« 1 pallium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 113c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PALLIUM1
1. PALLIUM, Christianorum fuisse indumentum testatur Tertullianus lib. de Pallio, a quo ita
describitur cap. 6 :
In viris autem Pallii extrinsecus habitus, et ipse quadrangulus, ab utroque laterum regestus, et cervicibus circumstrictus, in fibulæ morsu humeris acquiescebat.Infra, de quatuor pallii angulis :
Omnis liberalitas studiorum, quatuor meis angulis tegitur.Nec uno loco Christianorum fuisse proprium innuit, illudque describit ; hinc apud eumdem de toga ad Pallium transire ; cum toga, Gentilium fuerit : tametsi in controversiam cadat, an Christiani ab Ethnicis vestitu diversi fuerint, quod fuse disputat Baronius anno 197. Utcumque sit, Tertullianeum istud Pallium, ex iis fuit, quæ τετράγωνα vocabant, de quibus fuse Salmasius ad hunc Tertulliani librum. Sed et inferioribus sæculis.
Pallium Quadrangulum, cujusmodi etiam fuit Romanorum paludamentum, Regum nostrorum primæ, secundæ et
tertiæ stirpis proprium fuit ; sic autem describitur a Monacho Sangallensi lib. 1. cap.
33 :
Gloriosissimus Carolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo Pallio, (cujus jam usus et nomen recessit) utebatur.Cap. 36 :
Nocturnum atque pendulum Augusti Pallium adhuc nos retrahit. Ultimus habitus eorum erat Pallium canum, vel saphirinum quadrangulum, duplex, sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tegeret, de lateribus vero vix genua contegeret.Quod quidem pallii genus etiamnum retinent Principes nostri in suis inaugurationibus : nam cum quadratum sit, ad sinistrum humerum fibula constringitur, ad dextrum erigitur ; et in armos ipsos sustollitur, quo dextra libera sit. Ita latera nudantur, pedes ante et retro teguntur, quod ait Sangallensis. Verum in hoc diversum fuit e regiis hodiernis, quod ut Romanorum paludamentum, ad humerum dextrum fibula astringeretur. Id etiam de palliis sui ævi docet præ cæteris Nilus Mon. lib. 2. Epist. 245 :
Οἱ μὲν μοναχοὶ στολιζόμενοι ἐπὶ τοῦ ἀριστεροῦ ἀναϐάλλονται ὤμου, γυμνοῦντες ὅλον τὸ εὐώνυμον μέρος. οἱ δὲ φοροῦντες ϰοσμιϰοὶ τὰς χλανίδας τὸ δεξιὸν μέρος τοῦ σώματος τοῖς πᾶσι φανερὸν ϰατεστῶσιν.Quod vero Pallium Sangallensis, Sagum vocat Eginhardus, ubi de Carolo M. :
Sago Veneto amictus, et gladio semper accinctus, etc.Infra :
In festivitatibus veste auro texta, et calciamentis gemmatis, et fibula aurea Sagum astringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus, incedebat.Sed in primis observationem exigit, quod idem Sangallensis scribit, saphyrinicoloris fuisse, id est cærulei, quale est hodie Regum Franciæ liliis distinctum : ut inde discant Heraldicæ artis magistri, unde hic color in armorum regiorum insignibus manarit. Ejusdem etiam formæ fuit Regum Anglicorum Pallium : sic enim describitur a Thoma Walsinghamo, ubi de coronatione Ricardi II. Regis Angliæ pag. 196 :
Postea induit eum Archiepiscopus regali pallio, ita dicens : Accipe Pallium quatuor nuntiis formatum, per quod intelligas quatuor mundi partes divinæ potestati esse subjectas, nec quemquam feliciter posse regnare in terris, nisi cui potestas regnandi fuerit collata de cælis.Scribit Dionysius Halicarnassæus lib. 3. ἀρχαιολογ. accepisse Tarquinium, Romanorum Regem, a Legatis Hetruscorum,
χιτῶνά τε πορφυροῦν, χρυσόσημον, ϰαὶ περιϐόλαιον πορφυροῦν, ποιϰίλον, οἷα Λυδῶν τε ϰαὶ Περσῶν ἐφόρουν οἱ Βασιλεῖς, πλὴν οὐ τετράγωνόν γε τῷ σχήματι, ϰαθάπερ ἐϰεῖνα ἠν, ἀλλ᾽ ἡμιϰύϰλιον.Vide Dissertationem 5. ad Joinvillam pag. 158. Utebantur etiam Judæi palliis quadrangulis. Petrus Comestor in Histor. Eccles. cap. 19. Numeror. :
Quadratis tunc Judæi utebantur Palliis, et adhuc in angulis vestis quadratæ in Synagogis suis habent fimbrias hyacinthinas ob recordationem legis datæ de cœlo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Duplex dicitur Monacho Sangallensi illud, quo novus Miles a feminis induebatur.
