![[]](img/image.png)
«
Filaterium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 494b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/FILATERIUM
FILATERIUM, pro
Phylacterium. Ugutio :
Filaterium, Membranula vel brevicellus,
in quo lex scripta est, et conservatur, quam deferebant ante frontem vel pectus, ut sic
viderentur religiosi, etc.
Gloss. Latin. Gall. Sangerm. :
Filaterium,
Membret ou brevet de jactance ou de vanité, que les Pharisiens portoient, où estoit
escrite la Loy.
In Glossa super cap. 25. Genes. :
Inaures dicuntur Filateria idolorum.
S. Gregor. lib. 12. Ep. 7 :
Adulowaldo Regi transmittere Filateria curavimus, id est, crucem cum ligno S.
Crucis.
Ricardus Prior Hagustald. de Episc. Hagustald. cap. 9 :
Fecit
igitur illam (redditionem) cum quodam pulcro Filaterio, scilicet cruce argentea, in qua
Sanctorum..... reliquiæ continebantur.
Ordinarium Sangerman. inter Instrum. Histor. ejusdem
Abbatiæ pag.
clxvi. col. 2 :
Hebdomadarius vero Missæ portabit crucem
cum duabus Filateriis, et venient processionaliter per navem
Monasterii.
Atque hinc emendandum veterem Interpretem
Juvenalis Sat. 3 alibi monuimus :
Nam et niceteria Filateria sunt, quæ ob victoriam
fiebant, et de collo pendentia gestabantur.
Perperam enim bis ibi editum
syllateria. Rectius apud Ugutionem :
Niceteria dicuntur Filateria, quæ
gesta * etheleche faucta (facta)
de summitatibus armorum, quæ a victis
acceperant, et ea collo suo suspensa gerebant, quoties victores extiterant, quasi signa
victoriæ, et ideo Filateria talia, in quibus designabantur victoriæ, Niceteria dicta
sunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filacterium, Theca minor sacrarum Reliquiarum, quæ ad collum
Filacteriis seu vittis
appensa in processionibus portabatur. Bernard. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 32 :
Signa autem omnia pulsantur, sicut cum Fratres Filacteria portant, antequam
egrediantur ab Ecclesia, propter Reliquias, similiter cum redeunt ad introitum
Ecclesiæ.
Et cap. 50 :
Omnis scilicet Basilica ornamentis suis ex integro
decoratur, Filacteria appenduntur, etc.
Vide Miracula S. Vincentii Maldelgarii
tom. 3. SS. Julii pag. 679.
Philaterium, apud Radulphum Glabrum lib. 3. cap. 2. extremo.
Phillaterium, apud Nangium in Chronico ann. 1015. Ita Galli
Filatiere, dixerunt. Le
Roman
de Garin :
Ne Filatires, ne Crucifis dorez.
![[]](img/image.png)
Vide Dissert. 26. ad Joinvillam pag. 310. Aliud porro hac voce innuitur in
Computo Stephani
de la Fontaine Argentarii Regis ann. 1352 :
Pour une
chambre pour la Royne d'Espagne, où il ot coutepointe, etc. Et pour faire le sourtail de
15. Fillatieres, qui sont armoiées aux armes d'Espaingne et de Bourbon, etc. Et pour
ouvrer la chambre du neu de 7. poins, avec les Fillatieres, pour façon, anneaux, cordes
et rubans, etc.
Alibi :
Pour la chambre de Mons. le Dauphin, où il a
grant coustepointe, et un cheveciel, qui fait demy ciel ouvré de mesmes la coustepointe,
et ou milieu a une Fillatiere, où son tymbre est armoié de ses armes, et 3. courtines,
etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Filathiere et
Philathiere, eodem sensu, in Chron. S. Dion. lib. 3. cap. 25. tom. 3. Collect.
Histor. Franc. pag. 247.
Fillatiere vero ex Comput. Steph.
de la Fontaine in
Glossario, idem videtur quod nos
Cordeliere dicimus, funiculus scilicet variis
nodis implicitus.
L. Favre, 1883–1887.
◊
Filacteria I. (Thes. eccl. Claromont. an. 980, mus. arch. dep. p.
39).