« »
 
[]« 2 pectorae » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTORALE2
2. Pectorae, Idem quod Rationale. Glossæ MSS. : Rationale, Pectorale. Expositio divin. offic. ad calcem Johan. Abrinc. pag. 414 :
Postea sequitur Pectorale, quæ a vulgo alba dicitur.
Burchardus de Casib. S. Galli cap. 1 :
Abbas quoque quasdam (casulas) deauratas in margine, et in Pectorali... ipse elaboravit.
Ceremoniale Rom. ex MS. Vaticano de Consecr. PP. apud Rayn. ann. 1272. num. 9 :
Cum ad ordinem Presbyteratus ordinari debebit..... nec tamen habebit tunicellam, nec dalmaticam, nec calciabitur, sandaliis, nec habebit Pectorale, sed solum amictum, et albam.
Liber anniversariorum Basilicæ Vaticanæ fol. 144. ubi de Bonifacio VIII. PP :
Item quatuor camisas de cortina, cum Pectoralibus et gramiciis de opere Cyprensi.
Necrologium Ecclesiæ Carnotensis 2. Id. April. :
Pectorale unum ex auro mundissimo et gemmis pretiosis.
Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Item capa Ricardi de Windlesore de rubeo sameto, cum Pectorale, optime breudata, etc. Item capa Magistri Ricardi Ruffi de rubeo sameto, cum rotundis Pectoralibus aurifrigiis.... Capa Indica breudata cum pulchris Pectoralibus, etc. Casula Alardi Decani de nigro sameto, dorsali et Pectorali optimi aurifrigei vineati. Item casula Petri Bleven. de sameto Purpureo, aliquantulum sanguineo, cum Pectorali literato.... Casula Hugonis de Orivalle, de albo diaspro, cum Pectorali et dorsali largo, de flosculis de fino auro, etc... Casula Vulfranni cum Pectorali et imaginibus Petri et Pauli de fino auro, et humerali vineato de fino auro breudato, et lapidibas insertis, et extremitate talari consimili.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam Pectoral. Charta ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 153 :
Item un amit et trois Pectoraux pour aube, de euvre de broderie, prisé trois escus.