Duplex appellatum vult la Colombiere in Theatro honoris pag. 572. quod ipsi
pallio aliud palliolum assutum erat. Haud scio an non potius ob attextam pallio pretiosam
pellem, Gall. Doublure, sic nuncupatum fuerit.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pallio, vel
potius palliolo, maxime usi sunt veteres Galli ; qui mos a Romanis dum Galliis imperarent
interruptus, sensim iterum receptus est. Id autem breve admodum dimidiasque nates vix
tegens, ut hodiernum Hispanicum. Martialis lib. 1. Epigr. 93 : Cerea si pendet lumbis, et trita lacerna,Dimidiaque nates Gallica Palla tegit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Fundatum, f. Auro textum. Vita S. Ausegisi sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 634 : De vestimentis vero ecclesiasticis largitus est Pallia, quæ dicuntur fundata, tria.Vide Fundatus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Pluviale, Ornamentum ecclesiasticum, Cappa, vulgo Chape. Vita S. Odonis lib.
2. num. 2 : Adspiciebat, et ecce vir venerabilis canitie decoratus, stolaque splendida indutus, super quam Pallio pluviali utebatur, Episcoporum more ferulam manu ferebat.Est etiam
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium Rotatum, Pallii ecclesiastici species, in formam rotæ efficti, vel pallium rotarum figuris
distinctum, nostris olim Paille roé. Gesta Gaufridi Episc. Cenoman. tom. 3.
Analect. pag. 390 : Dedit etiam in primo reditu de Roma samitum, de quo fecimus duas capas ; alia vice rediens unum Pallium rotatum.
Pallium, Monachorum vestis propria fuit. Eo cum
aliquando uterentur Gallicani Episcopi, eam ob rem a Cælestino I. PP. reprehensi
sunt. Salvianus lib. 8. de Gubern. Dei :
Palliatum et pallidum, et recisis comarum fluentium jubis ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus, quam infidelis sine convicio atque execratione vix poterat.Idem lib. 4. ad Eccl. Cathol. :
Licet religionem vestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem Pallio mentiaris, non credis omnino, non credis.Concilium Aurelian. I. can. 21 :
Monachus, si in Monasterio conversus, vel Pallium comprobatus fuerit accepisse, et postea uxori fuerit sociatus, etc.Hinc Palliatas ordo dicuntur monachi. Vide supra.
Pallium, Velum Sanctimonialium. Benedictionale Ecclesiæ Rotomag. editum a Jacobo Petito
pag. 295. de Benedictione virginis :
Post hæc imponas puellæ Pallium, et dicas, Accipe, puella, Pallium, quod perferas sine macula ante tribunal Christi, etc.Ita in Missali Franc. vet. pag. 412. Concil. Tolet. X. can. de viduis :
Ut autem nihil devocetur in dubium, Pallio purpurei vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptæ religionis.Vita S. Aldegundis Abbatissæ Melbodiensis cap. 4 :
Nimio vapore fidei accensa, a Pontifice B. Audeberto consecratum Pallium accepit, seque in monasterio... retrudi præcepit.Collectio Canonum Hibern. lib. 43. cap. 10 :
Virgines palliatæ, id est, velatæ.
Pallium, Velum, quod inter Missæ solennia supra caput nubentium expanditur, dum quædam
conceptæ orationes a Sacerdote recitentur. Durandus lib. 1. Ration. cap. 9. n. 9 :
Ideo nubentes post benedictionem vitaHujusmodi nuptialis velaminis meminit Nicolaus I. PP. in Responsis ad consulta Bulgarorum cap. 3 :(vitta)uno invicem vinculo copulantur, ne compagem, id est, fidem unitatis conjugalis disrumpant. Eadem vero vita candida est, purpureoque colore permiscetur, quia candor est munditia vitæ, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia, et lex continendi, ab utrisque ad tempus admoneatur, post hoc ad reddendum debitum non negetur.
Ut primum quidem in Ecclesia Domini cum oblationibus, quæ offerre debent Deo per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen cæleste suscipiunt ad exemplum videlicet, quod Dominus primos homines in Paradiso collocans, benedicens eis dixit, Crescite et multiplicamini, etc... veruntamen velamen istud non suscipit, qui ad secundas nuptias migrat.Et Joannes Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 11 :
Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis Ecclesiæ jungit auctoritas, Pallio velentur altaris, aut alio ab Ecclesia constituto, ut thorus, qui Christo conciliante construitur, sic in fide castitatis fragilitatis suæ maculas protegat, ut totius sit probri aut coufusionis ignarus.
