« »
 
[]« Paxera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAXERA
PAXERA, Paxeria, Palorum contextus ac series in molendinis, in pontibus, et aliubi, Occitanis, Paissiero, agger molendini. Tabularium Silvæ latæ apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 7 :
Vendidit Fratribus de Silva lata agrum qui est juxta Paxeram molendini, etc.
Charta Pipini Reg. ann. 767. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 24 :
Cum vineis, ortis, terris cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, Paxeriis, molendinis.
Charta ann. 1062. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Et in Paxeria supradicti molendini unam piscatoriam.
Charta ann. 1216. ibid. :
Concedo quod in fluvio Sorgiæ possis facere Paxeriam sive reclausam.
Tabul. Gellon. :
Et ipsi pisces qui capti fuerint in ipsa Paxeria dividant.
Tabularium Abb. Belliloci in Lemovicib. ch. 45 :
Cunctos portus, et cunctas Paxerias, quæ ibidem sunt in dominio, ad Monachos cedimus.
Charta ann. 1250 :
Cum piscationes quæ fiunt a Paxeria pontis inferius, usque ad Paxeriam molendinorum de filo sint nostræ, etc.
Charta ann. 1298. in Regesto Philippi Pulcri. Reg. Franc. ann. 1299. num. 13 :
Item in Paxeriis aquæ Garonæ octavam partem, etc.
Infra :
Solidos debitos annuatim pro tribus Paxeriis quas tenebant ab eodem in aqua Garonæ.
Vide in Cleia.
P. Carpentier, 1766.
Etiam agger ex lapidipus confectus. Arest. ann. 1387. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 123. v°. :
Certam Paxeriam et ædifficationem lapidum in capite et introitu ejusdem rivuli... construi... fecisset ; ... prædictamque Paxeriam seu ædifficationem ipsius rivuli destrui fecerat et amoveri ;... una cum ædifficatione seu Paxeria prædicta reficietur.
Vide supra Passeria.
Passeria, Eadem notione. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 61 :
Dedit etiam illis hominibus qui terram tenuerint, vel ibidem manserint, usuariam in silva, quæ vocatur Maosta, ad domum ædificandam, ad molendinum faciendum, ad sclusam, ad Passeriam, ad clausuram ortorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paysseria, Eodem significatu. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 783 :
Item quod possint homines sancti Amantii piscari in ripperia S. Amantii, exceptis levatis et Paysseriis molendinorum infra aquas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paxeria, Ipsa aggeris molendini seu exclusæ valvula, Gall. Vanne. Chartular. Anian. :
Ut possitis Paxeriam vestram levare et demittere atque mutare quotiescumque vobis placuerit.
Vide Pausa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paxeria, Rivulus, seu rivuli alveus. Charta ann. 1125. inter Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 435 :
Post hoc responsum fuit... quod Bernardus Guadalmari vult mihi guerram facere pro Paxeria, etc.
Quid autem intelligendum voce Paxeria docet Compositio hæc eadem de re ibid. col. 436 :
Primum Guillelmus incisionem alvei quam fecerat ita restituat, ut non minus quam antea solebat [] usque ad molendinum Bernardi decurrat.
Occurrit rursum Paxeria hac notione in Charta ann. 1322. Locus in Ichat.
Praxeria, pro Paxeria, sæpe etiam occurrit in veteribus Tabulis. Pactum initum inter Abbatem Galliacensem et Raymundum Comitem Tolosanum ann. 1231. in Regesto Tolosano :
Item petebat molendina et Praxeriam de ponte, quæ dicebatur ad Ecclesiam pertinere.
Charta alia ann. 1231. ibidem :
De censu quem dom. Comes habet in nautis et piscatoribus Tolosæ. In istis duabus aquis prædictis, ubi possunt ingredi cum eorum corseriis, excepto deves de Praxeria D. Comitis, quæ Praxeria est ante Blanhacum, scilicet dum prædicta Praxeria fuerit cledata, et postea dum fuerit descledata, quod debent et possunt piscare ubicumque voluerint, et deves ipsius Praxeriæ est de ore carreriæ de orto D. Comitis, etc.
Alia ann. 1244. in eodem Regesto fol. 14 :
Praxeriam illam et marguillum, quam et quod habemus in flumine Tarni, etc.
Alia ann. 1236. ibid. fol. 51 :
Molendina, et loca molendinorum, Praxerias, et piscarias, et questas, et toltas, etc.
Alia ann. 1350. in Hist. Turenensi pag. 104 :
Piscationum, molendinorum, portuum, Praxeriarum, inibi existentium.