum non arridet Ruinartii conjectura, cui nihil favet allatum exemplum, ut ex ipsis Willelmi verbis deprehendere promptum est :
Honorifice a Sede Apostolica susceptus (Lanfrancus) unum quidem Pallium ab altari Romano more accepit, alterum vero in indicium sui amoris, videlicet cum quo Missam celebrare solebat, Alexander ei Papa sua manu porrexit.
Ubi alterum pallium in pignus amoris concessum, nihil nisi Alexandri in Lanfrancum benevolentiam probat.
Quanta autem reverentia pallium ab Episcopo delatum in vase argenteo, ab Archiepiscopo susciperetur, eidemque imponeretur, pluribus narrant Eadmerus lib. 2. et 5. Novorum pag. 34. 113. Willelmus Malmesburiensis lib. 1. de Gestis Pontif. pag. 220. Auctor Historiæ Archiepiscoporum Bremensium ann. 1179. et Ceremoniale Episcoporum lib. 1. cap. 16. facto prius Sacramento Summo Pontifici, ut est cap. 3. de Juram. Extra, et cap. de Elect. apud Gregor.
Translati ab una Ecclesia Metropolitana ad aliam, non possunt uti pallio quod acceperant in prima sua Ecclesia, et minus pallio prædecessoris defuncti seu translati : sed oportet quod de novo petatur Pallium, et obtineatur : et interim non possunt consecrare, Synodum celebrare, et alia pleraque Pontificalia exercere. Ceremon. Rom. lib. 1. sect. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab ea consuetudine, ob longinquam regionum distantiam, primus recessisse videtur Clemens V. PP. qui erecto Cambaliensi Archiepiscopatu sub Tartarorum ditione, novum Archiepiscopum Pallio donavit, quo non solum ipse, sed et ceteri ejus sucessores uterentur. Idem pro Archiepiscopo Sollaniensi præstitit Johannes XXIII. PP. ut observat Ruinartius in laudata Dissertatione. An vero mos iste locum habuerit in majoribus sedibus, vel saltem prioribus sæculis merito addubitari potest. Ut ut est, constat Orientales Patriarchas suorum prædecessorum pallio libere usos fuisse.
Post obitum, Archiepiscopi debent cum pallio sepeliri : siquidem sepeliantur in provincia sua, circa humeros supra planetam : si vero extra provinciam, ponendum erit pallium plicatum sub eorum capite. Ceremoniale Episc. lib. 1. cap. 16. Adde Adamum Bremensem cap. 45. et Leonem Grammaticum pag. 467. Exstat Epistola Alexand. III. PP. in Conciliis Rotomagensis Ecclesiæ pag. 160. qua ad quæsitum Rotrodi Archiep. Rotomag.
utrum liceret sibi pallium suum alii Metropolitano commodare, si contingeret ipsum sine Pallio suo ad Ecclesiam sibi (Archiep. Rotomag.) commissam in aliqua præcipua solennitate venire et in eadem Ecclesia Missarum solennia celebrare : respondet, non videri esse conveniens, ut Pallium suum alii commodaret, cum Pallium suum non transeat, sed quisquam cum eo debeat sepeliri.
[]
Denique ut pallium Archiepiscopis confertur in signum plenariæ potestatis : ita si degradentur, eis aufertur. Vide Liberatum Diacon. cap. 21. 23. Anastasium in Silverio Papa, Flodoardum lib. 4. cap. 35. præterea Theophanem pag. 121. et 371. et Vitam S. Nili jun. pag. 154.
Pallium sæpe aliis concessum legitur quam Metropolitanis ; Episcopis scilicet, quibus id privilegii indulsere Summi Pontifices, quod quibusdam personale, i. ad vitam, aliis reale fuit, id est, eorum Ecclesiis concessum. Verbi gratia ad vitam concessum legimus, aliquot Episcopis Metensibus, Urbicio scilicet, Chrodegango, Angilranno, Drogoni, Walæ, Roberto, et Stephano Barrensi, uti tradunt Chronicon Trudonense, Chronicon Metense editum a D. Luca Acherio, et Meurissius in Episcopis Metens. quorum etiam aliquot inde Archiepiscopi nomen ac titulum usurparunt, atque in iis Chrodegangus, ut ex ejus Chartis colligitur, Angilrannus in Capitulari Francofordiensi ann. 794. cap. 53. quæ quidem dignitas ei ascribitur, non quod fuerit Archicapellanus Palatii, ut censet vir doctissimus, sed quod pallio donatus fuisset a Summo Pontifice. Vide Joannem VIII. Papam Epist. ad Walam Metensem Episc. in nova Conciliorum editione pag. 239. Concessum etiam Heduensi et Hispalensi a Gregorio Magno lib. 7. ind. 3. Epist. 114. 118. et 127. item Actardo Nannetensi, ab Adriano II. Papa Ep. 11. ut et Theodulpho Aurelianensi, ut ipsemet testatur :
Solius illud opus Romani Præsulis extat,
Cujus ego accepi pallia sancta manu.