P. , 1766.
◊ Ejusmodi pallii alter
usus in nuptiis indicatur in Vita S. Emmeram. tom. 6. Sept. pag. 483. col.
2 : Ille autem, adprehensa prædictæ mulieris dextra manu, circumvoluto Pallio, ut mos nuptiarum compellit coram adstantibus conservis conjuge et prole, hilari vultu tradidit illiEadem totidem ferme verbis rursum leguntur ibid. pag. 497. col. 1.(viro)in matrimonium.
Pallio Cooperire filios natos ante matrimonium, mettre les enfans sous le drap, vel, sous le poile, natos
scilicet ex concubina, quam pater postmodum in uxorem legitimam coram proprio Sacerdote
accipit. Cujus ritus initium fluxisse arbitror ab eo, qui in adoptionibus observabatur :
quippe adoptivos pallio ac stola propria adoptantes quodammodo involvebant, ut ab iis
quasi prognatos indicarent, de quo quidem pluribus egimus ad Joinvillam et ad Annam
Comnenam. Ita in legitimationibus per subsequens matrimonium, liberi in ipsis nuptiarum
sacris solennibus, cum patre et matre pallio operiuntur, ut ab iis ex legitima
conjunctione procreati innuantur. Willelmus Gemmeticensis lib. 8. Hist. Norm. cap. 36 :
Hac itaque de causa Comes Richardus Gunnorem Comitissam more Christiano sibi copulavit, filiique, qui jam ex ea nati erant, interim dum sponsalia agerentur, cum patre et matre Pallio cooperti sunt.Philippus Mouskes in Lothario :
Ubi observandum solo matris pallio opertos Gunnoris filios. Hujusce etiam ritus meminit Robertus Grosseteste Lincolniensis Episcopus in Ep. 13. ad Walterum Ralegium tribunalis Regii Præsidem :Li Duc ki les enfans ama,Gunnor adoncques espousa,Et li fil ki ja furent grant,Furent entre autredeus en estant,Par dessous le Mantiel la mereFurent fait loial cil trois frere.
Et ut seniorum relatione didici, consuetudo etiam in hoc regno antiquitus obtenta et adprobata tales legitimos habuit et hæredes : unde in signum legitimationis nati ante matrimonium consuerunt poni sub Pallio super parentes eorum extento in matrimonii solemnizatione.Item Ralegius in Epistola ad Robertum proxima :
Ad confirmandam hanc legem, quod bastardus sub Pallio supra parentes nubentes extento positus fuit bastardus, induxisti testimonium Richardi de LuceSubdit Seldenus, ex quo præallata ex Roberto Lincolniensi eruimus ex ejus Dissertatione ad Fletam :(Justitiarii Angliæ sub Henrico II.)cujus testimonium quantam et qualem habeat comparationem ad testimonia divinæ Scripturæ et canonicæ contrarium, testificantia, lippis patet et tonsoribus.
Cæterum ritum eundem ipsum sub Richardo II. quando autoritate Parlamentaria legitimi facti sunt liberi Joannis Gandavensis Ducis Lancastriæ e Catharina uxore tertia ante matrimonium suscepti, idque in ipsis Comitiis adhibitam alicubi me legisse memini.Vide Legitimare, Mulier et Purificare.
Pallia, dictæ nostris eæ vestium liberationes, quæ fiebant Officialibus regiis
convivis, seu commensalibus. Nam aliis Pallia, aliis Robæ dabantur
statis anni tempestatibus, ut observatum a nobis ad Joinvillam Dissert. 5.
Droit de manteau. Computum Thesauri ann. 1239 :
Pallia Militum. Dominus Robertus de Curtiniaco pro Pallio xv. lib... Pallia Clericorum Archiepiscopo Senonensi pro Pallio x. lib. etc.Comput. Thesauri ann. 1300 :
Pallia Militum de termino Pentecost... Pallia Clericorum,... Robæ Valletorum et aliorum hospitii.
De suis vadiis et Palliis assignentur et solvantur, in Statuto Johannis Reg. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 483. Wadia et Palia, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1368. pro Officialibus Parlamenti. Vide, quæ ibi observamus. Exstat Statutum ejusdem Reg. pro iisdem Officialibus ann. 1364. tom. 4. Ordinat. pag. 418. in quo eadem leguntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pallium, Prætextus, simulatio. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Frider. II. Imper. apud
Murat. tom. 8. col. 518 : Cumque Marchio se de hoc alicujus licet frivolæ Pallio rationis excusaret, etc.Epist. Concil. Pisani ad Benedictum PP. ann. 1409. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 642 :
Hæc enim convocatio ad locum et terminum ante dictos nullo valet colore difficultatis impediri, seu quocumque conficto Pallio differri, declinari seu mutari.Vide Palliatio.