![[]](img/image.png)
«
Phlebotomum » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 305c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHLEBOTOMUM
PHLEBOTOMUM,
Flebotomus, Flebotomum, Scalpellum venæ secandæ, ex Græca voce
φλεϐότομον, quæ occurrit
apud Hesychium, Symeon. Logoth. in Michaele Theophili filio num. 1. et aliquot alios
recentiores Græcos. Ugutio :
Flebotomum, est illud
instrumentum, quo vena percutitur in minutione sanguinis.
Gloss. Ælfrici :
Flebotomus
, blod-sex. Somnerus vocem Anglo-Saxonicam,
Scalprum
Chirurgicum, vertit. Saxonibus blod est sanguis. Isidorus lib. 4. cap. 11 :
Phlebotomum, ab incisione venarum, etc.
Gregorius II. lib. 1. Dialog.
cap. 4 :
Medicinale ferramentum, id est, Phlebotomum.
Acta S. Agnelli
Abbatis :
Medicinale ferramentum meum tenens, quod ab incisione venarum, quæ Græce
Fleve nominatur, Flevotomus dicitur.
Constantinus lib. de Chirurgia cap. 2 :
Phlebotomus quoque non sit æruginosus, non asper, non longus, non tenuis, non
rotundus, vel brevis, sed mediocris.
Beda lib. de Minut. sanguinis :
Dies
Caniculares, in quibus nec Phlebotomum imponent, nec potionem dabunt.
Leges
Wisigoth. lib. 11. tit. 1. § 6 :
Si quis medicus Flebotomum exercet, et ingenuum
debilitaverit, etc.
Octavianus Horatianus lib. 2. cap. 16 :
Quo vero
repentinus dolor stomachi comprehenderit,... his et Phlebotomo convenit
subvenire.
Passim apud hunc Scriptorem. Adde Vegetium lib. 1. de Arte veterin.
cap. 21. et alibi non semel, Matthæum Westmonast. ann. 1100. Walafridum Strabum de
Miraculis S. Galli cap. 37. Vitam Godefredi Comitis
![[]](img/image.png)
Campebergensis cap. 48. etc. Vide
Minuere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlebotemus, in Actis S. Udalrici tom. 2. Julii pag. 117 :
Adalbero ibi cum Phlebotemo
sibi phlebotemando sanguinem minui fecit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlebotomia, a Gr.
φλεϐοτομία, Venæ sectio. Chronic. Modoet.
apud Murator. tom. 12. col. 1074 :
Grimoaldus Rex X. in Mediolano coronatur, qui
per ix. annos regnavit ; qui a Phlebotomia, dum columbam sagittat vena aperta
est, in civitate Papiensi... moritur.
Medic. Salernit. pag. 376 :
Exhilarat tristes, iratos placat, amantes
Ne sint amentes Phlebotomia facit.
Phlebotomare,
Percutere, sanguinare sanguinem, Ugutioni. Ex Græco
φλεϐοτομεῖν. Fulgentius lib. 3. Mythol. :
Ischiacos
eodem Phlebotomant loco, etc.
Beda de Minutione sanguin. :
In his diebus
Phlebotomari prohibetur.
Tudebodus de Hierosol. Itinere lib. 1 :
Fuerunt
itaque nostri in tanta afflictione sitis, quod Flebotomare facerent suos equos et
asinos, quorum sanguinem bibebant.
Occurrit passim apud Cælium Aurelian.
Siccensem in libris Chronicon, Octav. Horatianum, Alexandrum Iatrosophistam, Vegetium de
Arte veterin. libro 1. capite 24. et alios medicos : præterea in Legibus Wisigothorum lib.
1. tit. 1. § 1. in Chronico Montissereni ann. 1137. 1146. in Vita Adelheidis Imperatricis
lib. 2. pag. 413. in Histor. Translat. S. Joannis Abb. Reomaensis num. 8. in Chronico
Sublacensi ann. 1003. etc. Metaphorice Galvaneus Flamma in Manipulo florum cap. 139 :
Monasterium S. Vincentii Phlebotomavit, de cujus sanguine Monasterium S. Dionysii
construxit.
Similia habet Chronicon
Flosflorum fol. 128.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phlegbotomare, in Statutis Avenion. lib. 1. rubr. 43. art. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Flebotomare. Computus ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 275 :
Quando dominus
fuit Flebotomatus, taren. 3. gran. 10.
Flebotomizare, apud Conradum de Fabaria de Casibus S. Galli cap. 7.
Flebotomarius, qui venam secat, Chirurgus, Græc.
φλεϐοτόμος.
Gloss. Ælfrici :
Flebotomarius
, blod-lætere, Chirurgus, qui venam aperit.
Saxonibus blod-lætan, est
Phlebotomare. Chronicon Farfense :
Qui Romam
venit, et completo anno quidam Flebotomarius malivolus veneno imposito flebotomo illum
interfecit.
Phlebotomator, Eadem notione, in Historia mortis S. Leonis IX. PP. num. 15. Constantinus
Africanus lib. de Chirurg. cap. 2 :
Phlebotomator discat tactu digitorum venas,
carnem, nervum agnoscere.