« »
 
[]« 2 pauper » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 225c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAUPER2
2. PAUPER, Mediocris, in Glossis vett. MSS. Mediocres, pro Pauperioribus ac infimis, respectu potentum, passim in Cod. Theod. Hinc Poure homme, pro Plebeius, apud Guiart. in Phil. Aug. :
En cele part que j'ai descrite,
Que li rois Jouan leur ot dite,
Ou li Poure homme de l'ost ierent.
Pouraille, eodem sensu, in Poem. MS. du Riche homme et du Ladre, ubi de vino vapido :
Ensi n'en a cose qui vaille,
Pour ce que le boivent Pouraille.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes, Iidem atque alibi Matricularii, qui ecclesiasticis stipendiis alebantur, atque idcirco ecclesiæ ipsius servitiis addicti. Charta Wencesl. reg. Bohem. ann. 1249. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 521 :
Sint etiam Pauperes... ab operibus castrorum, seu fossatorum atque piscinarum liberi et absoluti. Super omnia, id quod dicitur cetzne, super currus antedictæ ecclesiæ et Pauperes ipsorum exigi penitus inhibemus, nisi quando ducunt ligna de nostra sylva speciali ; quando vero de propria sylva quæcumque ligna duxerint, in nullo prorsus molestentur.
Pauperes Christi, dicti primitus Cartusienses. Guigo Prior Cartusiæ secundus in Epist. dedicatoria ad librum de Quadripertito exercitio cellæ :
Reverentissimo Domino et Patri in Christi visceribus dilectissimo B. Priori Pauperum Christi, qui in Witteham commanentes, Ordinem sunt Cartusiensem professi, etc.
Ita Guigo Prior V. majoris Cartusiæ in prologo ad Vitam S. Hugonis Episcopi Gratianopol. :
Domino Patri carissimo [] ac reverendissimo Sedis Apostolicæ Pontifici Innocentio, Cartusiensium Pauperum servus inutilis Guigo, perpetuam salutem.
Et Cartusienses Majorevi inter Epistolas Petri Cluniac. lib. 6. Epist. 23 :
Petro... Cluniacensium Abbati, frater humilis Pauperum Majorevi Prior vocatus, cum eisdem Pauperibus, æternam a Domino salutem.
Vide tom. 3. Analect. Mabillonii pag. 483.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes Christi, nuncupati Hospitalarii S. Joannis Hierosolymitani. Formul. MS. Instr. fol. 38 :
Frater Elionus de Villanova, Dei gratia sanctæ domus Hospitalis S. Johannis Jerosolymitani magister humilis et Pauperum Christi custos, salutem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem nomine designantur Benedictini, in Charta ann. 1147. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 2 :
Salutari igitur desiderio idem Comes salubriter flagrans, et commoditati Pauperum Christi in posterum sollerter consulere volens, pro eo quod situs loci in Ludesbure fratribus minus erat oportunus, eandem cellam in locum utiliorem, uberiorem et commodiorem, quem modo Cellam B. Mariæ nuncupamus,... utiliter transposuit.
Pauperes de Lugduno, Hæretici, qui vulgo Valdenses : de quorum hæresi ac nomenclatura sic Reinerus contra Valdenses cap. 5 :
Secta pauperum de Lugduno, qui etiam Leonistæ dicuntur, tali modo orta est. Cum cives majores pariter essent in Lugduno, contigit quendam mori subito coram ex iis. Unde quidam inter eos tantum fuit territus, quod statim magnum thesaurum pauperibus erogavit : et ex hoc maxima multitudo pauperum ad eum confluxit, quos ipse docuit habere voluntariam paupertatem, et esse imitatores Christi et Apostolorum. Cum autem esset aliquantum literatus, novi Testamenti textum docuit eos vulgariter ; pro qua temeritate cum fuisset reprehensus, contempsit, et cœpit insistere doctrinæ suæ, dicens discipulis suis, quod Clerus, quando malæ vitæ esset, invideret sanctæ vitæ ipsorum et doctrinæ. Cum autem Papa excommunicationis sententiam tulisset in eos, pertinaciter contempserunt : et sic usque hodie in omnibus terminis illis proficit doctrina ipsorum et rancor.
De his consulendi præterea Conradus Usperg. ann. 1212. Conradus Marpurgensis de S. Elizabeth pag. 284. Concilium Tarraconense ann. 1242. sub finem, Jacobus Gretzerus in Prolegomenis ad scriptores contra Valdenses cap. 2. denique Martenius noster qui ad calcem tom. 5. Anecd. multa congessit quæ ad illos hæreticos spectant. Vide Valdenses, Albigenses, Boni homines, etc. Iidem dicti etiam
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pauperes Lombardi, Ultramontani, in Summa Reinerii apud Marten. tom. 5. Anecdot. col. 1775 :
Nunc dicendum est de hæresi Leonistarum seu Pauperum de Lugduno. Dividitur autem hæresis in duas partes. Prima pars vocatur Pauperes Ultramontani, secunda vero Pauperes Lombardi. Et isti descenderunt ab illis. Primi, scilicet Pauperes Ultramontani.
P. Carpentier, 1766.
Pauperes Evangelici. Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 41. ex Cod. reg. 4621 :
In ortodoxa civitate Florentiæ et ejus locis, Christiani nominis inimico procurante Satana, apparuerunt nuperrime certi fraticelli variis nominibus interdum nuncupati, eorum aliqui Apostatæ ordinis B. Francisci, aliquando Fratres Minores, aliquando Fratres della povera vita, aliquando Pauperes Evangelici, sectatores [] damnatæ memoriæ Michaelis sive Michelini de Cesena, olim generalis fratrum Minorum, hæretici et de hæresi ab Ecclesia dampnati, eorum variis et pravis doctrinis seculares simplices a recta via divertentes, novas oppiniones et errores seminando, et a divinis officiis et a perceptione Sacramentorum et ab ecclesiastica sepultura dissuadendo, oppiniones falsas et novas intra populum Christianum pullulare nitentes, inter ceteros errores papam Johannem XXII. et ceteros, qui post ipsum summi pontifices fuerunt, non erubescentes in suarum animarum præjudicium, et secutos cardinales asserere hæreticos, in temerariam præsumptionem audentes se solos sacerdotes, et Sacramenta ecclesiastica posse conferre ; et quod ad ipsos solos electio papæ et totius universalis Ecclesiæ reformatio spectat, et quod nullus verus papa deinceps dici potest, ipsique soli sunt universalis Ecclesia aliisque multis erroribus Christiani nominis culmen inficere nituntur.