« »
 
PARADISUS 1, PARADISUS 2, PARADISUS 3, PARADISUS 4, PARADISUS 5, PARADISUS 6.
[]« 1 paradisus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 156c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS1
1. PARADISUS, Atrium porticibus circumdatum ante ædes sacras, ex Gr. παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος ἐν τῷ περιπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus nostris vulgo, Parvis. Interdum apud Græcos atrium illud arboribus erat consitum, quo propius ad vocis originem accederet, ut colligitur ex Vita S. Marthæ matris S. Symeonis Jun. cap. 7. n. 57. tom. 5. Maii pag. 428. Anastasius in Dono I. PP. :
Hic atrium B. Petri superius, quod Paradisus dicitur, estque ante Ecclesiam, in quadriporticum, magnis marmoribus stravit.
Et in S. Paulo :
Fecit autem in atrio turrem S. Mariæ ad Gradus, quod vocatur Paradisus, oraculum, etc.
Leo Ost. lib. 3. cap. 28 :
Fecit et atrium ante Ecclesiam, quod nos Romana consuetudine Paradisum vocitamus, longitudine cubitorum 77. ac semis, latitudine 57. et semis, altitudine vero 15. et semis, 4. et totidem in geminis frontibus, et 8. per latera singula super quadrifidas bases habens, gerens columnas.
Quod vero Anastasius atrium et Paradisum S. Petri vocat, στόα, ἣ ἐς τὸν Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου νεών διήϰει, dicitur, seu Porticus S. Petri. Orationale vetus Basilicæ S. Petri num. 8 :
Erat oratorium quadriporticum Basilicæ, Paradisum dictum, unde ab eo oratorio per Paradisum procedebant in processione Cleri.
Vetus Charta Fuldensis, apud Browerum lib. 2. Antiq. Fuld. cap. 6 :
Wernherus omni devotione diligens decorem domus Dei, fecit Paradisum in Orientali parte Ecclesiæ, columnis, porticibus inferioribus, et superioribus honorifice constructis. Capellam etiam regia dignitate fulgentem apposuit, ita ut locum ipsum Paradisum voluptatis non immerito appellare possimus.
Versus Angelranni apud Hariulfum lib. 4. cap. 17 :
A fundamentis instauravit Paradisum.
Chron. Laurishamense ann. 948 :
Paradisum totum plumbo operuit, pulpita ante portas ejusdem Paradisi fabricavit, etc.
Charta Anacleti Antipapæ ann. 1134. pro Beneventana Ecclesia :
Totum integrum Paradisum et atrium quod est ante ipsum Episcopium, Ecclesiam videlicet S. Mariæ, etc.
Notanda vero quæ de Paradiso Ecclesiæ Centul. habet Scriptor Vitæ S. Angilberti Abb. :
Ipsa mœnia quæ vocantur Paradisus, turrita mole surgentia, tribus altariis consecrata sunt : videlicet in porta Occidentali altare S. Michaelis, in porta Australi altare S. Gabrielis,... in porta autem Septemtrionali altare S. Raphaelis.
Paradisos porro interdum vicem cœmeteriorum præbuisse declarant quæ de Ottone II. Imp. habent scriptores, quem in Paradiso B. Petri Romæ tumulatum tradunt Leo Ostiensis lib. 2. cap. 9. Chron. Laurishamense, etc. Ita etiam Sicelgaitam, Roberti Guiscardi uxorem, ibidem humatam scribit Paulus Diac. lib. 4. Ch. Casin. cap. 8. Ugutio :
Paradisus est locus morientis partibus constructus.
Certe ut paradisi, ita et cœmeteria atria dicuntur : unde Tabularium S. Victoris Massiliensis apud Guesnaium in Annal. Massil. pag. 296. vocis etymon confingit :
Idcirco vero idem locus ad portam Monasterii situs, vocatus est Paradisus, sicut [] et nos comperimus, quia multorum corporum, scilicet sanctorum Martyrum, Confessorum, Virginum eodem loco quiescentium decoratur auxiliis, et suffragatur meritis, etc.