Unde se ipsum non semel Archiepiscopum Aurelianensem inscribit in Chartis quæ habentur apud Hubertum in Hist. S. Aniani Aurelian. Vide Chronicon Montissereni ann. 1161. Idem pallii privilegium indultum aliquot Cenomanensibus Episcopis pariter legimus, qui ex eo Archiepiscopos sese inscripserunt, ut testantur Acta Episcoporum ejusdem urbis edita a doctissimo Mabillonio tom. 3. Analector. atque in his Bertichramnus, pag. 112 :
Prædictus autem Dominus Bertichramnus Archiepiscopus erat, et Pallium, sicut mos est Metropolitanorum, ferebat, atque omnibus Episcopis totius regni præerat et proderat.
Eadem Acta de Aigliberto Episcopo :
Jam dictus enim domnus Aiglibertus Archiepiscopus et Magister totius regni cunctorum Episcoporum, ducendo et gubernando, Palliumque, ut mos Metropolitanorum est, deferendo, etc.
Concessum etiam Algrino Lingon. a Benedicto IV. PP. Petro Gerund. a Johanne XIX. PP. ann. 1030. Marcæ Hisp. col. 1044. et Henr. Xaver. de Belsunce Massil. a Clemente XII. PP. mense Sept. 1731.
P. Carpentier, 1766.
Pallium episcopis aliquando concessum, qui sedis dignitate aliis præeminerent ; inter quos episcopus Tullensis, ut docent Statuta MSS. ejusd. eccl. ann. 1497. fol. 80. v°. ubi et pallii forma describitur :
Sciendum est etiam quod quandocumque contigit nostrum Tullensem episcopum missas et officia solemnia celebrare, utitur superhumerali, ratione dignitatis decanatus quem gerit, quia decanus aliorum episcopatuum existit, id est, Trevirensis, Metensis et Virdunensis ; et de hoc privilegiatus ab antiquo exstitit, nec unus alter invenitur per totam Ecclesiam, nisi unus in Græcia. Et dicitur superhumerale ab humero, quia superhumerale ponitur postcasulam ; et est stola larga fimbriata circuiens humeros desuper, cum [] duobus manipulis dimissis ante et retro et circa spatulas ex utraque parte, sive in modum scuti rotundi, lapidibus pretiosis cooperti, qui significant honorem et onus pastoris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem honore donati interdum etiam Episcopi nulli sedi addicti, inter quos præcipui sunt Corbinianus, priusquam Frisingensem episcopatum erigeret ; Willebrordus postea Trajectensis antistes et Bonifacius Sedi Moguntinæ nondum præfectus.
Episcopis vero, et eorum Ecclesiis, concessi pallii exempla prostant in Aniciensi in Gallia, apud Durandum lib. 3. Rat. cap. 17. Parisiensi, ex concessione Gregorii XI. Papiensi in Lombardia, et Massano in Regno Neapolitano apud Hostiensem in Summa tit. de Usu pallii : Lucensi in Tuscia, Bambergensi in Germania ; Quinque-ecclesiensi in Hungaria, in cap. Cum in juventute, Extra de Præsumpt. Catanensi in Sicilia Episcopo pallium indulserat Alexander III. sed Lucius III. abstulit, ut est apud Rocchum Pirrum : ut et Richardo Syracusano idem Alexander apud eumdem Pirrum, sed Clemens III. ademit. Sed et haud ita pridem, 3. scilic. Octobr. ann. 1678. Innocentius XI. Papa, Pallium Augustodunensi Episcopo concessit, cum aliquot ante sæculis eo privilegio, uti supra docuimus, donata non semel legatur eadem Ecclesia. Verum ejusmodi indultam Episcopis pallii prærogativam ægre passi sunt Archiepiscopi, ut est apud Flodoardum lib. 4. cap. 4. extremo. Vide Epistolam Hadriani Papæ ad Bertherium Viennensem Episc. apud Sanjulianum in Matiscone pag. 272. Lalandium et Hist. Trevirensem editam ab Acherio pag. 215. 248. 249. Cujusmodi vero essent privilegia et prærogativæ pallii in Episcopis, et an ex eo eximerentur a jurisdictione Primatum et Metropolitanorum, docte disputat Fr. Florens ad tit. 8. lib. 1. Decretal. Sed et Portuensis Episcopus, quo die Pontificem ordinabat, utebatur pallio, ex decreto Marci Papæ ann. 336. Pallio etiam donatus Samson Episcopus Dolensis aliquotque ejus successores, quo privati ab Innocentio III. PP.
