![[]](img/image.png)
PENDEARE Super Feodum, Vexilli appositione feodum vassalli ob denegata servitia sibi asserere. Vide
Pennones. Charta Roberti Betuniæ domini ann. 1228. apud Miræum tom. 1. pag.
417 :
Et si homines mei ibidem manentes, exercitus meos vel equitaturas non fecerint, sicut debent, vel ad placita mea non venerint ; ego pro forefacto tali, sicut homines mei judicaverint, potero Pendeare super feodum, quod mei homines tenent de me.