Hanc vocem habent præterea veteres Inscriptiones Christianæ apud Gruterum pag. 1163. Annal. Francor. Fuldenses ann. 896. Paulus Warnefrid. lib. 5. de Gestis Langob. cap. 31. Aimoinus lib. 4. Hist. Franc. cap. 34. Anonymus in Miraculis S. Richarii lib. 1. cap. 10. 18. Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 57. Bernardus Monachus in Itiner. Terræ sanctæ cap. 10. Cæsarius Heisterbach. lib. 7. cap. 10. Vetus Charta in Hist. Parisiensi Brolii pag. 41. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem Paradisi nomine designata Canonicorum habitatio, quod in atrio, ut plurimum, ecclesiæ, vel circa illud, ædificata esset ; aliis claustrum dicitur. Constitutio B. Episc. Barchin. ann. 1298. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 607 :
Ordinamus, quod nullus Canonicus cujuscumque conditionis aut status existat, nullusque beneficiatus habens hospitium ab ecclesia prædicta, vel ratione sui beneficii in eadem ecclesia, possit hujusmodi hospitium locare, nec commodare, nec alio quovis modo concedere infra locum vocatum Paradisum alicui personæ, nisi Canonico, vel alii clerico, qui sit ad divinum servitium ecclesia deputatus.
Latius interdum patuit ejusdem vocis notio, cum ad totum territorium, quod ad ecclesiam vel monasterium pertinebat, extensa est. Id de monasterio S. Victoris Massil. ex variis ejusdem Instrumentis constare scribit Marten. in Gloss. ad calcem tom. 5. Anecdotorum.
Paravisus, in Charta laudata ab Hemeræo de Academia Parisiensi pag. 13. ex Magno Pastorali Ecclesiæ Paris.
Parvisius. Matth. Paris. ann. 1250 :
Unde pro illa substantiola persolvenda cogebatur ille pauperculus, multis diebus scholas exercens, venditis in Parvisio libellis, vitam famelicam et Codrinam protelare.
Charta ann. 1542. tom. 2. Hist. Meld. inter Instrum. pag. 286 :
Usque ad Parvisium præfatæ ecclesiæ Meldensis a dicto choro et assistentium multitudine cum honore et reverentia conductus est.
Pervisus. Fortescut. de Laudibus legum Anglic. cap. 51 :
Sed placitantes tunc se divertunt ad Pervisum, et alibi consulentes cum servientibus ad legem, etc.
De vocis paravisus etymo, vide quæ habet Somnerus ad scriptores Anglicos v. Triforium, et an ejus conjectura probetur omnibus.
[]« 2 paradisus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS2
2. PARADISUS, fem. gen. Hortus cultus et amœnus, quæ nativa est hujusce vocis notio. Baldricus apud Mabill. tom. 5. Annal. pag. 146 :
Admirabar Paradisum opimam, quæ me inter mala sua granata diu nutrierat... præsertim quoniam horto illi ferme sex lustris custos et hortulanus extiteram.
[]« 3 paradisus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS3
3. PARADISUS, Arbor quædam Terræ sanctæ. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient. l. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 279 :
Sunt ibi arbores quæ dicuntur Paradisi, habentes folia unius cubiti longa, et medii lata, ferentes poma oblonga et in uno ramusculo centum sese tangentia, et melleum saporem habentia.
Paradisi est genitivus casus.
[]« 4 paradisus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS4
4. PARADISUS, Regio, tractus, Gall. Païs. Hist. Episc. Roman. apud Stephanot. tom. 7. Fragm. Hist. MSS :
Alexander 11. cum esset Lucanus Episcopus, natione Mediolanus, concorditer est a Cardinalibus electus. Contra hunc fuit Candolus qui fuit Parmensis Episcopus, et fere ab omnibus episcopis Lombardiæ in [] Papam est electus. Asserebant enim Papam non debere eligi nisi de Paradiso Italiæ.
[]« 5 paradisus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS5
5. PARADISUS, Pars navis sic appellata. Contractus navigii, etc. ann. 1268. tom. 5. Hist. Francor. pag. 437. de navi :
Et habet duos Paradisos, et unum vannum et supervannum coopertum.
Vide Parada.
[]« 6 paradisus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARADISUS6
6. PARADISUS, Locus seu altare ornatum, ubi die Jovis sancta SS. Christi corpus reponitur, nostris Paradis. Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 129. col. 2 :
Item dicta die Jovis benedicta duos cereos ardentes ante Corpus Christi in Thesauro, ubi dicitur in Paradiso.