« »
 
FALANGA 1, FALANGA 2, PHALANGA 1, PHALANGA 2.
[]« 1 falanga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 398c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALANGA1
1. FALANGA, Phalanga, Falangus. Papias : Phalanga, fustis, cui aliquid deligatur. Plinius 7. 56 :
Prælium Afri contra Ægyptios primi fecere fustibus, quos vocant Phalangas.
Nonius :
Palangæ dicuntur fustes teretes, qui navibus subjiciuntur, quum attrahuntur ad pelagus, vel quum ad littora subducuntur : unde etiam nunc Palangarios dicimus, qui aliquid oneris fustibus transvehunt.
Gloss. Lat. Gr. : Phalangarii, οἱ ταῖς δοϰοῖς ἀποϰρεμῶντες βάρη, ϰαἰ πλείονες ἅμα βαστάζοντες. Hesychius :
Φαλάγγια, στρογγύλα, ξύλα ϰαὶ σύμμετρα.
Pollux :
Τὰ δὲ τῶν νέων ξύλα, οἷς ὑποϐληθεῖσιν ἐφέλϰονται οἱ νῆες, Φαλάγγες, ἢ φαλάγγια.
Agobardus lib. Adversus Fredericum cap. 21 :
Sicut et illi duo, qui unum botrum in Falango portabant, unum opus faciebant indifferenter, nisi quia eundem botrum unus post dorsum, alter ante faciem habebant.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 : Phalangæ, Gall. Motes vel motines.
Phalanga, apud Petrum Damian. lib. 2. Epist. 15 :
Sicque velut hædum in Phalangam pendulum alter post alterum bajulare cœperunt.
Occurrit eadem inflexione in Spec. Sax. lib. 1. art. 63. § 6. Guillel. de Guignavilla in Peregrinatione animæ :
Mon balay je nomme ma langue,
Et mon fourchon, et ma Palangue,
Dont toute ordure je baloie,
Je housse, ramonne, et netoie.
Pallingus, Eadem notione. Luithprand. in Legat. cap. 33 :
Residentibus itaque nobis ad mensam sine latitudine longam, Pallingi latitudine tectam, longitudine seminudam.
Walenga, pro Falanga. Rollandinus in Chron. lib. 3. cap. 15 :
Cum lanceis, ensibus, Walengis, acutis, et clypeis, et omni armorum genere, etc.
[]« 2 falanga » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 398c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALANGA2
2. FALANGA, pro Phalanx. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Falanga, falanx, Compaignie, tourbe, avantgarde, légion. Vide Phalanga 2.
[]« 1 phalanga » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 301c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHALANGA1
1. PHALANGA, Fustis teres, Nonio. Charta Emehardi Episc. Herbipol. ann. 1097. apud Freder. Schannat. in Vendem. litter. pag. 178 :
A provisoribus inibi constitutis pauperes ac debiles illuc adventantes desolati, voce injuriosa contristati, tamquam demonicæ phalanges teretibus Phalangis duratisque fustibus cedebantur, cesique miserabiliter expulsi ab inde ejiciebantur.
Nicolaus Specialis de Reb. Siculis lib. 7. cap. 17. apud Murator. tom. 10. col. 1070 :
Alii unctas tabulas quas nautæ Phalangas vocant, labentibus trabibus subministrant.
Adde Vitam S. Romualdi cap. 5. tom. 2. Febr. pag. 110. Vide Falanga.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4120 : Phalanga, Escherson. Escharlat, in altero ex Cod. 7692.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phalanga, Trabs, vel potius postis pensilis ad aquam hauriendam. Mirac. B. Stanislai tom. 1. Maii pag. 783 :
Ipsa mulier... arripiens urceum ad fontem cucurrit pro aqua. Sed trahens Phalangam cum urceo ad fontem, Phalangam fregit, et urceus cadens super quoddam lignum in fonte, totus dissipatus est.
[]« 2 phalanga » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 301c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHALANGA2
2. PHALANGA, pro Phalanx. Acta SS. tom. 5. Maii pag. 279. de SS. Donatiano et Rogatiano :
Ac protinus omnis Phalanga hostilis immenso pavore exterrita, etc.
Bernh. de Breydenbach Iter Hierosol. pag. 263 :
Victoria potius Princeps insigni equo vectus, illustri comitatus Phalanga, etc.
Vide Phalangia.