Pallium deferunt omnes Episcopi apud Græcos. Luitprandus in Legatione :
Scimus, immo videmus Constantinopolitanum Episc. pallio non uti, nisi S. Patris nostri permissu : verum cum impiissimus Albericus, quem non stillatim cupiditas, sed velut torrens impleverat, Romanam civitatem sibi usurparet.... Romanus Imperator filium suum Theophylactum Eunuchum Patriarcham constituit, eumque cum Alberici cupiditas non lateret, missis ei muneribus satis magnis, effecit ut ex Papæ nomine Theophylacto Patriarchæ mitterentur, quorum auctoritate cum ipse, tum successores ejus absque Paparum permissu palliis uterentur. Ex quo turpi commercio vituperandus mos inolevit, ut non solum Patriarchæ, sed etiam Episcopi totius Græciæ palliis utantur. Quod quam absurdum sit, censore opus non est.
Vide Synodum VIII. cap. 14. Greg. III. Ep. 1. Concil. Matisc. I. cap. 6. Synod. Ravenn. sub Joann. VIII. cap 3. Plura de Pallio, ejus forma, et significatione habent Gregorius M. lib. 7. ind. 2. Epist. 131. Clemens II. Papa apud Baronium ann. 1047. n. 12. Diurnus Romanus cap. 4. Amalarius lib. 2. de Eccles. offic. cap. 23. Rabanus lib. 1. de Instit. cleric. cap. 23. Innocentius III. Papa lib. 1. Myster. missæ cap. 10. 63. Jacobus de Vitriaco in Histor. Occid. cap. 35. Bruno Signiensis[] de Vestiment. Episcop. pag. 98. Durandus lib. 3. Ration. cap. 17. Ceremoniale Roman. lib. 1. sect. 10. Serrarius lib. 3. Rerum Moguntin. cap. 26. Franciscus Florens ad titulum de Usu et auctoritate pallii, et Nicolaus Bralionus in Pallio Archiepiscopali, Joan. Garnerius in Dissertat. 3. ad Diurnum Romanum. Thomassinus in libro de Eccles. Disciplina, etc.
Palliare, Pallium Archiepiscopale conferre. Synodica Concilii Suessionensis ann. 866 :
Luitbertum Moguntiacensis Ecclesiæ Archiepiscopum, Paternitatis vestræ largitate Palliatum, etc.
Gesta Innocentii III. Papæ :
Palliavit dictum Archiepiscopum, et fecit eum Primatem totius Bulgariæ, etc.
Occurrit ibidem pag. 69. 112. et apud Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecor. ann. 1196. Vide Joann. VIII. Papam Epist. 24.
Palliger, Archiepiscopus, apud Voolferrum, in Vita S. Godehardi Episcopi num. 21. et in Vita S. Bernwardi Episc. Hild. num. 15. et 35. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 209. et 223.
[]« 4 pallium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 119c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM4
4. PALLIUM, Sepimentum e palis, idem quod supra Pallicium. Chartul. priorat. de Guilcio fol. 11. r°. :
Comes Goffredus.... affirmavit ex antiquo esse consuetudinem in Andecavensi regione, ut si comes Andecavensis fecerit castellum in medio quarumlibet parrochiarum terræ suæ, ecclesia ipsius castelli tantum de circumjacentibus parrochiis obtineat, quantum Palliis, vel fossatum, ant alia firmitas illius castelli in circuitu occupaverit.
Ubi legendum videtur Pallicium.