« »
 
[]« Pendire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 256a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENDIRE
PENDIRE, Demonstrare, indicare in jure. Charta ann. 1204. in Regesto Comitum Tolosæ Cameræ Comput. Paris. fol. 105 :
Ammonuit eos ex parte Comitis per eorum legalitatem et per eorum credentiam, ut bona fide demonstrarent ei et Pendirent, et ei terminarent illas terras et honores, etc.
Infra :
Demonstraverunt et Pendiverunt ei unam petiam terræ in qua habet unam cartaratam et plus terræ, etc.
Ibid. :
Penditio et demonstratio
, Gallis Monstrée de terre. Vide an a Bandire vox deducatur, tametsi istius notio vix quadret. f. Pendire per metaplasmum a verbo Pandere, unde Pandire et Pendire : nisi idem sit quod Pediare, Pedificare. Vide in his vocibus.
P. Carpentier, 1766.
Lego Peudire et Peuditio in eodem Regesto, atque ita legendum esse opinor. Idem proinde quod supra Pelzire. Vide ibi.