« »
 
[]« 6 pensare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 260c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENSARE6
6. PENSARE, Statuere, animo definire votivam oblationem sancto alicui offerendam, a quo quis curationem exorat ; atque ita esse intelligendum Pensare eo loco, innuere mihi videtur vox Pensatio eadem de re adhibita. Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 486. col. 1 :
Accedite mane ad altare, quando Missam celebraturus sum, et Pensate vos ibi, ut moris est, et permittite vos aspergi aqua benedicta.
Mirac. ejusd. ibid. pag. 488. col. 2 :
Igitur percepta ab abbate indulgentia, et præsentia Spiritus Sancti et præsentium fratrum conniventia, positis ad memoriam viri Dei cum sui Pensatione oblationibus, etc.
Rursum ibid. pag. 490. col. 1 :
Quæ cum mutam suam juxta tumbam, ut moris est, Pensasset, fusaque oratione aliquantulum differretur exauditio, tulit etiam ad principale altare,... ibique similiter Pensatam dimisit, quasi per horam superni muneris solamen expectare.
Nisi hæc spectent ad unum offerendi munus ad rationem sui ponderis : vix enim est ut cum doctis Editoribus Pensare hic, pro Collocare, dictum esse existimem. Vide Pensa et infra Ponderare 1.