« Pendire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 256a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENDIRE
PENDIRE, Demonstrare, indicare in jure. Charta ann. 1204. in Regesto Comitum Tolosæ Cameræ
Comput. Paris. fol. 105 :
Ammonuit eos ex parte Comitis per eorum legalitatem et per eorum credentiam, ut bona fide demonstrarent ei et Pendirent, et ei terminarent illas terras et honores, etc.Infra :
Demonstraverunt et Pendiverunt ei unam petiam terræ in qua habet unam cartaratam et plus terræ, etc.Ibid. :
Penditio et demonstratio, Gallis Monstrée de terre. Vide an a Bandire vox deducatur, tametsi istius notio vix quadret. f. Pendire per metaplasmum a verbo Pandere, unde Pandire et Pendire : nisi idem sit quod Pediare, Pedificare. Vide in his vocibus.
P. , 1766.
◊ Lego Peudire et
Peuditio in eodem Regesto, atque ita legendum esse opinor. Idem proinde quod
supra Pelzire. Vide ibi.